De Cura pro Mortuis Gerenda ad Paulinum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Poterat inquisitioni tuae sufficere mea breuis ista responsio; sed quae alia moueant, quibus respondendum existimo, parumper adtende. in Machabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium. sed et si nusquam in scripturis ueteribus omnino legeretur, non parua est uniuersae ecclesiae quae in hac consuetudine claret auctoritas, ubi in [*]( 10 cf. II Cor. 5, 10 17 cf. II Macch. 12, 43 ) [*]( 1 adiuuent N ista om. A sunt s. l. K 2 neque bd tabulis (8. bulis add. libus) K st p meritis adiuuari his X Eug 3 bona sunt Eug indigent Ch 4 quam V 5 possint V quae X piae N om. V 7 uitae F frustra quaeritur post hanc uitam bd 9 poterit F impendit A1 tamen om. TM 10 quae om. j3 gessit per corpus BTMAFKYCh per om. V 11 deo reddente FJ3 domino] deo NFRXy om. Y 12 cius} sua N,3 13 corpns] caro Y mortem V adquisitum est poM 14 cum uoce corpore finitur X 15 mea] lea β ista breuis o 16 quae] quia NTEFAVMMfcCh alia me ACh mouent ERVaCh1 monent F moneat N mouebant » 17 macchabaeorum NIKME machabeorum FoCh libro cp legib; p 18 sed om. MACh et om. F in scripturis ueteribus om. F 19 ueteribus om. Chl legitur K legeretur omnino in scripturis ueteribus F non-ubi in om. MACh est-quae in om. TF nniuersa p 20 mansuetudine B claret in ras. T daret P? auctoritati 9 )

624
precibus sacerdotis quae domino deo ad eius altare funduntur locum suum habet etiam commendatio mortuorum.

Sed utrum aliquid prosit animae mortui locus corporis sui, operosius inquirendum est. ac primum utrum intersit aliquid ad inferendam uel augendam miseriam post hanc uitam spiritibus hominum, si eorum corpora sepulta non fuerint, non secundum opinionem utcumque uulgatam, sed potius secundum religionis nostrae sacras litteras est uidendum. neque enim credendum est, sicut apud Maronem legitur, insepultos nauigando atque transeundo inferno amne prohiberi, quia scilicet nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius, quam sedibus ossa quierunt. quis cor christianum inclinet his poeticis fabulosisque figmentis, cum dominus Iesus, ut inter manus inimicorum, qui eorum corpora in potestate haberent, securi occumberent christiani, nec capillum capitis eorum adserat periturum, exhortans ne timeant eos, qui cum corpus occiderint, amplius non habent quid faciant? unde in primo libro de \'Ciuitate dei\' satis, quantum existimo, sum locutus, ut eorum dentem retunderem, qui barbaricam uastitatem, praecipue quam nuper Roma perpessa est, Christianis temporibus inputando etiam [*]( 12 Yerg. Aen. 6, 327. 328 ) [*]( 1 praecibua Mo quod <p altare eius P 3 prosit aliquid NY aliquid om. B locu T loci Y 4 operiosius VCh aliquid intersit T 5 inferenda Y auferendaxn F augenda \'P 8 sacris (i a. a) K litteris K 9 aput T 10 insepulta ossa f a nauigando NKEVYQbd nauigando? M inferni IZE amne] aie V am.ne I anne KlRl 11 scilet Y 12 et] nec bd 13 quieuerint NBEFY quieuerunt TYACh quierint ffy quier (sed f exp. et rint suprapos.) K quiev§rint M 14 cor post inclinet s. I. m. 2 A, om. Ch hiis Y atque fabulosis p 15 ut om. BMA inimicorum manus bd 16 ut securi BMCh, (s. l.) A 17 asserit <p exortans TMEKFV$yCh 18 neç K eos—626, 22 sustulerunt om. Y cum om. <p 19 habeant V quod Nrt in om. Ch 20 quantum] ut 8. I. N 21 quae praecipue M praecipae; pbuere (exp. m. 2) A, om. Ch quam om. M )

625
id obiciunt, quod suis illic non subuenerit Christus. quibus cum responsum fuerit animas fidelium pro suae fidei meritis ab illo fuisse susceptas, insultant de cadaueribus insepultis. totum itaque istum de sepultura locum uerbis talibus explicaui.

(At enim in tanta, inquam, strage cadauerum nec sepeliri potuerunt. neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus capitis non peribit. nullo modo diceret ueritas: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, si quidquam obesset futurae uitae quidquid inimici de corporibus occisorum facere uoluissent. nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant. falsum est ergo quod ait: qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, si habent tanta, quae de cadaueribus faciant? absit, ut falsum sit quod ueritas dixit. dictum est enim aliquid eos facere, cum occidunt, quia in corpore sensus est occidendo, [*]( 5 cf. De ciu. dei I 12. 13 8 cf. Luc. 21, 18 9 Matth. 10, 28 16 Luc. 12, 4 ) [*]( 1 obiciunt illic suis quod E illic om. B 2 cum om. MAl fuerat M fidei suae Tbd suae om. V fidaei K 3 de er. I 4 explicabam <p 5 at enim om. cp inquam in tanta p strage] stare T cadauera E sepelire ñ potuer £ 6 neque istud] neque§tu (supra §tu add. ista) K istuc ACh id nimium pia fides p tenentes P 7 absummentes <p adsumentes Ch1 resuirecturi Y corporis V 8 capillus in mg. V capitis om. B capitis Illęi A nullo] nec ullo Vbd 9 eos om. V 10 quisquam VTl quicquam ChBNEMAKFfi 11 uitae futurae bd quicquid ChTNIKMEFa 12 si MACh quispiam (pi in ras.) IN ita p absurdQ Ai 13 non-occidant om. Keht timere T nec p 14 et-occisum repetita del.; sed occidant pro occisum T 15 est om. K ergo est ACh hoc quod Ch ait Christus bd; etiam apud Dombart xps AtKI om. 16 postea] post hec E habeant F qui K quod rţI faciunt K 17 si-faciant om. TKMAFCh apsit cp absit autem K 18 ut] ne BTMAChVfi, (ut supra ne pos.) F ) [*]( XXXXI Aug. Seot. V pars III. ) [*]( 40 )

626
postea uero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est in corpore occiso. multa itaque corpora Christianorum terra non texit, sed nullum eorum quisquam a caelo et terra separauit, quam totam inplet praesentia sui, qui nouit unde resuscitet quod creauit. dicitur quidem in psalmo: posuerunt mortalia seruorum tuorum escam uolatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret, sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum, qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem, qui ista perpessi sunt. quamuis enim haec in conspectu hominum dura et dira uideantur, sed pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. proinde ista omnia, id est curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis sunt uiuorum solacia quam subsidia mortuorum. si aliquid prodest inpio sepultura pretiosa, oberit pio uilis aut nulla. praeclaras exequias in conspectu hominum purpurato illi diuiti turba exhibuit famulorum, sed multo clariores in conspectu domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium sustulerunt. rident [*]( 5 Ps. 78, 2. 3 12 Ps. 115, 15 18 cf. Luc. 16, 19 sqq. ) [*]( 1 est sensus T 2 itaque T cristianorum Z 3 quisquam a] qaisqui K 4 seperauit Ch que E tota E totum βφ sua Ks 6 escam-tuorum om. IZ escas $yCh uolatibus V 7 scotuorum c 8 tamquam] sicut NIZIf et Dombart 22, 18 iherusalem F ierusalem V$vbd 9 est P exagerandam N execrandum K 10 creduiitatem K1 ad infelicitatem eorum E 11 iniidelitatem Ch ita perspexi f: enim om. E hoc V uideantur in conspectu p 12 praetiosa B praeciosa M 14 pompr F pompe β pompa exequiarum] pompę qu+: earum T 15 exsequiarum Kbd mortuorum subsidia F$16 prae»iosa (s er.) <r 17 exsequias Kbd 18 fecit purpurato N illi-multo in mg. IZ famulorum exhibuit <s exhibuit om. N clariores multo ACh multi Kl 19 clarior es» (t er.) <p 20 intel*«lexerant A1 marmoreo EF 21 tumulo EF titulum V habrahae IKMs habrae E gremium] sinum TMAEChFa tectum V extulerunt F rideant E )
627
haec illi, contra quos defendendam suscepimus ciuitatem dei. uerum tamen sepulturae curam etiam eorum philosophi contempserunt. et saepe uniuersi exercitus, dum pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent uel quibus bestiis esca fierent, non curarunt, licuitque de hac re poetis plausibiliter dicere: caelo tegitur, qui non habet urnam. quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio non solum ex terra, uerum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur!

Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora defunctorum maximeque iustorum atque fidelium, quibus tamquam organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est spiritus. si enim paterna uestis et anulus ac si quid huius modi tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior affectus, nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus. haec enim non ad ornamentum uel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. unde et antiquorum iustorum funera [*](7 Lucan. Phar. 7, 819 12 cf. I Cor. 15, 52 ) [*]( 1 suscepimus defendendam T domini β 2 uerumptamen V illorum o phylosophy 9 contemserant T condempserunt Kl 3 uniuersua 9 4 uel-curarunt om. TAFMYRlCh 5 curauerunt Bbd 5 licuit TAChMF licuitque quae Y poetis de hac Mbd plausabiliter IZ 7 teagitur K urnam] urciam V urnam in ras. Z 9 carnis om. F 10 elementorum aliorum E 11 quod ilapsa Y quod dilapsa B quo illa ipsa o 12 et—cantemnenda om. Y et om. ACh retentegranda Kl redintegrandaque Aex, 13 condemnenda Kl abitienda 9 14 atque] ac bd 15 tamquam om. F uasis et organis V sanctae NBlI sca MEFMVChfab, er. T 16 UBUR Ch spiritus] xps I ac] lac (s 17 quantum IZ 18 ipsa corpora sp. sunt β Bpernanda (s. 3 add. e) T 22 antiquorum patrum T officiosa] cum F ) [*]( 40* )

628
officiosa pietate curata sunt et exequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsique, cum uiuerent, de sepeliendis uel etiam transferendis suis corporibus filiis mandauerunt. et Tobis sepeliendo mortuos deum promeruisse teste angelo commendatur. ipse quoque dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat praedicandumque commendat. quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. et laudabiliter commemorantur in euangelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. uerum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis astruendam. ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persoluitur. sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae de corporibus suis uel condendis uel [*]( 2 cf. Gen. 23; 25, 9. 10; 47, 30 3 cf. Tob. 2, 9; 12, 12 5 cf. Matth. 26, 7 sqq. 9 cf. Ioh. 19, 38 sqq. 18 cf. Gen. 47, 30; 50, 25 ) [*]( 1 cum pietate E et om. E exequae 11 sepultara Y 2 conuiuerent K dum uiuerent Dombart. p. 23, 27 etiam otn. V 3 tobias TBaYaEFVbd tobi.s M tobis m 5 tertia EY religiosum Ar religiose IK 6 opus bonum E 7 ungentum M praetiosum K praesiosum tp eius membra F 8 sepeliendum fecerit eum N sepeliendum eum TV fecerat TMACh commemorat K 9 euuangelio T euangelio quoque o 10 currar P 11 istae in mg. T hoc non Y ammonent NKMF 12 dei om. ACh etiam placent P 13 pietaiis om. V ad corpora E 14 fidem om. F1 adstruendam ChNI ZEYM\'cp asstruendam TK* adinstruendam Kl salubriter illud 8 15 dicitur 2Tj3 discutitur BTMYAF elemoaynis BNIM elemoainis TEVfiYFACh elimosinis <p elymosinis ZK 16 exibemus FV 17 hec F pereunt F qup F brfibris P 18 offitii T officio ME officia AFCh diligentiaque ME persoluuntur EF 19 corporibus suis post transferendis leg. in E uel om. E condiendis ChBTIZMYAF cond.endis R )
629
transferendis prophetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista quae diximus. sed si ea quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut uictus et amictus, quamuis cum graui afflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos! ac per hoc, quando ista cadaueribus Christianorum in illa magnae urbis uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt ista sentire\\ haec est mea de sepulturae causa atque ratione sententia. quam propterea ex alio libro meo in istum transtuli, quia facilius hoc a me recenseri potuit, quam\' id ipsum alio modo eloquendum fuit.