De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Quapropter haec omnia, quae circa tempus resurrectionis domini facta sunt, secundum omnium euangelistarum testimonia [*]( 17 cf. Loc. 24, 4 ) [*]( 2 eum om. p hoc p 3 uidet R C1 HlAex (uerc. uerou. al., opt. eodd. Vulg.), ϑεωρει non sc.l nesciebat DM 6 est] esset D (\'2PV N* ZW raelv ei om. BlR illum B CP ONQ HAE1 tj, eum eet., v 11 fatres B eisJ is B 12 et] et ad Hl (uerc. al., Dubl. al.) ad deum m. BR M (mon. Ing. al.), et deum m. CPVF ONQ H pm fxa: ϑεόν μου), cf. 364, 12; deum m. AELS γψω graelv (uerc. Eg. Cau. al.) 13 et ad deum u. B (colb. al. Dubl. al.), et Ileum a. cet., edd.. v uenit] udd. ergo r magdalenae B CP AEL 14 uidij uidit CP ON1Q (ueron. colb. eant. al., έώρϰεν Alex. Cant., έώρϰα cet.) 15 mihi codd. omx. 18 ste B 19 quae] quod r hinc g 20 quo] quod B sunt p 21 considenter Bl 22 hac Bl 28 domini om. AEL )

362
in una quadam narratione, quantum nos dominus adiuuerit, quemadmodum geri potuerint, ordinemus. prima sabbati diluculo, sicut omnes consentiunt, uentum est ad monumentum. iam factum erat, quod solus Mattheus commemorat de terrae motu et lapide reuoluto conterritisque custodibus ita, ut in parte aliqua uelut mortui iacerent. uenit autem, sicut Iohannes dicit, Maria Magdalene sine dubio ceteris mulieribus, quae domino ministrauerant, plurimum dilectione feruentior, ut non inmerito Iohannes solam commemoraret tacitis eis quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur. uenit ergo et uidit lapidem sublatum a monumento, antequam aliquid diligentius inspiceret, non dubitans ablatum inde esse corpus Iesu cucurrit, sicut idem dicit Iohannes, et nuntiauit Petro adque ipsi Iohanni. ipse est enim discipulus, quem amabat Iesus. at illi currere coeperunt ad monumentum et praeueniens Iohannes inclinauit se et uidit posita linteamina nec intrauit: Petrus autem consecutus intrauit in monumentum et uidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum. deinde et Iohannes intrauit et uidit similiter et credidit quod Maria dixerat sublatum esse dominum de monumento. nondum enim sciebat scripturam. quia oportebat eum a mortuis resurgere. abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. Maria autem stabat foris ad [*]( 4 cf. Matth. 28, 2 6 cf. Ioh. 20, 1 22 cf. Ioh. 20, 9-11 ) [*]( 1 in unam quandam narrationem HAelL gel quadam ab initio lineae om. Bl adiuuaret Ml, -rit M1 2 quamamodum Bl regi Bl primo p 3 diluc.] ualde diluculo I 7 magdalenae BD C AEL ceteris] cum ceteris RD HAELS γψ r ael, cum aliis g 8 deuotione V 9 commemoret HAEL 7 10 fuerant Cl g alitertantur B1 et BD M AlElLS x r o e, et ut cet. 11 sablatum] reuolutum g 12 dnitans B esse inde corpus CPV ψ, inde corp. esse p, esse c. inde g 13 idem dicit BD, dicit idem cet. edd. 20 et pr. om. Bl HAE1LS 22 sciebat BRD CPV FON HlAlELS yl r ael (ueron. colb. al. Am. Dubl. Cau. Tol. al.), Aug. Mt eu. loh. tr. 120. 9; serm. 245, 1; 246, 2; sciebant cet.. v (ήδει Sin. m. 1), cf. 360, 16 scripturas HAEL (Tol.) 23 oporteuat B )
363
monumentum plorans, id est ante illum saxei sepulchri locum, sed tamen intra illud spatium, quod iam ingressae fuerant; hortus quippe illic erat, sicut idem lohannes commemorat. tunc uiderunt angelum sedentem a dextris super lapidem reuolutum a monumento, de quo angelo narrant Mattheus et Marcus. tunc eis dixit: [*]() nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; [*]() non est hic, surrexit enim, sicut dixit. uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus. [*]() et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. ecce praedixi uobis. quibus similia Marcus quoque non tacuit. ad haec uerba Maria dum fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum [*]() et uidit duos angelos, sicut dicit Iohannes, in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus lesu. [*]() dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: quia tulerunt dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. hic intellegendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes uiderentur, sicut eos Lucas uisos fuisse commemorat, et dixisse secundum eundem Lucam timentibus mulieribus et uultum in terram declinantibus: quid quaeritis uiuentem cum mortuis? [*]() non est. hic, sed surrexit. recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, [*]() dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus [*]( 3 cf. Ioh. 19. 41 6 Matth. 28, 5 b-7 12 cf. Marc. 16, 6 14 Ioh. 20, 12-13 19 cf. Luc. 24, 4 22 Luc. 24, 5 b—8 ) [*]( 1 foris (foras B) ad monumentum pl. BR r, foris plor. ad mon. D, ad monumentum foris plorans cet. illud HEl 2 quod iam] quoniam R, quo iam D CP MQ HAEL g m horrns Bl 6 dixit eis V p g 8 et uidete BRD PV N\'Q 7 edd., v (uerc. ueron. al.. Cau. Tol. Dubl. Eg. al.), uidete cet., cf. 353, 3 10 resurrexit AEL praecedet BD FN A2 pr a e I 11 galilea BIEL uideuitis B praedixi BR K1 7 qaelv, dixi cet. 12 simili HlL non tacuitj notabit B 14 sicut d. Ioh. om. Q dicit om. Btt dixit V 16 ei om. R HAEIL 18 hinc R HAEL i l 24 uobiscum R (Eg.) 25 oporteret r )
364
hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. Se t recordatae sunt uerborum eius. post haec conuersa est retrorsum Maria. [*]() e t uidit Iesum stantem, sicut dicit Iohannes, et non sciebat, quia Iesus est [*]() dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: domine. si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. [*]() dicit ei Iesus: Maria. conuersa illa dicit ei: rabboni, quod dicitur magister. [*]() dicit ei Iesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum; uade autem ad fratres meos et die eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum et deum meum et deum uestrum. tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum Marcum inuaserat tremor et pauor, et nemini quicquam dicebant. tunc iam secundum Mattheum [*]() ecce Iesus occurrit illis dicens: hauete. illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum. sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse uenientes ad monumentum et ipsius domini. semel scilicet illic, quando Maria hortulanum putauit, et nunc iterum, cum eis occurrit in uia, ut eas ipsa repetitione firmaret adque a timore recrearet. [*]() tunc ergo ait illis: [*]( 3 *Ioh. 20, 14 b—17 16 cf. Marc. 16. 8 17 Matth. 28. 9 22 cf. Ioh. 20, 13 24 Matth. 28, 10 ) [*]( 1 resurgere] add. a mortuis r ael 3 mari B uidet C Ql HaAeaS1, cf. supra 5 ei om. M. eis AlElL quem] aut quem R 6 estimans BID. aest. B (uind.. Kcarol. al.) quia] quod p est om. CK esset D C2PV N plv dominus 2?1 9 illa om. r quod] qui H1 10 enim om. g 11 meum] add. et patrem uestrum CP 12 dic] dicit B et ad patrem u. FON AelL pg 13 (et om.) deum in. AlElL graelv, ad deum m. H2A2E2 γ, et ad d. m. p et ad d. u. p 16 quiquam B, quidquam FO pm 18 auetae B, habete BQl H1A1E1L 20 collegimus CP AEL 21 dominus B 22 illi Bl hortulanum] add. eum l t3 eas] eos ONl repetione BRl 24 adque] aq. B tremore g )
365
nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me uidebunt. [*]() uenit ergo Maria Magdalene adnuntians discipulis. quia uidit dominum et haec ei dixit, non solum ipsa, sed et aliae, quas Lucas commemorat, quae nuntiauerunt haec discipulis undecim et ceteris omnibus. [*]() et uis a sunt ante illos sicut deliramentum uerba ista, et non credebant illis. his et Marcus adtestatur. nam posteaquam commemorauit eas trementes et pauentes exisse a monumento et nemini quicquam dixisse, adiunxit, quod resurgens dominus apparuerit mane prima sabbati primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem demonia, et quia [*]() illa uadens nuntiauit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, et quia illi audientes. quod uiueret et uisus esset ab ea. non crediderunt. sane Mattheus etiam illud inseruit abscedentibus mulieribus. quae illa omnia uiderant et audierant. uenisse etiam quosdam in ciuitatem de illis custodibus, qui iacuerant uelut mortui. et nuntiasse principibus sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire potuerunt, illos uero congregatos cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent, quod discipuli eius uenissent eumque furati essent illis dormientibus. pollicentes etiam securitatem a praeside, qui eos custodes dederat. et illos accepta pecunia fecisse. sicut [*]( 2 Ioh. 20. 18 4 cf. Luc. 24. 10 6 *Luc. 24. 11 * cf. Marc. 16, 8 11 *Marc. 16, 9-11 16 cf. Matth. 28, 11- 15 ) [*]( 1 adnuntiate H 3 magdaltnae BD C AEL uidi JJlA xy grae 4 dixit ei p, dixit mihi D x 9 6 deleramentum 131 AXEL 7 crediderunt t; 8 atestatur B commemorabit Bl postea (om. quam) CP 9 quiquani B, quidquam OH 10 adiunxit om. g, adiungit BD ap- parait p 12 hiis λψω, iis Im 13 et flentibus om. B\' 15 inserbit BI 16 discedentibus g 17 quosdam om. Bl 19 erantj fuerant V xy.w r etiam quae M, etiam quod g 20 congregatos cum seniorib. bis Bl consio Bl 22 furati essentI furaasent HAE1L 28 a praeside\' oraeside Bl )
366
erant edocti, diuulgatumque esse uerbum istud aput Iudaeos usque in hodiernum diem.

XXV. Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit dominus discipulis considerandum eat, non solum ut elucescat etiam ex hac re conuenientia quattuor euangelistarum, uerum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in prima ad Corinthios epistula ita loquitur: [*]() tradidi enim uobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas, [*]() et quia sepultus est et quia surrexit tertia die secundum scripturas [*]() et quia apparuit Cephae, postea duodecim, [*]() deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; [*]() postea apparuit Iacobo, deinde apostolis omnibus; [*]() nouissimo autem omnium quasi abortiuo apparuit et mihi. hunc autem ordinem nullus euangelistarum tenuit. unde considerandum est, utrum ordo, quem illi tenuerunt, huic non aduersetur. nam nec ille omnia nec isti omnia dixerunt. quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent, tantum uidendum est. Lucas enim solus quattuor euangelistarum non dicit a mulieribus uisum dominum. sed tantum modo [*]( 5 cf. Matth. 28, 1-20; Marc. 16, 1—20; Luc. 24, 1-53; Ioh. 21, 1-31 et 21, 1-25 7 *I Cor. 15, 3—8 21 cf. Luc. 24, 4 ) [*]( 1 erantJ fuerunt g docti HAEL y p esse1 est r istuc B v odiern. B 3 XXV om. Y, XV AS resurrectionem] add. suam V apparuit p r 4 ut etlucescat B. ut elucescant HAE1L 5 etiam om r 6 ut cum om. JRD de om. AI ElL hac re] hoc p 7 corintheos AlElL p 9 tradi AlElL 8 quia] quoniam p v 10 surrexit BlM, resurrexit cet., edd., v 12 postea] et postea DEl γψ p g (clar. sang.). <:t post haec R-V r, et post hoc r undecim Ff ON xxw grlv,XI MQ ^ p quingentis] quintis B, duobus 3P. \'D\' Q 15 nouissime B2D 0 A-EL y edd., v (έσλατον) 16 quasi] tanquam pv auorto Bl. auortiuo MS apparuit] uisus est p v 17 et om. p 18 tenuerant A2 19 nec isti omnia orn. Bl 20 pugnent l )

367
angelos. Mattheus autem dicit, quod eis occurrerit redeuntibus a monumento. Marcus quoque dicit primo uisum esse Mariae Magdalenae, sicut et Iohannes; sed quomodo ei sit uisus, non dicit. quod explicatur a Iohanne. Lucas autem non solum tacet. ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum fuit unus Cleopas, talia dicit locutos cum illo, antequam agnoscerent eum. tamquam mulieres nihil se aliud quam angelos uidisse nuntiauerint, qui dicebant eum uiuere. ita enim narrat: ecce duo ex ipsis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, [*]() et ipsi loquebantur ad inuicem de his omnibus quae acciderant. [*]() et factum est, dum loquerentur et secum quaererent, etipselesusadpropinquansibat cum illis; [*]() oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. [*]() et ait ad illos: qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem ambulantes, et estis tristes? [*]() et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: tu solus peregrin us es in Hierusalem et non cognouisti quae facta sunt in illa his diebus? quibus ille dixit: quae? et dixerunt: de Iesu Nazoreno, qui fuit uir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo, [*]() et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et [*]( 1 cf. Matth. 28, 9 2 cf. Marc. 16, 9 3 cf. Ioh. 20, 14 9 *Luc. 24, 13-24 ) [*]( 1 occurrit Q r 2 primum CPV g maria ElL 3 sit ei CPV gm, eis sit HAEIL, ab eis sit ael 5 duobus HAetL pg 6 quarum B unus fuit λψω r aelm cleophas NE2 y edd. (sic infra) 7 cognoscerent p 9 ipsis BRD r (brix. Dubl.), illis cet. ipsa] in ipsa AEL j 10 LX AEL 11 emaus CP AXEL r pgm ipsi Ofn. MQ 13 adciderant Bl dum] cum RD 16 cognoscerent B1 (cant. uind.) ait] ut Bl hii BR 17 anbulantes B 21 quibus om. RD quae] cum B 22 nazoreno MQ (brix.), nazereno BI, nazareo p, nazareno cet., a 24 sacerdotes VE2 γϰψ edd., v 25 damnatione CP g )
368
crucifixerunt eum. [*]() nos autem sperabamus, quia ipse est redemturus Israhel. et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. [*]() sed et muliores quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, [*]() et non inuento corpore eius uenerunt dicentes se etiam uisionemangelorumuidisse, qui dicunt eum uiuere. [*]() et abierunt quidam ex nostris ad monumentum. et ita inuenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum uero non uiderunt. haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat uel a discipulis, qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est, quod ablatum inde sit corpus eius. et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum et procumbentem uidisse linteamina sola posita et abisse -secum mirantem quod factum fuerat. hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus, quos inuenit in uia, posteaquam narrauit de mulieribus, quae uiderant angelos et ab eis audierant, quod resurrexisset Iesus, tamquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. sed intellegitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Iohannes, cum tantum modo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiauerat, quando [*]( 14 cf. Luc. 24. 1x ) [*]( 2 est B, esset eet., edd., v (έστιν) 3 die B1 hodieJ est hodie CPV FON E2 γϰλψω edd., v, agitur RD (colb.) quod] ex quo RD (uerc. eant. colb. Eg. Rw. al.), quo YF <1 11 m (ὰϕ\' o 4 quidam C nos om. 01 5 fuerant R 6 sc om. M 7 uiuere] uidere Bl 10 uiderunt] inuenerunt RD V2E2 γλ. edd. praeter m, v (Am. Fuld. al.1 narrantur g 11 a otn. Bl 12 acurrerant Bl, currerant B2AE1L. cucurrerunt R r lo et procumbentem om. FONMQ 17 narraret FONQ pgra inbenit B 19 resurrexit CP p, surrexit V iesns om. HAelL 23 a pr. om. Bl praecipu Bl. praecipuae RC1PM a alt. om. M AelL y magdalenae BPAL, -na V l nuntiarum B1 24 corpo Bt )
369
uidit lapidem auulsum a monumento; et postea facta sunt haec de uisione angelorum adque ipsius domini, qui bis numero apparuerat mulieribus, semel ad monumentum et iterum occurrens reuertentibus a monumento. hoc autem antequam duobus illis in uia uisus fuisset, quorum erat unus Cleopas. namque et Cleopas loquens cum domino, quem nondum agnoscebat, non Petrum dixit isse ad monumentum; sed abierunt quidam ex nostris, inquit, ad monumentum et ita inuenerunt, sicut mulieres dixerunt, quod et ipse recapitulando intellegitur dixisse, illud scilicet quod primo mulieres nuntiauerunt Petro et Iohanni de ablato corpore domini. ac per hoc cum ipse Lucas Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum et Cleopan dixisse ipse rettulerit, quod quidam eorum ierant ad monumentum, intellegitur adtestari Iohanni, quod duo ierant ad monumentum; sed Petrum solum primo commemorauit, quia illi primitus Maria nuntiauerat. item potest mouere, quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit idem Lucas uidisse sola linteamina et discessisse mirantem, cum Iohannes dicat se potius ita uidisse, hoc est discipulum illum, quem diligebat Iesus, non intrasse in monumentum. quo prior uenerat, sed, cum se inclinasset, uidisse posita linteamina; sed et se ipsum postea dicit intrasse. ita et Petrus intellegendus est primo procumbens uidisse, quod Lucas commemorat, Iohannes tacet; post autem ingressus, sed ingressus tamen, antequam Iohannes intraret, ut omnes uerum dixisse sine ulla repugnantia repperiantur. [*]( 2 cf. Matth. 28. 10; Luc. 24. 24; Ioh. 20, 14 14 cf. loh. 20, 6 et 8 18 cf. Luc. 24, 12; cf. Ioh. 20, 6 ) [*]( 1 auolsum R, abuolsum D 2 bisione B adque) aquae B 3 apparuit p 6 deopas Bl et om. p g quemj quae CP 7 cognoscebat uu p sed -monumentum om. Bl 8 habierunt ON1 inquit quidam ex nostris RD 9 inbenerunt B 10 prius r 11 nuntiauerunt Bl CPV pg, nuntiaaerant cet. 13 et-monumentum om. RD retulit BXM r 14 erant CP 15 ierant BIRD, ierint cet., edd. 16 commemorauerit l 17 potes ElL 18 dixit rael discesse Cl 21 sed] et p se] etiam p 22 et pr. om. p se om. RD, semet B- 25 tantum p utj et (\' ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III parn 4. ) [*]( 24 )
370

Ordo ergo rerum qui esse potuit, quemadmodum dominus excepto quod iam mulieribus locutus erat etiam maribus discipulis uisus fuerit, secundum testimonia non solum quattuor euangelistarum, sed etiam Pauli apostoli contexendus et demonstrandus est. omnium ergo uirorum primo apparuisse intellegitur Petro, ex his dumtaxat omnibus quos euangelistae quattuor et Paulus apostolus commemorauerunt. ceterum si apparuit alicui eorum prius quam Petro, quod omnes tacuerunt, quis uel dicere audeat uel negare? neque enim et Paulus dixit: apparuit primo Cephae,\' sed: apparuit, inquit, Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. sic autem non apparet quibus duodecim, quemadmodum nec quibus quingentis. fieri enim potest, ut de turba discipulorum fuerint isti duodecim nescio qui. nam illos quos apostolos nominauit non iam duodecim, sed undecim diceret, sicut nonnulli etiam codices habent, quod credo perturbatos homines emendasse putantes de illis duodecim apostolis dictum, qui iam Iuda extincto undecim erant. sed siue illi codices uerius habeant qui undecim habent, siue alios quosdam duodecim apostolus Paulus uelit intellegi, siue sacratum illum numerum etiam in undecim stare uoluerit, quia duodenarius in eis numerus [*]( 10 *I Cor. 15, 5 et 6 ) [*]( 2 mulieribus L e. etiam om. Bl locutus e. e. maribus om. R maribus] a tribus H.A.EtL g 4 pauli om. Bl 8 apparuerit r a e I 10 chephe utroque loco Bl 11 postea duodecim] postea secundum istum hominem dei illa sunt exemplaria pauli apostoli uerinora quae habent postea duodecim non quabant undecim duodecim B, postea XII HAEL. postea XI MQ 12 quingentis] D. MQ sic] sicut RD r 13 undecim M, XII Q D MQ 15 dnodem Bl,XII Q HAEL, XI M apostolOl CP M HAWL 16 Xn Q, XI M undecim] XI M1Q, XIIJP 17 quos r a credo om. CP 18 XII MQ \' 19 uerius] minus HAeaLS, uerum p 2Q quosdam] quos HAetL XII M apostolos DEJlS, discipulos raeltn 21 uelis Bl sacratum] sacramentum JV1 HAELS y illum om. g illum numeri RAWLS. illud numeri E*, illius numeri 07 22 in pr. om. CP p )

371
ita mysticus erat ut non posset in locum Iudae nisi alius, id est Matthias, ad conseruandum sacramentum eiusdem numeri subrogari. quodlibet ergo eorum sit, nihil inde existit quod ueritati uel istorum alicui ueracissimo narratori repugnare uideatur. probabiliter tamen creditur, postea quam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus Cleopas. de quibus Lucas totum narrat, Marcus autem breuiter ita perstringit: [*]() post haec autem, inquit. duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in uillam. castellum quippe illud non absurde accipimus etiam uillam potuisse appellari, quod nunc iam appellatur ipsa Bethlem, quae ciuitas antea uocitata est, quamuis nunc sit honoris amplioris nomine domini. qui in illa natus est. sic per ecclesias omnium gentium diffamato. et in codicibus quidem Graecis magis agrum inuenimus quam uillam; agri autem nomine non castella tantum. uerum etiam municipia et coloniae solent uocari extra ciuitatem, quae caput et quasi mater est ceterarum, unde metropolis appellatur.

Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie dominum apparuisse, hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur. ne agnoscerent eum. oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis. certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut Luca narrante monstratur. pro merito quippe mentis eorum adhuc ignorantis, quod oportebat Christum mori et resurgere. simile aliquid [*]( 2 cf. Act. 1, 26 7 cf. Luc. 24, 13 8 *Marc. 16, 12 19 cf. Marc 16. 12; cf. Luc. 24, 16 ) [*](1 mystieins Bl loco AEL y 2 mattheus 4 storum Bl repugnare om. CP 8 inquit om. AEL y his Q 9 anbulantibus B ostesus Bl 10 non] quod A1E1L accepimus AlE*L 11 illam Ctp appellare Bl quod] que p iam nunc CPV 12 bethlem B1, -leem cet. 15 magis om. HAWL 16 castella] uiUa Bl 17 colonia B 18 tropolis Bl 19 in aliam efflgiem BRD dominum om. CP 20 hoc] quos HAWL 28 alio Bl 24 in Onl. B\' lucas B 25 ignorantes B2 RD CtP ) [*](24x )

372
eorum oculi passi sunt, non ueritate fallente, sed ipsis ueritatem percipere non ualentibus et aliud quam res est opinantibus, ne quisquam se Christum agnouisse arbitretur, si eius corporis particeps non est, id est ecclesiae, cuius unitatem in sacramento panis commendat apostolus dicens: unus panis, unum corpus multi sumus, ut, cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum et agnoscerent eum, aperirentur utique ad eius cognitionem remoto scilicet inpedimento. quo tenebantur, ne agnoscerent. neque enim clausis oculis ambulabant; sed inerat aliquid quo non sinerentur agnoscere quod uidebant, quod scilicet et caligo et aliquis umor efficere solet. non quia dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia re uera esset effigies, non quam solebant illi contueri, quando quidem et ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies eius claresceret sicut sol — quale uult enim corpus de qualicumque corpore uerum de uero facit qui de aqua uera uinum uerum fecit —, sed non ita fecerat, cum apparuit illis duobus in alia effigie. non enim sicut erat apparuit eis quorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. non autem incongruenter accipimus hoc inpedimentum in oculis eorum a satana fuisse, ne agnosceretur Iesus; sed tamen a Christo est facta permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis eius participata remoueri intellegatur inpedimentum inimici, ut Christus possit agnosci. [*]( 5 I Cor. 10, 17 6 cf. Luc. 24, 31 14 cf. Matth. 17, 2 17 cf. Ioh. 2, 7-11 ) [*]( 1 11011] non in p fallentes B1CP ipsius CP ueritate BXCP 2 perspicere NJ 5 unum panis Bl 9 agnoscerent eum ψ, eum agn. E1 7 r a elm lausis Bl 10 anbul. B 11 quo scilicet (om. et) RD 12 solent 0 transmare Bt 15 in montem BRD enim unIt 00 r uul B 16 corpus] admirabiliter corpus p, admirabile c. rae 17 uera et uerum om. M x uerum uinum HAEL 7 aelm fecerat] fecit HAEL 7 18 ap.ruit Bl illis-apparuit om. 4\' p enim] enim aliter quam erat sed X rael 20 congruenter CP accepimus A1E1L 21 in om. CP fuisse] fuisse factum H, factum fuisse AEL ar gel 22 facta est Y p )
373

Nam ipsos esse istos, de quibus et Marcus narrat, credendum est, quia dicit ipsos euntes nuntiasse ceteris, sicut Lucas eos dicit surgentes eadem hora regressos esse in Hierusalem et inuenisse congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit dominus uere et apparuit Simoni, et tunc etiam ipsos narrasse, quae gesta erant in uia et quomodo eum cognouerint in fractione panis. iam ergo erat fama, quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro, cui iam apparuerat; hoc etenim isti duo inuenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem uenerunt. fieri itaque potest, ut timore prius in uia noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantum modo angelos dixerunt uisos esse mulieribus; ignorantes enim, cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes in manus inciderent Iudaeorum. quod autem ait Marcus: adnuntiauerunt ceteris nec illis crediderunt, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur uere resurrexisse dominum et Simoni apparuisse, quid intellegendum est nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicauit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Iesus, antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnouerint? quando quidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in uillam continuo coniunxit: et illi euntes nuntiauerunt [*]( 1 cf. Marc. 16, 12 et 18 2 cf. Lnc. 24, 33 15 *Marc. 16, 13 16 cf. Luc. 24, 34 ) [*]( 1 marcus D2NzEz y m, lacas cet. 2 est om. p dicit] dicit marcus V 1 euntem x, isse 4« nuntiasse — regressos esse om. \'ł p nuntiantem B* dicit eoa edd praeter p g 3 regressus BCXP in BRD, OM. cet., edd. et om. B1 6 et om. B1 7 cognouerunt B2N prael ergo] enim g 8 Burrexerat p 9 etenim B, enim Cdt., edd. 10 potuit e I timore] inmore Bl 11 quode (e exp.) B 12 esse uisos a p 13 loquentur Bl possint ClP A, posint EXL 14 iactitantes RD 15 nuntiauerunt g r 17 iam inde iam Bl, inde iam CP 18 aliquod sibi f. B\' 19 nolunt CP luceat B e 21 iesus] dominos g 22 agnouerunt g, agnoscerint 01 P 28 apparuisse dominum V 24 coiunxit B1, subiunxit V x/ annunciauerunt r, ef. I. 15 )

374
ceteris nec illis crediderunt, quasi possent nuntiare quem non agnouerant aut possent agnoscere quibus alia effigies eius apparuerat. quomodo ergo eum agnouerunt, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. quod ideo memoriae commendandum est, ut adsuescamus aduertere euangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant et coniungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere.

Lucas ergo sequitur et dicit: [*]() dum haec autem locuntur, Iesus stetit in medio eorum et dicit eis: pax uobis, ego sum, nolite timere. [*]() conturbati uero et conterriti existimabant se spiritum uidere. [*]() et dixit eis: quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corde uestro? [*]() uidete manus meas et pedes, quia ipse ego sum; palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. [*]() et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. hanc ostensionem domini post resurrectionem intellegitur et Iohannes commemorasse sic loquens: [*]() cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, uenit Iesus et stetit in medio et dixit eis: pax uobis. [*]( 10 *Luc. 24, 36-40 20 *Ioh. 20, 19 et 20 n. ) [*]( 1 illi Nl possint C3P (sic infra) anuntiare Ml 2 nouerant p 3 agnouerunt Bl OPV\'p, -rint cet. ut om. CP 4 possunt CP duuio B ideo J deeo pi, de eodem R2 5 adBucamus Bl 6 more HAelL 7 quaej quem CP ei JB1 quia uisum CP - 8 error oriaturj gloriatur B1 11 istetit B dixit edd. praeter m 13 extimabant B 14 conturbati BJJ ascenderunt AelL 15 in corde uestro Bl (uerc. ueroti. al.), in corda uestra cet., edd., v (iv tjj ϰαρδια ύμω̄ν) pedesj add. meos B2B ϰψedd. praeter g (uerc. ueron. al., Dbl. Eg. Rw.) 16 ipse otn. g. ego ipse RD V ψ v 17 habent Ql r 18 haec AE y a 20 commemorasse BRD, -rat CP, -rare cet., edd. 21 illa w 22 discipuli] discipuli congregati VN2E2 γϰλω edd., v 23 dixit BRlJ M AELS γϰλ pgael, dicit cet. (λέγει) )

375
[*]() et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. ac per hoc his uerbis Iohannis possunt coniungi ea quae Lucas dicit, idem autem Iohannes praetermittit. ita enim Lucas sequitur: [*]() adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: habetis hic aliquid quod manducetur? [*]() at illi optulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. [*]() et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. his item uerbis possunt adiungi quae Lucas tacet, dicit autem Iohannes: gauisi sunt ergo discipuli uiso domino. [*]() dixit ergo eis iterum: pax uobiscum; sicut misit me pater, et ego mitto uos. [*]() hoc cum dixisset, insuflauit et dixit eis: accipite spiritum sanctum; [*]() quorum remiseritis peccata, remittunter eis, et quorum detinueritis, detenta sunt. his rursus adiungamus quae Iohannes praetermisit, Lucas commemorat: [*]() et dixit ad eos: haec sunt uerba, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. [*]() tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, [*]() et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia [*]() et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierusalem; [*]() uos autem estis testes horum. [*]( 4 Luc. 24, 41-43 10 *Ioh. 20, 20 b-23 16 *Luc. 24. 44-49 ) [*]( 2 iohannes B 6 at] ad B, ait NlL 11 ergo om. B paa B uobiscum BlJRD CPVF ONQ (uerc. uind.), nobia cet., edd. (δμιιν), cf. infra 13 insuflauit BRE, insuffl. cet. 14 remiseris B remittentur H -eia om. RD 15 detenueritia CP AlElL, retinetis Bx retinueritis B2M g v (xoarfjte, al. xpottlrs, Cant. ϰρατήσητς) detenta] retenta Bz g f). erunt g his] hic AlEL r 1& pretermittit g 17 uerba] add. haec Bl 22 pati christum HAEL Y (Cant. 16v xptOtόV παϑειν) 24 praedicare CP g 26 testes estis E3 7 v horum 1 eorum JB1 p )
376
[*]() et ego mitto promissum patris mei in uos: uos autem sedete, quoad usque induamini uirtutem ei alto. ecce quomodo commemorauit et Lucas promissionem spiritus sancti, quam non inuenimus a domino factam nisi in euangelio Iohannis. quod non praetereunter aduertendum est, ut meminerimus, quemadmodum sibi euangelistae inuicem adtestentur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt et tamen dicta nouerunt. post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit nec omnino commemorat, nisi quando Iesus. ascendit in caelum, adque id tamen ita coniungit, quasi hoc sequatur haec uerba, quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die dominus resurrexit, illud autem quadragensimo die, sicut idem ipse Lucas in apostolorum actibus narrat. quod autem dicit Iohannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleopas, regressi Hierusalem inuenerint congregatos undecim et eos qui cum ipsis. erant, procul dubio intellegendum est, quod inde Thomas exierit, antequam eis dominus haec loquentibus appareret.