De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Prius enim, qua hora cmcifigi potuerit, uideamus; deinde uidobimus, cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid [*]( 2 cf. in Ioh. eu. tr. 117, 2 8 *Ioh. 19, 14-16 a 17 cf. Marc. 15, 33 ) [*]( 3 ora B (saepius) tenebus B. -brae CP 4 ut] at Bs, et P consummatae (-te BAL) BR HAE1LS gae, consumtae ON, consumptae cet. 5 retissime Bl 7 locum BR ONM HAaEaL, loco cet., edd., cf. supra S19, 4 lithostrotus ONMQ, lythostrotue B, litostrotus (-tos A) HAEL, lithostrotos Imv, lithostratus (-tos V, lieo. g, lichoatratos pra) cet. hebraeice (-cae QA) B CPOQA, hebreice R HE g, hebraice cet. 8 enim] autem CP erat autem om. BONQ, erat enim Bl 9 paschae N2 HE2S2 γψω edd., v 14 si] tncipit Eug. Exc. sext. 15 bora Bl 16 sicut] sic Bl uerbo AEL masci Bl non om. R 17 putauerunt om. HAE*L 18 quia Bl crucifige ClP potuerat ElL * uideamus om. Eug. 19 uideuimue B 20 pilato Bt, Eug., a pilato cet., edd. 21 est om. p 22 et om. g m )

325
etiam de sexta esse coeperat. numquam autem isti dicerent \'quinta et quadrans\' aut \'quinta et trien\' aut \'quinta semis aut aliquid huiusmodi. habent enim istum morem scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus, sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem, quorum medios intuentes Mattheus et Marcus dixerunt: post dies sex. praesertim quia tam moderate idem Iohannes locutus est, ut non diceret \'sexta\', sed quasi sexta. quod si ita non diceret, sed tantum modo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione domini nostri, donec conpleta sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres euangelistae adtestantur, Mattheus, Marcus et Lucas.

Quaeramus iam consequenter, cur Marcus, cum commemorasset, quod crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, secutus adiunxerit: erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. iam certe dixerat: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius. sic etiam ceteri adtestantur, quod eo crucifixo uestimenta diuisa sunt. si eius rei gestae [*]( 5 cf. Luc. 9, 28 6 Matth. 17, 1; Marc. 9, 1 8 Ioh. 19, 14 14 cf. Matth. 27, 45; cf. Marc. 15, 33; cf. Luc. 23, 44 16 *Marc. 15, 24 et 25 ) [*]( 1 esse] et esse p iste ClPV 2 quadrans (n eras.) B tri.n aut B. trien (trigen L) aut RHElL, triena at ON1, trin aut Ml, triens aut cet., edd., cf. Eug. semis] et semis 1P r aelm S modum istum p 4 aperte AlExL sicut-diebus om. Bl 5 dicunt eum g 6 medius ClP (Eug. Par. Ambr.) intuens matth. et g (Eug. codd.), intuens (om. matth. et) ONMQ HAelL p marcus ait ONMQ HAE1L p 7 sei dies Eug. Vat. Med. 9 si om. AE1 L sexta R HAEL 7 g possimus CP Q, possumus A2S1 g (Eug. cod. Ambr.) 10 ita om. AEL i quod quemammodum Q solent scripturae l m 11 dixit AE1L aperte B AlElL inhoata Bx, incoata B2R 12 crucifiione Bl, crucifiii HAelL 14 et om. CPV 15 cur (quur R) BlRD rael, add. dixerit cet. cum om. D ClP 17 sortem v 18 secutus BlRD r ael, et secutus cet. adiunxit p r hora autem erat R 20 sic] sicut r a eZ etiam] add. et ral 21 si] add. ergo rael )

326
tempus uoluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: erat autem hora tertia. ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia uoluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inueniretur, cum scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus uniuersae ecclesiae notum erat. qua hora dominus ligno suspensus sit, unde posset huius uel error corrigi uel mendacium refutari? sed quia sciebat a militibus suspensum dominum, non a Iudaeis, sicut Iohannes apertissime -dicit, occulte ostendere uoluit eos magis crucifixisse qui clamauerunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. intellegitur ergo hora fuisse tertia, cum clamauerunt Iudaei, ut dominus crucifigeretur, et ueracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamauerunt, maxime quia nolebant uideri se hoc fecisse et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum uerba satis indicant secundum Iohannem. cum enim dixisset eis Pilatus: [*]() quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? [*]() responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. [*]() dixit eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo Iudaei: nobis non licet interficere quemquam. quod [*]( 8 cf. Ioh. 19, 23 11 cf. Matth. 27, 22 et 23; Marc. 15, 13 et 14; Luc. 23, 21 et 23 17 *Ioh. 18, 29 b-31, ) [*]( 1 dicerej si diceret V p 2 ut quid] autquid Bl adiungit CPV, iunxit Bl 3 quia om. HAelL aliqu.] autquid Bl 5 uniuersa Bl 6 sit] est M p (Eug.) possit B2 L gr huius uel] huiusmodi r, uel huiusmodi a e errore CP (-rem Eug. Vere.) 7 reputari B1 8 non om. Bl u | daeis B\' iohannis ClP 9 uoluit ostendere Eug. Vat. 12 hora fuisse BRD, fuisse hora cet., edd. (Eug.) 13 eius B1 14 quia nolebant] quandollebant Bl uidere CP uolebant iudei se p 15 propter B pilatum CP tradiderunt B1 H g (Eug. Verc.) 16 iohannen CP 17 aduersum Eug. Vat. aduers. hom.J iohannem Bl 19 hic om. Eug. Vere., homo p 20 dixit BIRD. dixit ergo cet., edd., v (cf. supra 315, 25) 21 eum om. p ergo BlRD CPV rl. ergo ei cet., v (cf. 316, 2) )
327
ergo maxime uideri fecisse nolebant hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit uerissime iudicans magis fuisse domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus.

Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc 1 Iudaei primitus clamauerunt, insanissime se ostendit inimicum euangelii, nisi forte aliter potuerit eandem dissoluere quaestionem; non enim habet unde conuincat non fuisse tunc horam tertiam. ei ideo ueridico euangelistae potius credendum quam contentiosis suspicionibus hominum. unde, inquit, probas horam tertiam fuisse? respondeo: quia credo euangelistis. quibus et tu si credis, ostende, quemadmodum et hora sexta et hora tertia potuerit dominus crucifigi. de sexta enim, ut fateamur, narratione Iohannis urguemur, tertiam Marcus commemorat, quibus si uterque nostrum credit, ostende tu aliter, quemadmodum fieri utrumque potuerit, libentissime adquiescam. non enim sententiam meam, sed euangelii diligo ueritatem. adque utinam etiam plures ab aliis inueniantur huius exitus quaestionis! quod donec fiat, utere mecum isto, si placet. si enim nullus alius exitus poterit inueniri, solus iste sufficiet; si autem potuerit, cum demonstratus fuerit, eligemus. tantum non putes consequens esse, ut quilibet omnium quattuor euangelistarum mentitus sit aut in tanto et tam sancto culmine auctoritatis errauerit. [*]( 1 ergo] et Bl uideri om. p r, uidere ClP uolebant fecisse iudei p, iudei fecisse uolabant r tertia om. Bx hora fecisse tertia H aelm, lVc. b. t. r 2 indicans V gel 3 manus] manum J31, finit Eug. Exc. sext. 4 hora tertia CP hoc] ei B 6 poterit Bl eodem 2?1 soluere p 8 ueredico CP credendum est g, est cred. r 9 suspectionibus CP, suspit. AEL inquid B CP, inquis ψ prlm 10 hora tertia CP non fuisse g 11 si tu M si om. r 12 potuerat CP g, potuit r 13 iohannes CJP 14 si del. m. 2 B ostendi ClP, ostendat (om. tu aliter) p 15 potnerit] add. et Bl V2 r a adquiescam] requiescam Migne 17 pluris Clp inueniatur CP 18 si enim-sufficiat suppl. P2 19 poterit BRD CP2 ONMQ prl, potuerit cet. inuenire CP2, inbeniri B sufficiet (e del. m. 2) B 20 cum] tum Bl in tantum Q 21 potes B 01 A1, potest R C2PV ONQ pael )

328

Si autem quis dixerit inde se conuincere non fuisse horam tertiam, cum illud Iudaei clamauerunt, quia, posteaquam dixit idem Marcus: [*]() Pilatus autem iterum respondens ait illis: quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? at illi iterum clamauerunt: crucifige eum, non interponitur aliquid morarum ab eodem Marco in eius narratione et continuo ad id peruenitur; ut traderetur ad crucem dominus a Pilato, quod Iohannes hora quasi sexta factum esse commemorat. intellegat qui hoc dicit multa praetermissa esse quae in medio gesta sunt, cum Pilatus ageret quaerens, quomodo eum a Iudaeis eriperet et aduersus eorum insanissimam uoluntatem, quibuscumque modis potuit, instantissime niteretur. Mattheus enim ait: [*]() dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? [*]() dicunt omnes: crucifigatur. tunc fuisse dicimus horam tertiam. quod autem Mattheus sequitur et narrat: [*]() uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, et in conatibus Pilati ad eripiendum dominum et in tumultu Iudaeorum contra nitentium consumtum tempus duarum horarum intellegimus et coeptam fuisse sextam, qua nondum terminata gesta sunt quae ab eo tempore, quo Pilatus dominum tradidit, usque ad tenebras factas narrantur. quod autem Mattheus supra commemorat: [*]() sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per uisum propter eum, postea sedebat pro tribunali Pilatus, sed inter illa quae prius gesta narrabat recordatus Mattheus quod de Pilati uxore dixit uoluit hoc ibi interponere, ut [*](3 Marc. 15, 12 et 13 13 Matth. 27, 22-24 22 *ib. 19 ) [*]( 1 quis om. p se inde r a elm 5 interponit AWL 6 et] sed V 7 ut traderetur] utramde«»tur Bl 8 iohannis 01p 10 a om. R 11 uolumtatem B 13 dixit r faciam om. B 17 et om. R 18 dominum] iesum dom. r, dom. iesum ael consumtu B 19 tempus om. CP, tempu Bl coepta f. sexta Cp. 20 qua] quia CPL 21 tradit CP 23 eum v 25 sedebat Engelbrecht, sedere B, sedit CPT. sederat cet., edd. 26 inter om. RD 27 uxori CiP ibi om. Blt praestruerit ClP, perstrueret HdEIL g )

329
praestrueret, qua maxime causa Pilatus nec nouissime uolebat eum tradere Iudaeis.

Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus: [*]() emendatum ergo illum dimittam, exclamasse uniuersam turbam: [*]() tolle hunc et dimitte nobis Barabban; sed fortasse nondum dixerant \'crucifige\'. [*]() iterum autem Pilatus, secundum eundem Lucam, locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. at illi succlamabant dicentes: crucifige illum. tunc intellegitur fuisse hora tertia. quod ergo sequitur Lucas et dicit: [*]() ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam. [*]() at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum, satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse, et post quantum morarum illis tertio dixerit: quid enim mali fecit? licet intellegere, quantum indagandae ueritati satis est, et postea quod ait: instabant uocibus magnis et inualescebant uoces eorum, quis non uideat ideo factum, quia uidebant Pilatum eis nolle tradere dominum? et qui hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed uel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt.

Iohannem quoque interroga et uide, quanta fuerit Pilati ilia cunctatio et recusatio tam foedi ministerii. idem namque [*]( 3 *Luc. 23, 16. 18. 20-23 ) [*]( 1 quam CP AEłL pilatas om. Cn nec pilatua P nobissime Bl 6 dixerat RlPl p 7 lucan C1P 8 ieaum] eum p succlamabant] aobclamabant DVL, clamabant JR (brix.) crucifige semel BM, bis cet., edd., v illum] eum rv 9 horam tertiam iV2 r ergo] autem ral 11 male B P HAelL 12 corripias B1 13 magnis (n 8. I. add.) B 15 horarum CzP, morarum spatium r a l 16 tertie B male A 18 magnia] add. postulantes ut crucifigeretur g inbalescebant B, ualescebant H 19 bidebant B eis om. yw nolle eis raelm 20 qui] quia D raelm 23 iohannen C1, -nne P quantum Q )

330
multo explicatius ea narrat, quamuis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. tamen, cum flagellasset legum et a militibus ueste inlusoria multisque inlusionibus male tractari permisisset — credo, ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saeuire pertenderent —, [*]() exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio. [*]() exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit eis: ecce homo, ut illa uelut ignominiosa specie uisa placarentur. sed adiungit et dicit: [*]() cum ergo uidissent eum pontifices et ministri. clamabant dicentes: crucifige, crucifige. tunc horam tertiam fuisse dicimus. adtende, quae sequantur: dicit eis Pilatus: accipite eum uos et crucifigite: ego enim non inuenio in eo causam. [*]() responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. [*]() cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem. magis timuit. [*]() et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. [*]() dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris? nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et [*]( 3 cr. lob. 19, 1-3 6 *Ioh. 19, 4-12 a ) [*]( 1 explicatiis B1 ea narrat] enarrat B2 OM2Q HAEL i dicat utique HAEL f 2 in quibus] add. scilicet rae praeteritfluxit B 3 tamen] tum ,} e, tunc l m flagellaset B1 4 inlusonib. J51 mali C1P permisisset) add. et B 5 mitigasset HAelL gae 6 iterum] igitur A\'E\'L, ergo iterum v 7 dixit r v 8 inbenio B et sic infra 9 purpurium C1, purporium C2P 10 uelutl uel Q 11 ignomoniosas Bx ad id iungit B, iungit R, adiunxit L 12 ministeri Bx 13 crucifige alt. orn. Bl cr. cr. eum raelv 14 fuesse (n s. l.) Bl dicemus g qua N1, quanta N2 sequuntur B2RX a e 16 in eo om. L, in eum p ei om. CPV N (uerc. colb. brix. al.) 17 muri B1 18 se om. AlEl 19 iterum om. CPV et alt. om. p it. ad iesum et dicit HAEL g 20 es tu] ostum Bl 21 ei pr. om. p ergo om. g r 22 crucifigere t. e. p. habeo om. BIRt crucifigi CP, crucifigendi Engelbrecht (ntrc) )
331
potestatem habeo dimittendi te? [*]() respondit Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. propterea qui tradidit me tibi, maius- peccatum habet. exinde Pilatus quaerebat dimittere eum. in hoc igitur, quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus esse consumtum, quanta praetermissa quae uel a Pilato dicebantur uel a Iudaeis contradicebantur, quo usque dicerent Iudaei, unde ille commoueretur et cederet? ita enim sequitur: Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari. [*]() Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha. [*]() erat autem parasceue pascha hora quasi sexta. ab illa ergo uoce Iudaeorum, qua primo dixerunt: crucifige, cum esset hora diei tertia, usque ad hoc, quod sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Iudaeorum duae horae praeterierunt et peracta quinta iam de sexta aliquid coeperat. dicit ergo Iudaeis: ecce rex uester. [*]() illi autem clamauerunt: tolle, crucifige eum. sed neque iam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat. tunc enim [*]( 9 *Ioh. 19, 12 b-14 a 20 *ib. 14 b et 15 a; cf. in Ioh. eu. tr. 116 ) [*]( 1 habeo om. p dimittendi Bl (uerc. colb.), dimittere cet., edd., v 2 aduersum B pg, adueraus cet. (cf. supra 318, 13) 8 datum fuisset BRD, datum esset Y f r aelmv, esset datum cet. (ef. supra) 4 magis N* 6 esse] fuisse CPV m 7 uel pr. om. P p uel a i. contradicebantur om. Rl 8 diceretur a iudaeis V commemoretur CP 13 sedit] sedit foris BRD locum] loco CPV N edd., v (ef. 319, 4; 324, 7) 14 lithostratus (-tos BV) BD CPV e hebraice (-cae L) V NM E2L edd. 15 parascheue B pascha] parascha B, paschae B N2M2 E1 YX edd., r 16 qua] qui Bl primum e l 17 diei tertia BRD. tertia diei ra, tertia cet. quod] quo CPV H p em medias] dias B 18 moras edd. praeter g, om. M, horas Ubri 19 praeterierunt B CP M2, -ierent M*, -ierant cet., edd. 21 clamauerunt BRD (Ue-TOn. colb. Fuld.), clamabant cet., edd, v (ἑϰραγαταν. sed Cant. al. ἑϰραὑγαζον) tolle semel BRD (colb.), bis cet., edd, v iam om. B, tam Q 22 conuictus p )
332
uxor eius ad eum miserat sedentem pro tribunali, quod praeoccupauit Mattheus, qui hoc solum commemorauit, antequam ad eum locum narrationis ueniret, ut ibi hoc poneret, ubi oportunum iudicauit. temtans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. [*]() tunc ergo tradidit illis eum, ut crucifigeretur. et dum pergit et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum uestes eius diuiduntur et in sortem illa tunica mittitur adque inter haec uariis conuiciis inluditur — simul enim, cum illa gererentur, etiam conuicia iaciebantur —, conpleta est et hora sexta et factae sunt tenebrae, quas Mattheus et Marcus et Lucas commemorant.

Iam itaque conruat impia pertinacia et credat dominum Iesum Christum et tertia hora crucifixum lingua Iudaeorum et sexta manibus militum, quia in tumultu Iudaeorum et Pilati aestibus duae adque amplius horae praeterierunt a uoce, qua dixerunt: crucifige. sed ipse Marcus, qui maxime breuitatis sectator est, breuiter uoluit intimare Pilati uoluntatem et conatum pro domini uita. cum enim dixisset: at illi iterum clamauerunt: crucifige eum, ubi ostendit, quod iam clamauerant, cum uellent sibi dimitti Barabban, adiunxit: Pilatus uero dicebat eis: quid enim mali fecit? hoc [*]( 1 cf. Matth. 27, 19 5 *Ioh. 19, 15 b et 16; cf. p. 324, 11 12 cf. Matth. 27. 45; cf. Marc. 15, 33; cf. Luc. 23, 44 ) [*]( 1 sedente B CP 2 oc B solus C2VE2 y pgelm 3 ibij tibi AelL 4 optimum p adhuc om. p, adhuc eos rae 5 proficisceret B 7 illis eum B, eis eum RD, illum eis p, eis illum cd., r (αὑτοις aotov Sin.) 9 (in om.) sortem illa tunica ClP N (sorti C*), in sorte i. tun. (ton.) Q HAEL, eors in illam tunicam Y (I ita mg.) 11 etiam] et tam Q, et rael conuicia iacieb.] conuiciabantur CP est et B CPV ONl pg, est cet. 12 et marcus] marcus CPV pgm 17 duae] ae B adque om. p, aq. JB1 18 qua] qui B, quia K 19 brebiter BBl et sic infra pilato O-P uolumt. B 20 cum e. dix. om. Q at om. B iterum om. 0 22 clamauerant] -runt Rl P cum] quam B bellent B 23 male B CP ALS g )

333
modo breuiter insinuauit quod diu gestum est. memor tamen etiam iste quid uellet intellegi, non ait Pilatus uero dixit eis\', sed ait: Pilatus uero\' dicebat eis: quid enim mali fecit? quia, si diceret \'dixit\', quasi semel dictum intellegeremus; quia uero ait: dicebat, satis intimauit intellegentibus multis modis et saepe dictum esse, quo usque inciperet hora sexta. cogitemus ergo, quam breuiter hoc dixerit Marcus in conparatione Matthei, quam breuiter Mattheus in conparatione Lucae, quam breuiter Lucas in conparatione Iohannis, cum tamen alia adque alia quisque commemoraret, et quam denique breuiter ipse lohannes in conparatione rerum, quae gestae sunt, et morarum, cum illa gererentur: et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam illo interuallo transire potuisse.

Quisquis autem dixerit potuisse Marcum, si ita esset, eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia, cum uox Iudaeorum de crucifigendo domino sonuisset, dicere etiam, quod eum tunc ipsi crucifixerint, nimis superbe leges narratoribus ueritatis inponit. sic enim potest dicere, si haec ipse narraret, eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari, quo ipse narrauit. dignetur ergo consilio Marci euangelistae superari consilium suum, qui eo loco id ponendum iudicauit, quo loco diuina inspiratione suggestum est. recordationes enim eorum eius manu gubernatae sunt qui gubernat [*]( 1 meminit p 2 iste BBD, ipse cet., edd. quid] qui AlElLS non] quod non p 3 male CP Al g 4 quia si] quasi C1P1 L 5 intimuit ClP 6 et om. CP, e (eras.) B esee] eise C, eius se P, eis esse V 8 matth. q. b. m. i. conparatione om. B quam b. m. i. c. lucae om. B 10 commemoret CPV I et BRD CPV, om. cet., edd. denique om. AlElL 11 quae-illa in ras. N 12 horarum CP 13 quiddam] quidam B CXP A1E1L y, quidem C2, quid a e, add. terciae 7, add. Mite hore r illoJ illorum RD, in illo edd. praeter p g 14 quisquis a. d. potuisse om. B HAelL 15 diceret AEL 17 ipse AE1L, om. g crucifixerunt P1N1 18 narrationibus p 19 eo] eodem r ordinetur (om. ab o. d. n. q. i. n. digne-) B 20 quo] a quo CP, ea quo V consilium Q g 21 id p. i. q. loco om. AxEtL 22 qao) quod B recordationis C 23 gubernati CP )

334
aquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit. fluitat enim humana memoria per uarias cogitationes, nec in cuiusquam potestate est, quid et quando ei ueniat in mentem. cum ergo illi sancti et ueraces uiri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae dei potestati, cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abiectum ab oculis dei et longe peregrinantem: hoc loco poni debuit, quod ualde ignorat. cur eo loco deus poni uoluerit, quia: et si obuelatum est euangelium nostrum, ait apostolus, in his qui pereunt obuelatum est, et cum dixisset: aliis quidem sumus odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem, subiecit statim: et ad haec quis idoneus? id est quis idoneus intellegere, quam iuste fiat? quod idem dominus dicit: ego ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. ipsa est enim altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei, qua fecit ex eadem massa aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, et dicitur carni et sanguini: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? quis ergo et in hac re cognoscit intellectum domini aut quis consiliarius illius fuit, ubi sic gubernauit corda reminiscentium euangelistarum et in ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culmine [*]( 1 cf. Ps. 28, 3; 32, 7: 76, 17; cf. Marc. 4. 41; cf. Luc. 8, 25 9 *II Cor. 4, 3 11 *ib. 2. 16 14 *Ioh. 9, 30 15 cf. Rom. 11, 33 et 9, 21 18 Rom. 9, 20 20 cf. Rom. 11, 34; cf. Sap. 9, 13; d. Esai. 40, 13 ) [*]( 1 aquam] omnia g fluuitat B, fluita NI, ta. Ll, hesitat p 3 ei om. λω rae in om. ClP 4 forcuita B 5 narrationes ClP 6 humanum CP 7 abiectum a. o. d. e. longe om. JRl 8 poni debuit-loco om. B dominus AEL 7 9 obuellatuin B, obueletum Nt, obuolutum JiN2, obleuatum O. opertum v 10 ait] ut ait y rael hiis ltD, iis Im obleuatum V 11 auitae B 12 hoc r 13 odoneus &L, tam idoneus MQ g v idoneus alt.) add. est l iusti ClP 16 sapientiae et scientiae BDV. sapientiae (om. et sc.) B, scientiae et sapientiae cet., cdd. fecit Bl, facit B2. fit cet., edd. (cf. Roin. 9, 20 8.) massam ClP 17 honore B HAL contumelia HAL 19 et om. pr 20 illius Bl N2 ff, illi eet., eiu» v guuernauit B1 )
335
sublimauit, ut per haec ipsa quae in eis contraria uideri possunt multi excaecarentur digne traditi in concupiscentias cordis sui et reprobum sensum, et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam omnipotentis iustitiam? dicit enim propheta domino: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, [*]() uir inprudens non cognoscit et stultus non intellegit haec.

Peto autem et admoneo eos qui haec legunt per nos adiuuante domino elaborata, ut huius sermonis, quem hoc loco interponendum arbitratus sum in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. facile autem uidebit qui sine impietatis duritia uoluerit adtendere, quam oportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque . ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint dominum, qui uolebant in Romanos uel principes uel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. ait enim: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. qui hoc, nisi milites, sicut Iohannes manifestat? ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis auersus a Iudaeis in milites illos conuerteret, erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum, ut illi eum potius crucifixisse inueniantur quos hora tertia, ut crucifigeretur, clamare potuisse diligens [*]( 2 cf. Rom. 1, 24 et 28 5 *Ps. 91, 6 et 7 13 cf. Marc. 15, 25 et 33 17 *Marc. 15, 24 19 cf. Ioh. 19, 23 ) [*](1 eis] ipsis p uidere ClP 2 possint Bl et digne p tradit ClP in cons upiscentia (s pr. expisc s. l. add. na. 1) U1, in concupiscentiam HAelL, in desideria v (sv ταις έπιϑυμίας) 3 et in reprobum raelm 4 secundum] contra r occulta B 7 cognoscet N2 a elm v (pwostat) intelleget N g aelmv (συνήσει) 8 adiubante B 9 elaborent M ut] d Bl 11 facilej incipit Euy. Exc. septitlz. 12 qui] qua B 13 hec p quisquis g ibi quisque Im 14 iudaei om. CP crucifuerunt A edd. praeter g m 18 sortea] sorteru Q edd. praeter p g, v (cf. supra 323, 5; 325. 17) qui] quis r 19 hocj add. fecerunt a el 20 auersus om. V p 21 et om. ClP 22 eum pr. om. 01 ut om. ClP )

336
inquisitor inueniet, cum aduerterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse.

Quamquam non desint qui parasceues — quam Iohannes commemorauit dicens: erat autem parasceue hora fere sexta — horam diei tertiam uelint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia conpleta uideatur, quando crucifixus est, adque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint et reddiderit spiritum, ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur. parasceuen fuisse paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato iam inciperent azyma; sed tamen uerum pascha, quod iam in passione domini gerebatur, non Iudaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est parasceuen habere, ab hora noctis nona in eo quod dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. parasceue quippe interpretatur praeparatio. ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceues sexta secundum Iohannem et hora diei tertia secundum Marcum, ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemorauerit, qua clamauerunt Iudaei: crucifige, crucifige, sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua dominus est fixus in ligno. quis fidelis non huic [*]( 4 *Ioh. 19, 14 ) [*]( 1 inueniet] add. et BR 8 non desint om. 01 parasceues] parasceue Q g (Eug. codd.), -uen rael 4 commemorat CP parasceue] pasceae B, add. paschae (-ce) χω edd. praeter p hora f. sexta om. B1 fere] quasi 324, 9 al. 5 hora d. tertia Eug. codd. uelin Rl, uel ClP M A1E1L qua] quia Bl 6 conpleatur (-ta uide- om.) Bl 7 adque] aque B horae om. CP 8 reddidit Bl 10 die] diei Bl dies] diem ClP, die EL sabbatis sequ. Bl 11 pascha RV 13 domini] add. parasceae CP g gerebatur] celebratur Q xpianosrum (s exp.) B 16 pasceue B 17 nona om. BlB noctis hora HAEL f aelm 18 paseene9 B, paraaceue (-scheue A) AEPL 20 recapitulanido B* commemoraberit B, -ranit HAEXL clamarunt Bl l 21 crucifige semel Bl g (Eug. Par. Verc.) prorsus] potius Eug. Vat. testiam B 22 est om. Q fixus] cracitixus B2 OQ r (Eug.) faueat huic Eug. Vat. )

337
faueat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceuen paschae nostrae, id est praeparationem mortis Christi, congruenter intellegamus? si enim dicamus eam coepisse, quando a Iudaeis adprehensus est dominus, adhuc noctis primae partes erant; si. quando ad domum perductus est soceri Caifae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantauerat, quod ex Petri negatione colligimus, quae, cum iam audiretur, facta est; si autem, quando Pilato traditus est, iam mane fuisse apertissime scriptum est. restat ergo, ut intellegamus tunc coepisse istam parasceuen paschae, id est praeparationem mortis domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, aput quos primo audiebatur, et dixerunt: reus est mortis, quod aput Mattheum et Marcum inuenitur, ut recapitulando intellegantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. non enim absurde conicitur eo tempore, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiauerunt, nonam horam noctis esse potuisse. ex qua hora usque ad horam, qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceues, id est immolationis domini, quod uerum pascha est, ut plena sexta eiusdem parasceues, quae plena diei tertia occurrebat, dominus suspenderetur in ligno. siue ergo hoc potius intellegendum eligatur, siue Marcus tertiam horam [*]( 13 Matth. 36, 66; Marc. 14, 64 19 cf. Matth. 27, 45 23 cf. Marc. 15, 25 ) [*]( 1 quaertionis B alius p 2 coepisset Q parasceue B 3 nostri C2V 1P r edd. praeter p 4 a om. BtO. 6 socer GIP 7 cet om. CP 10 intellegatur HAEL 7 g 13 primum HAEL r gel 14 ut om. Bx 16 ante HAEL rz conuincitur cL eoj eodem JB2 tempore eo aelm 17 horam nonam edd. praeter p g 18 potuisse esse Eug. Vat. qua] in qua r 19 quasij quando p, qua g hora sexta AEL f edd. praeter g die L . 20 immolationis] praeparationis immolationis cL edd. praeter -p g quod] quando r 21 plenia Bl sexta] add. esset g 22 occurrebat] add. ut AXL g, decurrebat Q suspendetur AelL 23 legatur CP p, est eligatur V, erigatur Nl siue] siue quod el . ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III pars 4. ) [*]( 22 )
338
recoluerit eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in domini crucifixione commemorare uoluerit, qua intelleguntur clamare potuisse, ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus quam eos quorum manibus suspensus in ligno est, sicut ille centurio magis accessit ad dominum quam illi amici, quos misit: procul dubio quaestio soluta est de hora dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare inpudentiam et infirmorum inperitiam perturbare.

XIIII. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris. et Marcus similiter et Lucas. nec Iohannes aliquam facit quaestionem. quamuis latrones eos non dixerit. ait enim: et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. esset autem contrarium, si, cum illi dixissent \'atrones, iste diceret \'innocentes\'.

XV. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() praetereuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua [*]() et dicentes: qui destruit templum et in triduo illud reaedificat, salua temet ipsum; si filius dei es, descende de cruce. huic Marcus paene ad eadem uerba consonat. sequitur deinde Mattheus et dicit: [*]() similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes: [*]() alios [*]( 5 cf. Matth. 8, 5; cf. Luc. 7, 1 6 cf. supra lib. 2, cap. 20 9 Matth. 27, 38 11 cf. Marc. 15, 27; cf. Luc. 23, 33 12 Ioh. 19, 18 16 *Matth. 27, 39 et 40 20 cf. Marc. 15. 29 et 30 21 *Matth. 27, 41-43 ) [*]( 3 clamare p. u. crucifigeretur om. B\' 4 acciperimus B2, acceperimus g in ligno suspensus est AEL r aeltn, susp. est in 1. -i P 8 imprudentiam g et inf. inperitiam suppl. in mg. B1 perturbare] finit Eug. Exc. septim. 10 ad dextris.. ad sinistris C\'P 13 hinc et in hinc B 14 esse ClP 17 mobentes B et om. 01 18 qui] uah qui VN EPS7 fX r aeh uach q ui ϰψωp g destruit .. reaedificat BRD ONlMQ E2 r g, destruis .. reaedificas cet., v (6 xataXuwv .. onw- δομω̃ν) templum] add. dei rv 19 es om. Bl 20 ad om. HAWL 22 inludebant N2 cum] eum Bl Neum cum B1 N2 dicentes] dicebant V HAEL r edd. v (IXrfov, sed Cant. χέγοντες) )

339
saluos fecit, se ipsum non potest saluum facere. si rex Israhel est, descendat nunc de cruce et credimus ei. [*]() confidit in deum; liberet nunc eum, si uult. dixit enim quia dei filius sum. Marcus et Lucas, quamuis alia uerba dicant, ad eandem tamen sententiam concinunt, cum alius praetermittit quod alius commemorat. de principibus enim sacerdotum, quod insultauerint domino crucifixo, pariter non tacent, quamuis seniores tacuit Marcus, Lucas autem, quia principes dixit nec addidit sacerdotum, magis nomine generali omnes primates conplexus est, ut ibi possint intellegi et scribae et seniores.

Sequitur Mattheus et dicit: [*]() id ipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, inproperabant ei. nec Marcus discrepat hoc idem dicens aliis uerbis. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliuiscamur. ait enim Lucas: [*]() unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: si tu es Christus, saluum fac temet ipsum et nos. sequitur idem ipse adque ita contexit: [*]() respondens autem alter increpabat illum dicens: neque tu times deum. quod in eadem damnatione es? [*]() et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus; hic uero nihil mali gessit. [*]() et dicebat ad Iesum: domine, memento mei, cum [*]( 4 cf. Marc. 15, 31 et 32; cf. Luc. 23, 35—37 12 *Matth. 27, 44 13 cf. Marc. 15, 32 16 *Luc. 23, 39—43 ) [*]( 1 facit Q saluum facere non potest Q, s. n. p. facere r 2 est om. B1 credamus B2 (ef. Marc.) 3 confidet C2 dominum CPV, deo g v si uult om. H 4 filius dei HAEL γψ edd. praeter g, v 7 in domino CP 8 quamquam p tacuerit RD 9 non addit p 10 ut ibi] ubi AL possent CP p, possunt E2; et del. B2, om. RD 12 sequitur] incipit Eug. Exc. octauum id] ad B1 13 fixi erant] fixerant ClP. crucifixi erant VNQ χψω edd., v cum eum CPP 15 repugnare putari HAEIs( 17 blaaphemauit ElL blasphemabant eum dicentes Bx (Karol.) 18 temet] te R r 19 sequitur BXR, et sequitur cet., edd. ita om. 31 AlElL 20 increpauat Bx 21 quia r damnationem B 22 recepimus B2 PNE1 nihil] quid V ) [*]( 22* )

340
ueneris in regnum tuum. [*]() et dixit illi Iesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. quomodo ergo, sicut Mattheus dicit, latrones, qui fixi erant eum eo, inproperabant ei, uel, sicut Marcus dicit, et qui cum eo crucifixi erant conuiciabantur ei, quando quidem unus eorum conuiciatus est secundum Lucae testimonium, alter et conpescuit eum et in dominum credidit, nisi intellegamus Mattheum et Marcum breuiter perstringentes hunc locum pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in epistula ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: cluserunt ora leonum, cum solus Danihel significari intellegatur, et pluraliter dictum: secti sunt, cum de solo Esaia tradatur? in psalmo etiam quod dictum est: adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum, pluralem numerum pro singulari positum in actibus apostolorum ponitur. nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem psalmi adhibuerunt. sed quia et pagani solent calumniari euangelio, uideant, quemadmodum locuti sint auctores eorum Faedras, Medeas et Clytemestras, cum singulae fuerint. quid autem usitatius uerbi gratia, quam ut dicat aliquis: (et rustici mihi insultant\', etiam si unus insultet? tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestauit, si illi dixissent ambos latrones conuiciatos domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. cum uero dictum est latrones uel qui cum [*]( 3 *Matth. 27, 44 4 Marc. 15, 32 10 *Hebr. 11. 33 11 ib. 37 13 PB. 2, 2 14 cf. Act. 4. 26 et 27 ) [*]( 1 dicit V HAL S flxi] crucifiri V ON IP χψω edd., b 5 conuiciebantur Q A1E1L (Eug. Vat. Par.) 6 et exp. R, om. HAetL 7 deum D ONMQ p r (Eug.) 8 brebiter B 9 aingulasi Bl 10 cluserunt—dictum suppl. in mg. B2 clauserunt V N2 edd. (Eug. Vat.), concluserunt r 11 significari om. Eug. cod. Vat. secuti Bl 12 eseia B 14 in unum] add. et cetera r a elm 15 ponitur BlRD, exponitur cet., edd. 18 uident B1 sint] sunt PV ON pgr (Eug. codd.) foedras C M, foed«ras P 19 medias B1 CP, moedeas M clitemestras M p g. clytaemn. l, clytemneBtraa raem 20 quam-etiam om. Bl dicebat B2 22 ambo Eug. cod. Vat. )
341
eo crucifixi erant nec additum est \'ambo\', non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.

Sequitur Mattheus et dicit: [*]() a sexta autem hora tenebrae factae sunt super uniuersam terram usque ad horam nonam. hoc et duo alii contestantur; addit autem Lucas etiam, unde factae sint tenebrae, id est solem obscuratum. sequitur Mattheus: [*]() et circa horam nonam clamauit Iesus uoce magna dicens: heli, heli, lema sabacthani? hoc est: deus meus, deus meus, ut quid dereliquisti me? [*]() quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Helian uocat iste. Marcus paene ad eadem uerba, ad eandem tamen sententiam non paene, sed omnino consentit. sequitur Mattheus: [*]() et continuo currens unus ex eis acceptam spongeam impleuit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere. sic et Marcus dicit: [*]() currens autem unus et implens spongeam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: sinite, uideamus, si ueniat Helias ad deponendum eum. quod quidem de Helia non ipsum qui obtulit spongeam cum aceto, sed ceteros dixisse Mattheus narrauit. ait enim: [*]() ceteri uero [*]( 5 Matth. 27, 45 7 cf. Marc. 15, 33-86; cf. Luc. 23, 44 et 45 9 «Matth. 27, 46 et 47 10 cf. Ps. 21, 2 13 cf. Marc. 15, 34 et 35 15 Matth. 27, 48 18 Marc. 15, 36 22 Matth. 27, 49 ) [*]( 1 addictum ClP 2 fecerint Bl 3 plurali CP 4 significari] singularis significari ael (finit Eug. Exc. octau.) 5 sequiturj add. autem HAL g 6 Lterram fol. 65 F\' (cf. 303, 4) 7 ad om. Bl addit BRD p, addidit cet., edd. 8 sunt pgr obscuratur ClP 10 dicens om. M lama B1 E2 p g r, lamma ael mv sabactani B HAL, eabatthani CP, sabathani p, zabathani V g, azabtani ael 11 hoc] quod AJEPL 12 derelinquisti BB illi B 13 ad Onl. Q 14 al om. BlR eadem BlR 15 sequitur] add. autem B currens quidam p, unus currens r 17 bibire B 19 circumponensque -spungeam cum aceto suppl. B* sine A1E1L (ex Matth.), άϕες Cant. 20 ad ponendum AE1L 21 de om. B2HAE*L helian HAetL )

342
dicebant: sine, uideamus, an ueniat Helias liberans eum, unde intellegimus et illum et ceteros hoc dixisse. Lucas autem, antequam de latronis insultatione narraret. hoc de aceto ita commemorauit: [*]() inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi, [*]() dicentes: si tu es rex Iudaeorum, saluum te fac. semel conplecti uoluit quod a militibus factum et dictum est. ubi mouere non debet. quod non unum eorum dixit acetum obtulisse: genus enim locutionis tenuit, de quo supra tractauimus, pluralem pro singulari ponens. hoc autem de aceto etiam Iohannes commemorauit, ubi ait: [*]() postea sciens Iesus, quia omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura, dixit: sitio. [*]() uas autem positum erat aceto plenum; illi autem spongeam plenam aceto ysopo circumponentes obtulerunt ori eius. sed quod aput eundem Iohannem inuenitur dixisse sitio et quia uas ibi erat aceto plenum. non mirum est, si ceteri tacuerunt.

XVIII. Sequitur Mattheus: [*]() Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum. Marcus similiter: Iesus autem emissa uoce magna expirauit. Lucas autem, quid ipsa uoce magna dixerit, declarauit; dixit enim: [*]() et clamans [*]( 4 *Luc. 23, 36 et 37 9 cf. supra cap. 16 11 *Ioh. 19, 28 et 29 18 Matth. 27, 50 19 Marc. 15, 37 21 *Luc. 23, 46 ) [*]( 1 sinite B1R 01 (cf. Marc.) beniat B 3 insultationis BX narret Nl 4 commemorat EL y 5 dicentes] dicebant V, et dicentes N3 E1 y pmv (xa; om. Cant.) 6 simul N2 conftecti Bl, completi (-iti C1) CzP Nt, compleri p 8 non om. ALElL, nisi r a el dicit rae1 9 tactabimus B 10 singuli B iohannis ClP H commemorabit B 11 omnia B1RD raev (uerc. ueron. colb. al.), iam omnia cet. (opt. codd. Vulgatae, om. ὴ́δη m. 1 Cant.); cf. in Ioh. eu. tr. 119, 4 12 scribtusa BL dicit E2 T (ÀEjtt) 13 autem] ergo E2 r v erat] est AE1L 15 iohannen Ci, -nne P 16 bas B 17 est mirum p 18 clamas B 19 emist B 20 autem pr. om. HAELS 7 21 dixerit uoce magna HAE1LS, magna u. dixerit f declarabit B et exclamans p l )

343
Iesus uoce magna ait: pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et haec dicens expirauit. Iohannes uero, sicut tacuit illam uocem primam heli, heli, quam Mattheus et Marcus rettulerunt, tacuit etiam istam, quam Lucas solus indicauit, illi autem duo nomine uocis magnae significauerunt, id est: pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quod eum uoce magna dixisse et ipse Lucas similiter adtestatus est, ut intellegeremus hanc fuisse uocem magnam quam Mattheus et Marcus commemorauerunt. sed dixit Iohannes, quod nullus illorum trium, eum dixisse: consummatum est, cum acetum accepisset, quod eum ante ipsam uocem magnam dixisse intellegimus. haec sunt enim uerba Iohannis: cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum. inter illud quod ait: consummatum est, et illud quod ait: et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa uox magna, quam tacuit iste, ceteri autem tres commemorauerunt. hoc enim apparet esse ordinis. ut ante diceret: consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de illo prophetatum erat, et tamquam ad hoc expectaret qui utique, cum uellet, moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. sed quouis ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magno opere cauendum est, ne cui uideatur quisquam euangelistarum alteri repugnare, si uel tacuit quod alius dixit aut dixit quod alius tacuit. [*]( 12 Ioh. 19, 30 ) [*]( 1 iesus uoce magna BRD, uoce magna iesus cet., edd., v (o l; ϕωνή μεγάλη cod. Ephr.) 3 quam] cum Bl 4 rettulle! rnnt (fol. 155r, nouetn uersm primi aegre leguntur) B solus lucas RD p solus om. HA..EsL b indicauit] commemorauit r ael nomine] add. auo R 7 magnaediiisse ClP similiter] etiam r 8 uocem om. B1 9 commemoraberunt B dicit D ael 10 illorum] eorum BD trium] add. ait HAEL r g, add. dicit rae dixisse] add. commemorat p 13 et om. CP 14 tradit 01 16 missa CP est om. R magna om. B1 17 eteri B commemoraberunt B 18 cum] quoniam p 20 adhuc B, ad hec r moriretur Al g 22 magno opere 13, magnopere cet., edd. 23 cui om. HAelL g uidetur 01 24 aut BR OQ HAEL f pel, uel cet., edd. )
344

XVIIII. Sequitur Mattheus: [*]() et ecceuelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. et Marcus sic: et uelum templi scissum est in duo a summo usque deorsum. Lucas autem similiter hoc ait: et uelum templi scissum est medium, sed non eodem ordine. uolens enim miraculum miraculo adiungere, cum dixisset: sol obscuratus est, continuo subiungendum existimauit: et uelum templi scissum est medium, praeoccupans uidelicet, quod expirante domino factum est, ut deinde recapitulans exequeretur et de potu aceti et de illa uoce magna et de ipsa morte, quae ante scissionem ueli post tenebras facta intelleguntur. Mattheus enim, qui, cum dixisset: Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum, continuo subiecit: et ecce uelum templi scissum est, satis expressit tunc esse scissum, cum Iesus emisisset spiritum. si autem non addidisset: et ecce, sed simpliciter dixisset: et uelum templi scissum est, incertum esset, utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.

XX. Sequitur Mattheus: [*]() et terra mota est et petrae scissae sunt [*]() et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. haec quae solus dixit non est metuendum ne cuiquam ceterorum repugnare uideantur. sequitur idem ipse: [*]() centurio [*]( 1 Matth. 27, 51 a 4 *Marc. 15, 38 7 Luc. 23, 45 20 Matth. 27, 51 b-64 ) [*]( 1 et om. BD IP-M p 2 in duas partes om. Rl usque] add. in p. add. ad r et marcuB-deorsum om. L 3 sic] add. dicit HAE i sc. est a summo usque deorsum in duo RD duo] duas partes HAE1 a (fol. 157, duodecim versus pr. partim euanuerunt) B summo] sursum J; edd. 5 ordinem B 6 miraculum om. CP 9 deinde] inde Ax 10 et de potu aceti om. B 14 expressit] ostendit HAELS r 16 et (ante uelum) om. CPV r a 19 an] aut R posuisset AelL 21 multa om. r 22 dormierunt g resurrexerunt r (Cau. Tol. Big.) )

345
autem et qui cum eo erant custodientes Iesum uiso terrae motu et his quae fiebant timuerunt ualde dicentes: uere dei filius erat iste. Marcus sic: uidens autem centurio, qui ex aduerso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: uere homo hic filius dei erat. Lucas sic: uidens autem centurio quod factum fuerat glorificauit deum dicens: uere hic homo iustus erat. non est contrarium, quod Mattheus dicit uiso terrae motu admiratum centurionem et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa uoce expirasset, ostendens, quam in potestate habuerit, quando moreretur. in eo quippe, quod idem Mattheus non solum dixit: uiso terrae motu, sed etiam addidit: et his quae facta erant, integrum locum fuisse demonstrauit Lucae, ut diceret centurionem ipsam domini mortem fuisse miratum, quia et haec inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant. quamquam, etsi Mattheus illud non addidisset, intellegendum erat, cum multa miranda facta fuerint et omnia centurio et qui cum eo erant mirari potuerint, liberum fuisse narrantibus, quid quisque illum miratum commemorare uoluisset, nec eos sibi repugnare, cum alius illud, alius illud diceret fuisse miratum, quando omnia fuerat ille miratus. quod autem alius ait centurionem dixisse: uere dei filius erat iste, alius autem: uere homo hic filius dei erat, non mouebit eum cui non exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita. ad unam quippe sententiam utraque uerba concurrunt. nec quod alius tacuit homo, alius [*]( 3 Marc. 15. 39 6 Luc. 23, 47 -.2 *Matth. 27, 54; *Marc. Li, 39 ) [*]( 1 autem om. CP 2 biis ψω, iis Im 3 filius dei CP tj/ edd., v 7 glorificabat BD (łδóξαζεν Sita. Vat. Cant., έδóξασεν Alex. Ephr. al.) dominum HAEL i 8 dicit uiso (uisio B) terre motu (-tum B) BRD r, uiso terrae motu dicit cet., edd. 10 exispirasset B 11 quam] quia CPP H2A2 I 12 uisio ter motus B 13 et om. D r, etiam Jt hiis λψω, iis l m facta erant] fiebant c! p 14 luca Bl, -cas BJ 15 hoc Bp 17 cum] quaID B 18 fuerant C2 eoj co BI, d5 Bs 20 sibi] ibi HAelLS m 21 alius illud semel B, alius illut aliut ille Q 23 filius dei CPV ψedd., v hic homo R v 26 neque g )
346
dixit, ullo modo contrarium est. magis quod Lucas non ait centurionem dixisse (filius dei erat\\ sed: iustus erat, potest putari diuersum; sed uel utrumque dictum a centurione intellegere debemus et aliud illos, aliud istum commemorasse, uel fortasse Lucam exprimere uoluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit legum filium dei. forte enim non eum unigenitum aequalem patri centurio intellexerat, sed ideo filium dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii dei. quod autem etiam ipse Lucas dixit: uidens autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta erant, tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. iam uero, quod Mattheus addidit eos qui cum centurione erant, alii autem hoc tacuerunt, cui non appareat ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius tacet? et quod Mattheus dixit: timuerunt ualde, Lucas autem non dixit \'timuit\', sed: glorificauit deum, quis eum non intellegat timendo glorificasse?

XXI. Sequitur Mattheus: [*]() erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant legum a Galilaea ministrantes ei, [*]() inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei. Marcus sic: [*]() erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome; [*]() et cum [*]( 20 Matth. 27. 65 et 5(S 24 Marc. 15, 40 et 41 ) [*]( 1 est om. B 01 4 aliut filius aliut iustum Q illos] alios p commemorasset B 5 uolens R, noluisse N2 6 (enim om.) eum non p V ideo] in eo AelL 8 dei om. B 9 etiain om. M 11 quae] quae pt Q 13 miranda 1 15 nouissima B 17 sed glorificauit om. B 18 eum non BRD. non eum (eam ClP) cet., edd. 20 autem om. AJElL 21 a longe om. BRD fuerant p 22 eis B magdalenae B AEL (sic infra . -na r 24 et om. HAE1 rael 25 erat] et CPVF ON p (xa£ sine vrw Sin. Vat.) 26 salomae ROE cum] quae cum R r )

347
esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei. et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. inter hos nihil uideo, quod contrarium possit putari. quid enim interest ad ueritatem, quod quasdam mulieres pariter. quasdam singuli nominauerunt? Lucas quoque ita narrationem contexit: [*]() et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et uidebant quae fiebant percutientes pectora sua reuertebantur. [*]() stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea. haec uidentes. unde superioribus duobus de mulierum praesentia satis consentit, quamuis nullam earum nominatim exprimat. de turba etiam, quae simul aderat et uidentes quae fiebant tundebant pectora sua et reuertebantur, consentit Mattheo, quamuis seorsum adnexuerit: centurio autem et qui cum eo erant. quapropter tantum modo de notis eius, qui stabant a longe, solus inuenitur dixisse. nam et Iohannes commemorauit de praesentia feminarum, antequam dominus emisisset spiritum, ita narrans: [*]() stabat autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene. [*]() cum uidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem. quem diligebat, dicit matri suae: mulier, ecce filius tuus. [*]() deinde dicit discipulo: ecce mater tua. et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. qua in re nisi [*]( 6 *Luc. 23, 48 et 49 15 Matth. 27. 54 19 *Ioh. 19, 25—27 ) [*]( 1 eum] cum B, illam R inminiatrabant B 3 hyerosolima O1, hierus. CP EL possit] sit HAW L 7 aderane B, aderat Nl espectaculum istuc B 8 reuerebantur (reber. B) BR 01 ElL 9 eis Bl 10 erant] fuerant CPV m (uerc. ueron.) 11 duobus om. B 13 quae] eorum qui A\'2 aderant N2 HAEL r p tundentes g 14 reuerebantur HElL 15 eo] illo HAEL r 17 iohannis C\'P commemorabit B 19 stabant DPEr r pgm 20 cleope B COl RAE\'L, -phae (-phe) DPE2 Y edd. et maria magdalene om. Nl (tterc.) 21 ergo] autem l 22 mulier om. BJJ (uind.) 24 in suam CP M p r (E:; td ?sta) )
348
apertissime Mattheus quoque et Lucas Mariam Magdalenen nominassent, possemus dicere, alias a longe, alias iuxta crucem fuisse. nullus enim eorum praeter lohannem matrem domini commemorauit. nunc ergo quomodo intellegitur eadem Maria Magdalene et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Mattheus et Lucas dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Iohannes dicit, nisi quia in tanto interuallo erant, ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in conparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? possumus etiam intellegere, quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo commendauit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et cetera quae facta sunt longius intuerentur, ut ceteri euangelistae qui post mortem domini eas commemorauerunt iam longe stantes commemorarent.

XXII. Sequitur Mattheus: [*]() cum sero autem factum esset, uenit quidam homo diues ab Arimathia nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. [*]() hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. tunc Pilatus iussit reddi corpus. Marcus sic: [*]() et cum iam sero esset factum, quia erat parasceue, quod est ante sabbatum, [*]() uenit Ioseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum dei, et audacter introit ad Pilatum et petiuit corpus Iesu. [*]() Pilatus autem [*]( 16 *Matth. 27, 57 et 58 20 \' Marc. 15, 42-45 ) [*]( 1 lucas lapsu, marcus yW r aem magdalenen Cl OMiQ 81 7, -nem BR M1, -nam x p g. -ne (-nae) cet. 2 possimus B* N1Q, potessemus Cl, potissemus C2P, potuissemus C3 g 4 eandem ClP 6 lucas] marcus χψω raem 7 iohannis &P 9 cum om. HAEIL 10 militibus] mulieribus Bl 11 postquam] quando p 13 turbae (om. se) Cl, turbaesse B 15 iam] etiam Q 16 sero (om. autem) C1 HAfflLSi p, autem sero g v factum om. p 17 arimatia B 19 petiit RD V 02NM2Q H2E2 γχψω pgelmv, petiuit ra 20 reddi corpus] add. iesu HAEL e l esset factum est AXEL, factum esset V r 22 arimatia BO 23 audaciter B1 introit B, introiuit praelv, introiit cet. 24 petiit L Q γχψωp e )

349
mirabatur, si iam obisset. et accersito centurione interrogauit eum, si iam mortuus esset. [*]() et cum cognouisset a centurione, donauit corpus Ioseph. Lucas sic: [*]() et ecce uir nomine Ioseph, qui erat decurio, uir bonus et iustus — [*]() hic non consenserat consilio et actibus eorum —, ab Arimathia ciuitate Iudaeae. qui expectabat et ipse regnum dei, [*]() hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. Iohannes autem, posteaquam narrauit de cruribus fractis eorum qui cum domino crucifixi erant et de latere domini lancea percusso, quod totum solus dixit, sic iungit etiam de Ioseph, consentiens ceteris, ita narrans: [*]() post haec autem rogauit Pilatum Ioseph ab Arimathia — eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum —, ut tolleret corpus Iesu. et permisit Pilatus. uenit ergo et tulit corpus Iesu. in hoc nihil exstat, in quo aliquis eorum alicui repugnare uideatur. sed aliquis forsitan quaerat, quomodo a semet ipso Iohannes ipse non discrepet, contestans cum ceteris, quod Ioseph petiuerit corpus Iesu, et solus dicens, quod occultus fuisset discipulus domini propter metum Iudaeorum. merito enim mouet, cur ille qui propter timorem occultus discipulus erat ausus sit petere corpus eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet. sed intellegendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum. in extremo autem illo officio funeri [*](4 *Luc. 23, 50—52 12 Ioh. 19, 38. ) [*]( 1 iam mobisBet B, iam obiisset m arcess. CP interrogabit B 2 et cum cognouisset om. CP, et ut cognouit V cum om. B\' 3 a om. Bl 6 arimatia BH ciuitati B iudae BIRD CP (Eg. Rshw.) 8 petiuit RD, petiit B2V OWQ edd., v 9 qui om. B cruciflxerant C1P1 11 sic iunget Bx, sic coniungit HAE1 LS g, subiungit E2 r m etiam de ioseph om. m 12 arimatia B ONl H 16 existat ByAEPL, -istit E* T 18 contestatus p 19 petierit C-P rael, petiuerat A1E1LS, petierat p g 21 mouit ClP 24 fecisse] fuisse B* praedictus Nt AtE\' L 25 funeri] fuerit et B1 exiuendo Bl )
350
exhibendo minus curasse de Iudaeis, quamuis soleret in domino audiendo eorum inimicitias deuitare.

XXIII. Sequitur Mattheus: 59et accepto corpore Ioseph inuoluit illud in sindone munda [*]() et posuit illud in monumento suo nouo, quod exciderat in petra. et aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. Marcus sic: [*]() Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum inuoluit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et aduoluit lapidem ad ostium monumenti. Lucas sic: [*]() et depositum inuoluit in sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. ex his tribus nulla quaestio dissensionis oriri potest. Iohannes autem sepulturam domini non a solo Ioseph, sed a Nicodemo quoque curatam fuisse commemorat. consequenter enim a Nicodemo incipiens ita narrat: [*]() uenit autem et Nicodemus, qui uenerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum. deinde sequitur adiungens ipsum Ioseph et dicit: [*]() acceperunt ergo corpus Iesu et ligauerunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. [*]() erat autem in loco. ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum nouum, in quo nondum quisquam positus erat. [*]() ibi ergo propter parasceuen Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. neque hic aliquid repugnat recte intellegentibus. neque enim illi, qui de Nicodemo tacuerunt, adfirmauerunt a solo Ioseph dominum sepultum, quamuis [*]( 3 Matth. 27, 59 et 60 7 Marc. 15, 46 10 *Luc. 23. 53 16 Ioh. 19, 39-42 ) [*]( 1 solueret C1P 2 inimicitias] insidias in marg. I (cod. Gembl. 4 illud alt. om. I 7 mercatum B1, mercatus est V 8 deponens] ponensM posuit (om. eum) CP 9 monumentum CPV de] in y r, ex p 11 in ante sindone om. PV v 14 a pr.] ad B 16 ueni ElL 18 murrae CP ONlMQ H, myrrae BR YF N2 AEL 7, mirrae D p g r, myrrhae aelm 19 ergo om. E1L g 20 iesum B 25 iesu CP )

351
solius commemorationem fecerint, aut quia illi una sindone Ioseph inuoluisse dixerunt, propterea prohibuerunt intellegi et alia lintea potuisse adferri a Nicodemo et superaddi, ut uerum narraret Iohannes, quod non uno linteo, sed linteis inuolutus sit. quamuis et propter sudarium, quod capiti adhibebatur. et institas, quibus totum corpus alligatum est, quia omnia de lino erant, etiamsi una sindo ibi fuit, uerissime dici potuit: ligauerunt eum linteis. lintea quippe generaliter dicuntur quae lino texuntur.