Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus: [*]() emendatum ergo illum dimittam, exclamasse uniuersam turbam: [*]() tolle hunc et dimitte nobis Barabban; sed fortasse nondum dixerant \'crucifige\'. [*]() iterum autem Pilatus, secundum eundem Lucam, locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. at illi succlamabant dicentes: crucifige illum. tunc intellegitur fuisse hora tertia. quod ergo sequitur Lucas et dicit: [*]() ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam. [*]() at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum, satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse, et post quantum morarum illis tertio dixerit: quid enim mali fecit? licet intellegere, quantum indagandae ueritati satis est, et postea quod ait: instabant uocibus magnis et inualescebant uoces eorum, quis non uideat ideo factum, quia uidebant Pilatum eis nolle tradere dominum? et qui hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed uel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt.
Iohannem quoque interroga et uide, quanta fuerit Pilati ilia cunctatio et recusatio tam foedi ministerii. idem namque [*]( 3 *Luc. 23, 16. 18. 20-23 ) [*]( 1 quam CP AEłL pilatas om. Cn nec pilatua P nobissime Bl 6 dixerat RlPl p 7 lucan C1P 8 ieaum] eum p succlamabant] aobclamabant DVL, clamabant JR (brix.) crucifige semel BM, bis cet., edd., v illum] eum rv 9 horam tertiam iV2 r ergo] autem ral 11 male B P HAelL 12 corripias B1 13 magnis (n 8. I. add.) B 15 horarum CzP, morarum spatium r a l 16 tertie B male A 18 magnia] add. postulantes ut crucifigeretur g inbalescebant B, ualescebant H 19 bidebant B eis om. yw nolle eis raelm 20 qui] quia D raelm 23 iohannen C1, -nne P quantum Q )
330
multo explicatius ea narrat, quamuis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. tamen, cum flagellasset legum et a militibus ueste inlusoria multisque inlusionibus male tractari permisisset — credo, ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saeuire pertenderent —,
[*]() exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio.
[*]() exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit eis: ecce homo, ut illa uelut ignominiosa specie uisa placarentur. sed adiungit et dicit:
[*]() cum ergo uidissent eum pontifices et ministri. clamabant dicentes: crucifige, crucifige. tunc horam tertiam fuisse dicimus. adtende, quae sequantur: dicit eis Pilatus: accipite eum uos et crucifigite: ego enim non inuenio in eo causam.
[*]() responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit.
[*]() cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem. magis timuit.
[*]() et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei.
[*]() dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris? nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et
[*]( 3 cr. lob. 19, 1-3 6 *Ioh. 19, 4-12 a ) [*]( 1 explicatiis B1 ea narrat] enarrat B2 OM2Q HAEL i dicat utique HAEL f 2 in quibus] add. scilicet rae praeteritfluxit B 3 tamen] tum ,} e, tunc l m flagellaset B1 4 inlusonib. J51 mali C1P permisisset) add. et B 5 mitigasset HAelL gae 6 iterum] igitur A\'E\'L, ergo iterum v 7 dixit r v 8 inbenio B et sic infra 9 purpurium C1, purporium C2P 10 uelutl uel Q 11 ignomoniosas Bx ad id iungit B, iungit R, adiunxit L 12 ministeri Bx 13 crucifige alt. orn. Bl cr. cr. eum raelv 14 fuesse (n s. l.) Bl dicemus g qua N1, quanta N2 sequuntur B2RX a e 16 in eo om. L, in eum p ei om. CPV N (uerc. colb. brix. al.) 17 muri B1 18 se om. AlEl 19 iterum om. CPV et alt. om. p it. ad iesum et dicit HAEL g 20 es tu] ostum Bl 21 ei pr. om. p ergo om. g r 22 crucifigere t. e. p. habeo om. BIRt crucifigi CP, crucifigendi Engelbrecht (ntrc) ) 331
potestatem habeo dimittendi te?
[*]() respondit Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. propterea qui tradidit me tibi, maius- peccatum habet. exinde Pilatus quaerebat dimittere eum. in hoc igitur, quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus esse consumtum, quanta praetermissa quae uel a Pilato dicebantur uel a Iudaeis contradicebantur, quo usque dicerent Iudaei, unde ille commoueretur et cederet? ita enim sequitur: Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari.
[*]() Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha.
[*]() erat autem parasceue pascha hora quasi sexta. ab illa ergo uoce Iudaeorum, qua primo dixerunt: crucifige, cum esset hora diei tertia, usque ad hoc, quod sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Iudaeorum duae horae praeterierunt et peracta quinta iam de sexta aliquid coeperat. dicit ergo Iudaeis: ecce rex uester.
[*]() illi autem clamauerunt: tolle, crucifige eum. sed neque iam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat. tunc enim
[*]( 9 *Ioh. 19, 12 b-14 a 20 *ib. 14 b et 15 a; cf. in Ioh. eu. tr. 116 ) [*]( 1 habeo om. p dimittendi Bl (uerc. colb.), dimittere cet., edd., v 2 aduersum B pg, adueraus cet. (cf. supra 318, 13) 8 datum fuisset BRD, datum esset Y f r aelmv, esset datum cet. (ef. supra) 4 magis N* 6 esse] fuisse CPV m 7 uel pr. om. P p uel a i. contradicebantur om. Rl 8 diceretur a iudaeis V commemoretur CP 13 sedit] sedit foris BRD locum] loco CPV N edd., v (ef. 319, 4; 324, 7) 14 lithostratus (-tos BV) BD CPV e hebraice (-cae L) V NM E2L edd. 15 parascheue B pascha] parascha B, paschae B N2M2 E1 YX edd., r 16 qua] qui Bl primum e l 17 diei tertia BRD. tertia diei ra, tertia cet. quod] quo CPV H p em medias] dias B 18 moras edd. praeter g, om. M, horas Ubri 19 praeterierunt B CP M2, -ierent M*, -ierant cet., edd. 21 clamauerunt BRD (Ue-TOn. colb. Fuld.), clamabant cet., edd, v (ἑϰραγαταν. sed Cant. al. ἑϰραὑγαζον) tolle semel BRD (colb.), bis cet., edd, v iam om. B, tam Q 22 conuictus p ) 332
uxor eius ad eum miserat sedentem pro tribunali, quod praeoccupauit Mattheus, qui hoc solum commemorauit, antequam ad eum locum narrationis ueniret, ut ibi hoc poneret, ubi oportunum iudicauit. temtans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem.
[*]() tunc ergo tradidit illis eum, ut crucifigeretur. et dum pergit et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum uestes eius diuiduntur et in sortem illa tunica mittitur adque inter haec uariis conuiciis inluditur — simul enim, cum illa gererentur, etiam conuicia iaciebantur —, conpleta est et hora sexta et factae sunt tenebrae, quas Mattheus et Marcus et Lucas commemorant.
Iam itaque conruat impia pertinacia et credat dominum Iesum Christum et tertia hora crucifixum lingua Iudaeorum et sexta manibus militum, quia in tumultu Iudaeorum et Pilati aestibus duae adque amplius horae praeterierunt a uoce, qua dixerunt: crucifige. sed ipse Marcus, qui maxime breuitatis sectator est, breuiter uoluit intimare Pilati uoluntatem et conatum pro domini uita. cum enim dixisset: at illi iterum clamauerunt: crucifige eum, ubi ostendit, quod iam clamauerant, cum uellent sibi dimitti Barabban, adiunxit: Pilatus uero dicebat eis: quid enim mali fecit? hoc [*]( 1 cf. Matth. 27, 19 5 *Ioh. 19, 15 b et 16; cf. p. 324, 11 12 cf. Matth. 27. 45; cf. Marc. 15, 33; cf. Luc. 23, 44 ) [*]( 1 sedente B CP 2 oc B solus C2VE2 y pgelm 3 ibij tibi AelL 4 optimum p adhuc om. p, adhuc eos rae 5 proficisceret B 7 illis eum B, eis eum RD, illum eis p, eis illum cd., r (αὑτοις aotov Sin.) 9 (in om.) sortem illa tunica ClP N (sorti C*), in sorte i. tun. (ton.) Q HAEL, eors in illam tunicam Y (I ita mg.) 11 etiam] et tam Q, et rael conuicia iacieb.] conuiciabantur CP est et B CPV ONl pg, est cet. 12 et marcus] marcus CPV pgm 17 duae] ae B adque om. p, aq. JB1 18 qua] qui B, quia K 19 brebiter BBl et sic infra pilato O-P uolumt. B 20 cum e. dix. om. Q at om. B iterum om. 0 22 clamauerant] -runt Rl P cum] quam B bellent B 23 male B CP ALS g )
333
modo breuiter insinuauit quod diu gestum est. memor tamen etiam iste quid uellet intellegi, non ait Pilatus uero dixit eis\', sed ait: Pilatus uero\' dicebat eis: quid enim mali fecit? quia, si diceret \'dixit\', quasi semel dictum intellegeremus; quia uero ait: dicebat, satis intimauit intellegentibus multis modis et saepe dictum esse, quo usque inciperet hora sexta. cogitemus ergo, quam breuiter hoc dixerit Marcus in conparatione Matthei, quam breuiter Mattheus in conparatione Lucae, quam breuiter Lucas in conparatione Iohannis, cum tamen alia adque alia quisque commemoraret, et quam denique breuiter ipse lohannes in conparatione rerum, quae gestae sunt, et morarum, cum illa gererentur: et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam illo interuallo transire potuisse.
Quisquis autem dixerit potuisse Marcum, si ita esset, eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia, cum uox Iudaeorum de crucifigendo domino sonuisset, dicere etiam, quod eum tunc ipsi crucifixerint, nimis superbe leges narratoribus ueritatis inponit. sic enim potest dicere, si haec ipse narraret, eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari, quo ipse narrauit. dignetur ergo consilio Marci euangelistae superari consilium suum, qui eo loco id ponendum iudicauit, quo loco diuina inspiratione suggestum est. recordationes enim eorum eius manu gubernatae sunt qui gubernat [*]( 1 meminit p 2 iste BBD, ipse cet., edd. quid] qui AlElLS non] quod non p 3 male CP Al g 4 quia si] quasi C1P1 L 5 intimuit ClP 6 et om. CP, e (eras.) B esee] eise C, eius se P, eis esse V 8 matth. q. b. m. i. conparatione om. B quam b. m. i. c. lucae om. B 10 commemoret CPV I et BRD CPV, om. cet., edd. denique om. AlElL 11 quae-illa in ras. N 12 horarum CP 13 quiddam] quidam B CXP A1E1L y, quidem C2, quid a e, add. terciae 7, add. Mite hore r illoJ illorum RD, in illo edd. praeter p g 14 quisquis a. d. potuisse om. B HAelL 15 diceret AEL 17 ipse AE1L, om. g crucifixerunt P1N1 18 narrationibus p 19 eo] eodem r ordinetur (om. ab o. d. n. q. i. n. digne-) B 20 quo] a quo CP, ea quo V consilium Q g 21 id p. i. q. loco om. AxEtL 22 qao) quod B recordationis C 23 gubernati CP )
334
aquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit. fluitat enim humana memoria per uarias cogitationes, nec in cuiusquam potestate est, quid et quando ei ueniat in mentem. cum ergo illi sancti et ueraces uiri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae dei potestati, cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abiectum ab oculis dei et longe peregrinantem: hoc loco poni debuit, quod ualde ignorat. cur eo loco deus poni uoluerit, quia: et si obuelatum est euangelium nostrum, ait apostolus, in his qui pereunt obuelatum est, et cum dixisset: aliis quidem sumus odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem, subiecit statim: et ad haec quis idoneus? id est quis idoneus intellegere, quam iuste fiat? quod idem dominus dicit: ego ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. ipsa est enim altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei, qua fecit ex eadem massa aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, et dicitur carni et sanguini: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? quis ergo et in hac re cognoscit intellectum domini aut quis consiliarius illius fuit, ubi sic gubernauit corda reminiscentium euangelistarum et in ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culmine
[*]( 1 cf. Ps. 28, 3; 32, 7: 76, 17; cf. Marc. 4. 41; cf. Luc. 8, 25 9 *II Cor. 4, 3 11 *ib. 2. 16 14 *Ioh. 9, 30 15 cf. Rom. 11, 33 et 9, 21 18 Rom. 9, 20 20 cf. Rom. 11, 34; cf. Sap. 9, 13; d. Esai. 40, 13 ) [*]( 1 aquam] omnia g fluuitat B, fluita NI, ta. Ll, hesitat p 3 ei om. λω rae in om. ClP 4 forcuita B 5 narrationes ClP 6 humanum CP 7 abiectum a. o. d. e. longe om. JRl 8 poni debuit-loco om. B dominus AEL 7 9 obuellatuin B, obueletum Nt, obuolutum JiN2, obleuatum O. opertum v 10 ait] ut ait y rael hiis ltD, iis Im obleuatum V 11 auitae B 12 hoc r 13 odoneus &L, tam idoneus MQ g v idoneus alt.) add. est l iusti ClP 16 sapientiae et scientiae BDV. sapientiae (om. et sc.) B, scientiae et sapientiae cet., cdd. fecit Bl, facit B2. fit cet., edd. (cf. Roin. 9, 20 8.) massam ClP 17 honore B HAL contumelia HAL 19 et om. pr 20 illius Bl N2 ff, illi eet., eiu» v guuernauit B1 ) 335
sublimauit, ut per haec ipsa quae in eis contraria uideri possunt multi excaecarentur digne traditi in concupiscentias cordis sui et reprobum sensum, et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam omnipotentis iustitiam? dicit enim propheta domino: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae,
[*]() uir inprudens non cognoscit et stultus non intellegit haec.
Peto autem et admoneo eos qui haec legunt per nos adiuuante domino elaborata, ut huius sermonis, quem hoc loco interponendum arbitratus sum in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. facile autem uidebit qui sine impietatis duritia uoluerit adtendere, quam oportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque . ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint dominum, qui uolebant in Romanos uel principes uel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. ait enim: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. qui hoc, nisi milites, sicut Iohannes manifestat? ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis auersus a Iudaeis in milites illos conuerteret, erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum, ut illi eum potius crucifixisse inueniantur quos hora tertia, ut crucifigeretur, clamare potuisse diligens [*]( 2 cf. Rom. 1, 24 et 28 5 *Ps. 91, 6 et 7 13 cf. Marc. 15, 25 et 33 17 *Marc. 15, 24 19 cf. Ioh. 19, 23 ) [*](1 eis] ipsis p uidere ClP 2 possint Bl et digne p tradit ClP in cons upiscentia (s pr. expisc s. l. add. na. 1) U1, in concupiscentiam HAelL, in desideria v (sv ταις έπιϑυμίας) 3 et in reprobum raelm 4 secundum] contra r occulta B 7 cognoscet N2 a elm v (pwostat) intelleget N g aelmv (συνήσει) 8 adiubante B 9 elaborent M ut] d Bl 11 facilej incipit Euy. Exc. septitlz. 12 qui] qua B 13 hec p quisquis g ibi quisque Im 14 iudaei om. CP crucifuerunt A edd. praeter g m 18 sortea] sorteru Q edd. praeter p g, v (cf. supra 323, 5; 325. 17) qui] quis r 19 hocj add. fecerunt a el 20 auersus om. V p 21 et om. ClP 22 eum pr. om. 01 ut om. ClP )
336
inquisitor inueniet, cum aduerterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse.
Quamquam non desint qui parasceues — quam Iohannes commemorauit dicens: erat autem parasceue hora fere sexta — horam diei tertiam uelint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia conpleta uideatur, quando crucifixus est, adque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint et reddiderit spiritum, ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur. parasceuen fuisse paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato iam inciperent azyma; sed tamen uerum pascha, quod iam in passione domini gerebatur, non Iudaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est parasceuen habere, ab hora noctis nona in eo quod dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. parasceue quippe interpretatur praeparatio. ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceues sexta secundum Iohannem et hora diei tertia secundum Marcum, ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemorauerit, qua clamauerunt Iudaei: crucifige, crucifige, sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua dominus est fixus in ligno. quis fidelis non huic [*]( 4 *Ioh. 19, 14 ) [*]( 1 inueniet] add. et BR 8 non desint om. 01 parasceues] parasceue Q g (Eug. codd.), -uen rael 4 commemorat CP parasceue] pasceae B, add. paschae (-ce) χω edd. praeter p hora f. sexta om. B1 fere] quasi 324, 9 al. 5 hora d. tertia Eug. codd. uelin Rl, uel ClP M A1E1L qua] quia Bl 6 conpleatur (-ta uide- om.) Bl 7 adque] aque B horae om. CP 8 reddidit Bl 10 die] diei Bl dies] diem ClP, die EL sabbatis sequ. Bl 11 pascha RV 13 domini] add. parasceae CP g gerebatur] celebratur Q xpianosrum (s exp.) B 16 pasceue B 17 nona om. BlB noctis hora HAEL f aelm 18 paseene9 B, paraaceue (-scheue A) AEPL 20 recapitulanido B* commemoraberit B, -ranit HAEXL clamarunt Bl l 21 crucifige semel Bl g (Eug. Par. Verc.) prorsus] potius Eug. Vat. testiam B 22 est om. Q fixus] cracitixus B2 OQ r (Eug.) faueat huic Eug. Vat. )
337
faueat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceuen paschae nostrae, id est praeparationem mortis Christi, congruenter intellegamus? si enim dicamus eam coepisse, quando a Iudaeis adprehensus est dominus, adhuc noctis primae partes erant; si. quando ad domum perductus est soceri Caifae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantauerat, quod ex Petri negatione colligimus, quae, cum iam audiretur, facta est; si autem, quando Pilato traditus est, iam mane fuisse apertissime scriptum est. restat ergo, ut intellegamus tunc coepisse istam parasceuen paschae, id est praeparationem mortis domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, aput quos primo audiebatur, et dixerunt: reus est mortis, quod aput Mattheum et Marcum inuenitur, ut recapitulando intellegantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. non enim absurde conicitur eo tempore, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiauerunt, nonam horam noctis esse potuisse. ex qua hora usque ad horam, qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceues, id est immolationis domini, quod uerum pascha est, ut plena sexta eiusdem parasceues, quae plena diei tertia occurrebat, dominus suspenderetur in ligno. siue ergo hoc potius intellegendum eligatur, siue Marcus tertiam horam
[*]( 13 Matth. 36, 66; Marc. 14, 64 19 cf. Matth. 27, 45 23 cf. Marc. 15, 25 ) [*]( 1 quaertionis B alius p 2 coepisset Q parasceue B 3 nostri C2V 1P r edd. praeter p 4 a om. BtO. 6 socer GIP 7 cet om. CP 10 intellegatur HAEL 7 g 13 primum HAEL r gel 14 ut om. Bx 16 ante HAEL rz conuincitur cL eoj eodem JB2 tempore eo aelm 17 horam nonam edd. praeter p g 18 potuisse esse Eug. Vat. qua] in qua r 19 quasij quando p, qua g hora sexta AEL f edd. praeter g die L . 20 immolationis] praeparationis immolationis cL edd. praeter -p g quod] quando r 21 plenia Bl sexta] add. esset g 22 occurrebat] add. ut AXL g, decurrebat Q suspendetur AelL 23 legatur CP p, est eligatur V, erigatur Nl siue] siue quod el . ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III pars 4. ) [*]( 22 ) 338
recoluerit eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in domini crucifixione commemorare uoluerit, qua intelleguntur clamare potuisse, ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus quam eos quorum manibus suspensus in ligno est, sicut ille centurio magis accessit ad dominum quam illi amici, quos misit: procul dubio quaestio soluta est de hora dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare inpudentiam et infirmorum inperitiam perturbare.