De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Deinde sequitur idem Mattheus et dicit: [*]() uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. [*]() et ecce terrae motus factus est magnus. angelus autem domini descendit de caelo, et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum. [*]() erat autem aspectus eius sicut fulgur et uestimenta eius sicut nix. [*]() prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui. [*]() respondens autem angelus dixit mulieribus: nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. [*]() non est hic, surrexit enim sicut dixit. uenite, uidete locum, ubi positus erat dominus. [*]() et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. ecce dixi uobis. huic Marcus consonat. sed potest mouere, quomodo secundum Mattheum angelus super lapidem sedebat reuolutum a monumento — Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit uidisse iuuenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuisse — nisi intellegamus aut Mattheum tacuisse de illo angelo, quem intrantes uiderunt, Marcum uero de illo tacuisse, quem foris uiderunt sedentem super lapidem, ut duos uiderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de Iesu, prius ab illo quem foris uiderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quem [*]( 1 *Matth. 28, 1—7 15 cf. Marc. 16, 1-11 ) [*]( 2 luciacit ClP, luscescit B primam CP OS m, prima eel. (cf. infra) 3 et om. 2?1 4 autem B r (Eg. Ept.), enim cet. (7ao) 5 domini om. AEILS discendit CP 7 fulgor AelL uestiraentum r (τό ένδυμα) sicut alt. om. AEL 8 ueluit B 11 resurreiit AEL 12 uidete BR F ON1Q H (opt. Vulg. cadd.), et uidete cet., edd., t (iSete) 13 et cito] secreto Bl 14 praecedet NA2 ϰχψ graev (προάγει )galilea CP uideuitis B 15 ecce] et ecce CP, om. ψp praedixi x graelv. sicut predixit p hic AelL g 16 quomodo] quod Bl 17 enim] uero r 18 monumento ClPV uidisset B in] a p 19 stolam candidam ClP obstup. DVE1 edd. 22 duos om. B1 )

353
uiderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat uerbis exhortatae sunt dicentis: uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus, quo uenientes, ut dictum est, et intrantes uiderunt eum, de quo Mattheus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum uiderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Mattheus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti reuoluerat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra.

Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat: [*]() at illae.

exeuntes fugerunt de monumento, inuaserat enim eas tremor et pauor, et nemini quicquam dixerunt, timebant enim, cum dicat Mattheus: [*]() et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulit» eius, nisi intellegamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est respondere ad ea quae ab illis audierant aut certe custodibus, quos iacentes uiderunt. nam illud gaudium, quod Mattheus commemorat, non repugnat timori, de quo Marcus dicit. debuimus enim utrumque in illarum animo factum intellegere, etiamsi ipse Mattheus de timore non diceret; cum uero et ipse dicat: et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit. [*]( 3 Matth. 28, 6 14 Marc. 16, 8 17 Slatth. 28, 8 ) [*]( 1 ad dextris B, in d. r quo] quod CPV 2 dicentes B ClP AelL 3 et uidete BRD CPV M edd. praeter p, uidete cet., sed cf. 352, 12 6 tali HAelL 7 aliqua] qua HAFJ1 L 11 motus MQ A g r 13 effusum BINI 14 at om. CPV, ad R AlElL illi Clp, illa AWL 16 quiquam B, quidqu. 0 HAlElL 22 namJ non Bl 23 debuemus CP, debemus g 24 illarum in HAEL y 25 et om. AE1L 26 et exierunt B K1 y, exierunt cet., edd. monto B ) [*]( XXXXIII Aug. Scct. III pars 4. ) [*]( 23 )

354

De hora quoque ipsa, qua uenerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. cum enim Mattheus dicat: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et alia Maria uidere sepulchrum, quid est, quod dicit Marcus: et ualde mane una sabbatorum ueniunt ad monumentum oriente iam sole? in quo quidem a ceteris duobus, id est Luca et Iohanne, non discrepat. quod enim dicit Lucas: ualde diluculo, et Iohannes: mane cum adhuc tenebrae essent, hoc intellegitur Marcus dicere: ualde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis uicinitate; eius enim est ille fulgor, qui nomine aurorae appellari solet. ideo non repugnat illi qui ait: cum adhuc tenebrae essent. die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. nec sic accipiendum est quod ait: ualde mane, tamquam sol ipse iam uideretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus uolumus significare temperius aliquid faciendum. cum enim dixerimus \'mane\', ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere, ad hoc plerumque addimus \'ualde mane\', ut illud quod etiam albescente uocatur intellegant, quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum, cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant \'iam mane est\', et cum post hoc uerbum attenderint ac iam oriente, id est [*]( 3 *Matth. 28, 1 5 *Marc. 16, 2 8 Luc. 24, 1 9 Ioh. 20, 1 ) [*]( 1 quae CP uerunt B 2 cum] quam Bl 3 primam CP OMQ m, -ma cet. 4 magdalenae CPAL alia] altera RJD VQ*, edd. praeter p g, v, αλλη Alex., sed cf. supra 6 una] add. uidere B1 oriente iam] iam orto g, orto iam p v (άνατέλλοτος Cant., avaretXavTo; cet.) 11 alucesceret B fit] sit B1 12 eius est enim E* g, enim eius est AL 13 ideo] inde Bl 15 extenuatur Bl 16 accipendum B 17 uideretur iam edd. praet. p g terram HAELS r g 19 temporine REz a e aliqu.] quid Bx faciamdum J51 20 super CP 22 sic AWL 23 coniactare CP 25 ac] et \'f edd. )

355
iam de proximo ueniente in has partes sole caelum rubescere uel albescere uiderint, addant qui dicebant (mane est\' et dicant \'ualde mane est\'. quid autem interest, dum siue illo siue isto modo nihil aliud intellegamus a Marco appellatum \'mane\' nisi quod Lucas appellauit diluculum et hoc ualde mane quod ille ualde diluculo et quod Iohannes mane cum adhuc tenebrae essent, sole autem oriente, id est ortu suo iam caelum inluminare incipiente? quomodo ergo his tribus congruat Mattheus, qui nec \'diluculo\' nec \'mane\'. sed uespere ait sabbati, quae lucescit in primam sabbati, attentius indagandum est. a parte quippe prima noctis, quod est uespere, ipsam noctem uoluit significare Mattheus, cuius noctis fine uenerunt mulieres ad monumentum. ea uero causa intellegitur eandem noctem sic appellasse, quia iam uespere licebat adferre aromata transacto utique sabbato. ergo, quoniam sabbato inpediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominauit noctem, ex quo eis licere coepit, ut facerent, quocumque uellent tempore eiusdem noctis. sic itaque dictum est uespere sabbati, ac si diceretur \'nocte sabbati\\ id est nocte, quae sequitur diem sabbati. quod ipsa uerba eius satis indicant. sic enim ait: uespere autem sabbati. quae lucescit in primam sabbati, quod fieri non potest. si tantum modo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto uespere significatam; neque enim ipsum initium lucescit in primam sabbati, sed ipsa nox, quae [*]( 1 ueniente B1RD, adueniente crt., edd. solem B 2 uel] ue Bl addunt CP mane est et dicant om. B1 5 diluculo HAEL g m et hoc u. m. q. i. u. diluc. om. Rl HAEP-L rf 6 iohannis CP 7 oriente J iam oriente D r aelm 8 ortus (uo om.) B1 quomodo] quod B 10 primam R C2 VPONM m, -ma cet. 11 indicandum CP, indigandum HA1E1L aperte BiRD P AE1L 12 quod] quae x rae1 uespere B HAelL, -ri D, -ra / rael, uesper cet. 14 qui AlEtL, quod E2 y 15 uespere BD HE2 y g, uesperi AE1L, a uespere cet., edd. liceat B aromata B 18 quodcumque B 02V HAEL γψ grael 19 noctel add. diei HAEL g 22 quae 1. i. p. sabbati om. B1 quae] qui Cl H1E1L primam 02 ONlMlQ In, -ma cet. 24 significatum B1 25 primam B2R ONMQ m, primu B1. -ma cet. ) [*]( 23* )
356
luce incipit terminari. nam terminus primae partis noctis secundae partis initium est, lux autem terminus totius noctis est. unde non potest dici (uesper elucescens in primam sabbati. nisi nomine uesperi nox ipsa intellegatur, quam lux terminat. et usitatus loquendi modus est diuinae scripturae a parte totum. a uespere ergo noctem significauit, cuius extremum est diluculum. diluculo enim uenerunt illae mulieres ad monumentum; ac per hoc ea nocte uenerunt, quae significata est nomine uesperi. tota enim significata est eo nomine. ut dixi; et ideo, quacumque eius noctis parte uenissent, ea utique nocte uenissent; cum ergo uenerunt parte eius noctis extrema, ea procul dubio nocte uenerunt. uespere autem; quae lucescit in primam sabbati, non potest nisi tota ipsa nox intellegi: eo igitur uespere uenerunt quae ipsa nocte uenerunt, ipsa autem nocte uenerunt quae noctis ipsius quamuis extrema parte uenerunt.

Nam et ipsum triduum, quo dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intellegi non potest. ipse quippe ait: sicut enim Iona fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus [*]( 19 *Matth. 12, 40 ) [*]( 3 elucescens BPHAE1L, lucesc. cet., edd. primam B2D OMl m, -ma cet. 4 nomine om. B, omne Cl P 5 est om. 0 diuinae scripturae est edd. praeter p g aperte B1O1N1 Hl 6 totum] add. significare V X gr aelm 11 parte] a parte E Y g noctis om. AE 7 extrima Bl 12 ea om. Bl quae] qui B OMQ, quia HA1E1L 13 primam BR CP O m, -ma cet. 16 uenerunt] add. hic (hinc tn. 2) magna redditur ratio berbi dni ihQ cum discipulis ait sicut iona in uentre ceti trib. dieb. trib. noctib. sic erit filiue hominis in corde terrae trib. dieb. et trib. noctib. B 17 tridum B quod B 18 aperte BPlOAxEl 19 potestj add. hinc magna redditur ratio uerbi domini BD r ael, add. cum discipulis ait sicut fuit iona in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus RD, add. sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus noctibus B 21 sic erit-noctibus onto B erit et RD CPV FOK HAEL g (uerc. ueron. colb.), erit cet. )

357
et tribus noctibus. conputantur autem tempora, siue ex quo tradidit spiritum, siue ex quo sepultus est, et non occurrit ad liquidum, nisi medium diem, hoc est sabbatum totum diem accipiamus, id est cum sua nocte, illos autem qui eum in medio posuerunt, id est parasceuen et primam sabbati, quem diem dominicum dicimus, a parte totum intellegamus. quid enim iuuat, quod quidam his angustiis coartati et istum locutionis modum, id est a parte totum, in sanctarum scripturarum soluendis quaestionibus plurimum ualere nescientes noctem uoluerunt adnumerare tres illas horas a sexta usque nonam, quibus sol obscuratus est, et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad eius occasum? sequitur enim nox futuri sabbati. qua cum suo die conputata erunt iam duae noctes et duo dies; porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, id est inlucescentis diei dominici, in qua tunc dominus resurrexit; erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiamsi tota posset intellegi, nec ostenderemus, quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec adnumeratis illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est et tribus eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. restat ergo. ut illo scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intellegitur, inueniamus extremum diem tempus parasceues, quo crucifixus et sepultus est dominus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui iam peractus fuerat, accipiamus, medium uero, id est sabbati diem, non a parte, [*]( 1 computentur r gael 2 occurrerit B 3 nisi] add. ad AlElL g a e l, add. ut E1 i est om. Bl, est ut AL gel 4 eum] eos AiEIL a 6 aperte BlOl (sic infra) 7 iubat BR 8 scripturarum om. BlRl 10 usque Bl CPY FONQ, add. ad cet., edd. 14 conputaberant iam B 15 primi edd. praeter r m 16 dominicae λ. r a el surrexit G\'1 17 ergo] enim g duae dies N 18 possit El g nec] add. sic Y ostenderimus ClP, contenderemus (ont. H) HAEL 7 illud diluculumj illum B1 20 obtenebratus g 23 extremum] primum x\'ł diem om. r, diei E2 y paraacebes B 24 CTUcifixus] add. est HAL 25 qui) quia B que iam peracta r )
358
sed integre totum, tertium rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore, ac sic erit triduum, quemadmodum illi octo dies, post quos ascendit in montem. quorum medios integros attendentes Mattheus et Marcus dixerunt post sex dies, quod Lucas dixit post octo dies.

Nunc iam cetera uideamus, quemadmodum Mattheo congruant. Lucas enim apertissime duos angelos dicit uisos fuisse a mulieribus, quae uenerunt ad monumentum, quorum singulos intellexeramus commemoratos a duobus, unum a Mattheo, id est illum qui extra monumentum sedebat in lapide, alterum a Marco, id est illum qui intra monumentum sedebat a dextris. sed Lucas ita narrat: [*]() et dies erat parasceues et sabbatum inlucescebat. [*]() subsecutae autem mulieres, quae cum ipso uenerant de Galilaea, uiderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius. [*]() et reuertentes parauerunt aromata et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. [*]() una autem sabbati ualde diluculo uenerunt ad monumentum portantes quae parauerant aromata [*]() et inuenerunt lapidem reuolutum a monumento [*]() et ingressae non inuenerunt corpus domini Iesu. [*]() et tum est, dum mente consternatae essent de isto, et ecce duo uiri steterunt secus illas in ueste fulgenti. [*]() cum timerent autem et declinarent uultum in terram. dixerunt ad illas: quid quaeritis uiuentem cum [*]( 4 Matth. 17, 1; Marc. 9, 2; Luc. 9, 28; cf. supra 1. 2, c. 56, n. 113 7 cf. Luc. 24, 4 9 cf. Matth. 28, 2; cf. Marc. 16, 5 12 *Luc. 23. 54—56 18 *Luc. 24, 1-9 ) [*]( 1 tertium om. Bl 2 a nocte tota Q r tridum B 4 medios om. B1 adtendens (att.) marcus dixit FONMQ HAE\'L p 5 lucas dixit] alii dixerunt FONMQ HAelL p 7 dicit duos angeloa RD 9 a d.] ad d. ClP 12 a d.] in d. r parascebes B 13 aautem B 14 qui CP 16 eius om. p reaerentes Bl 17 et] sed rae sabbatum CP, de sabbato p 18 diluco Bl 19 parauerunt p g 21 factus Bl 22 et ecce codd. (ueron. Bushw. Dubl. Eg.), ecce NaaL 11. raelv (xal tso5) 23 ueste] add. s, l. alba B-)

359
mortuis? [*]() non est hic, sed surrexit. recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, [*]() dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. [*]() et recordatae sunt uerborum eius. [*]() et egressae a monumento nuntiauerunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus. quomodo ergo singuli uisi sunt sedentes, unus secundum Mattheum foris super lapidem et alter secundum Marcum intus a dextris, cum secundum Lucam duo steterint secus illas, quamuis similia dixerint? possumus quidem adhuc intellegere unum angelum uisum a mulieribus et secundum Mattheum et secundum Marcum, sicut supra diximus, ut eas ingressas in monumentum sic accipiamus, in aliquod scilicet spatium, quod erat aliqua maceria communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulchri locum. adque ibi uidisse angelum sedentem super lapidem reuolutum a monumento, sicut dicit Mattheus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus, deinde intus ab eis, dum inspicerent locum, in quo iacebat corpus domini, uisos alios duos angelos stantes, sicut dicit Lucas. similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem.

Sed uideamus et illa quae lohannes dicit, utrum uel quemadmodum his congruant. sic ergo narrat Iohannes: [*]() una autem sabbati Maria Magdalene uenit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et uidet [*]( 8 cf. Matth. 28, 2; cf. Marc. 16, 5 9 cf. Luc. 24, 4 23 *Ioh. 20. 1-18 ) [*]( 2 est] sit B (colb. coib. II. Karol. al.), sed cf. 363, 24 3 manibus p 4 hominum om. g 5 egressae BRD P F02N p g. regressae cet. 6 annuntiau. r 8 superJ secus CP 9 a] ad B 10 steterunt M HAELS1 y p r a 14 aliquo BD spatio D erat] add. ibi r, in add. a maceria (c ex t) B. macheria C2, maria AlElL 15 possit CPY 16 supra FONMQ Z raclm 17 sit om. CP, sed A1E1L a d.J ad d. B 18 spicerent B 19 iacuerat Y duos om. HAelL 22 iohannis ClP 23 hic Bl congruat Bl, conueniant p iohannis P 24 autem om. r magdalenae B 25 uidet R CXP QIH, uident B, uidit cet., eddv (βλέπς) )

360
lapidem sublatum a monumento. [*]() currit ergo et uenit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: tulerunt dominum de monumento et nescimus, ubi posuerunt eum. \'exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et uenerunt ad monumentum. [*]() currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecurrit citius Petro et uenit primus ad monumentum. [*]() et cum se inclinasset, uidet posita linteamina, non tamen introiit. [*]() uenit ergo Simon Petrus sequens eum et introiit in monumentum. et uidet linteamina posita[*]() et sudarium, quod fuerat super caput eius. non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. [*]() tunc ergo introiit et ille discipulus, qui uenerat primus ad monumentum, et uidit et credidit. ynondum enim sciebant scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. [*]() abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. dum ergo fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum [*]() et uidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. [*]() dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: [*]( 1 sublatum] sabbatum B a monumentum ClP currit BRl ONQ H1A1E1L, cucurrit cet., edd., v (τρέλει) ■ et uenit om. Rl 2 ad alt. om. CI (om. colb. cant. Ruslnv. al.) 4 exit HxEl 7 praecurrit BH g (uere. uind. mon. Dubl. JRushw. Lind. Fuld. al.), praecucurrit cet.. edd., b (προέδραμεν) 8 prius p uidet BlClQ, uidit cet., edd., e (βλέπι 9 linteamina posita Y p introiuit Y yty edd. praeter g m, v 10 introiuit tj\' edd. praeter g m, v 11 uidet BR 01 MlQx H (opt. codd. VUlg.l. uidit cet., edd., v (ϑεωρει) 12 linteminibus B 13 seperatim BAE inibolutum B1 in uno loco F pael 14 introiuit praelv et . R. ft. B prius pg 16 siciebant B, scieba.t N, sciebat D AelL rael scriptura H1A1E1L, -ras D H2A2E2 i rael oportet (-tit Cl) B CP ONM HAetL, oportuit DR, -tebat FN2 p r aelr, oporteret E2 Y gm (oss), sed cf. infra 21 et om. p 23 ei om. B om. Big. Eg > )
361
quia tulerunt dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. [*]() haec cum dixisset, conuersa est retrorsum et uidit legum stantem et non sciebat, quia Iesus est. [*]() dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: domine, si tu sustulisti illum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. [*]() dicit ei Iesus: Maria. conuersa illa dicit ei: rabboni, quod dicitur magister. [*]() dicit ei Iesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum; uade autem ad fratres meos et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, ad deum meum et ad deumuestrum. [*]() uenit Maria Magdalene adnuntians discipulis: quia uidi dominum et haec dixit mihi. in hac Iohannis narratione dies uel tempus, quo uentum est ad monumentum, cum ceteris conuenit; illud etiam, quod duo angeli uisi sunt, concordat cum Luca; sed quod ille stantes dicit angelos uisos. iste autem sedentes. et cetera, quae illi non dicunt. quomodo hic possint intellegi non discrepare a ceteris et quo ordine gesta sint, nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt uideri.