De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Haec intellegitur passus dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus temtatus est. sed de Petri temtatione, quae inter has domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorat Mattheus et Marcus, deinde Petri temtationem; Lucas uero explicat prius temtationem Petri. tum demum has domini contumelias; Iohannes autem incipit Petri temtationem dicere et interponit quaedam de contumeliis domini et adiungit, quod inde missus est ad Caifan pontificem, [*]( 1 *Marc. 14, 62 3 cf. Matth. 26, 64 b 4 *Matth. 26, 65-68 13 cf. Marc. 14, 63—65 14 cf. Luc. 22, 63—65 19 cf. Matth. 26, 69-75; cf. Marc. 14, 66—72 20 cf. Luc. 22, 56-62 21 cf. Ioh. 18, 15-18 22 cf. Ioh. 18, 19-24 ) [*]( 1 dix. illi] ait illis R uideuitia Bl, uidetis HAlElL 2 ad dextris ClP M AE*L 3 cum] in g 6 indigemus Bl (colbegeraus cet., edd., v 8 dixerunt om. R 9 et alt. om. CPV 11 cederant (-rint P) CPF1 AetL facie OQ ei] eiusjjo 12 quia] qui L 13 dicit] autem p 14 facie B uelarunt Rl r quoque lucas edd. praeter g testatur BlRD, atest. B1, adtest. (att.) cet., edd. 15 mone Bl 16 est om. AlElL 17 de] et AlE1 g temtationem g eas Ba 19 commemorant D C1 AL edd. praeter p, memorat Bl 21 tum] et tum R 22 et om. CP inponit HAE1 )

293
et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat temtationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit dominus ad Caifan.

Sic ergo Mattheus sequitur: [*]() Petrus uero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: et tu cum Iesu Galilaeo eras. [*]() at ille negauit coram omnibus dicens: nescio, quid dicis. [*]() exeunte autem illo ianuam, uidit illum alia et ait his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu Nazoreno. [*]() et iterum negauit cum iuramento: quia non noui hominem. [*]() et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: uere et tu ex illis es; nam et loquella tua manifestum te facit. [*]() tunc coepit detestari et iurare, quia non nouisset hominem. et continuo gallus cantauit. haec dicit Mattheus. intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras. cum iam semel negasset, gallus cantauit prius, quod Mattheus tacet et. Marcus dicit.

Non autem foris ante ianuam iterum negauit, sed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: [*]() et exiit foras ante atrium, et gallus cantauit. [*]() rursus autem cum uidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. [*]() at ille iterum negauit. haec uero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Mattheus. sane hoc quoque intellegitur, quia secunda negatione a duobus conpellatus est, et ab ancilla scilicet, quam commemorat [*]( 1 cf. Ioh. 18. 25-27 2 cf. ib. 28 4 *Matth. 26, 69—74 17 cf. Mare. 14, 68 c 20 Marc. 14, 68 b-70 a ) [*]( 1 recapitulando 01 2 domom C, -mum P quod CP primum V 3 ostendit C2V HE χψ prael sit] eat B 4 bero Bl 6 iesum ClP at] ad B, et Q ral 7 exeuntem B (ueron.) 8 illum] eum HEL i ael alia] add. ancilla E1 YX*x edd. praeter g his] iis 1 9 iesum B C1 nazoreno B1M, nazareno eet., edd. (cf. 296, 8) 10 nouit B et 8. I. Al, om. Q g 14 hoc p ael 15 exiet ClPI1 16 prius BBD PV p, primum N* χ g, primus cet. 20 commemoraret CXP et om. D CPV 21 trium Bl 22 illut B 23 hic om. HAEI L ad 22, ac p 26 commemorant w edd. praeter p )

294
Mattheus et Marcus, et ab alio, quem commemorat Lucas. sic enim hoc narrat Lucas: [*]() Petrus uero sequebatur a longe. [*]() accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio illorum. [*]() quem cum uidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et cum fuisset intuita, dixit: et hic cum illo erat. [*]() at ille negauit eum dicens: mulier, non noui illum. [*]() et post pusillum alius uidens eum dixit: et tu de illis es. hoc ergo quod Lucas ait: et post pusillum, iam egressus erat Petrus ianuam et primus gallus cantauerat, iamque redierat, ut, quemadmodum dicit Iohannes, ad focum stans iterum negaret. Iohannes enim in prima negatione Petri non solum de primo galli cantu tacet, sicut ceteri excepto Marco. sed etiam, quod sedentem ad ignem cognouit ancilla, non commemorat. hoc enim tantum ait: [*]() dicit ergo Petro ancilla ostiaria: numquid ergo et tu de discipulis es hominis istius? dicit ille: non sum. deinde interponit, quae gesta sunt cum Iesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est, ita narrans: [*]() stabant autem serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. hic ergo intellegitur iam exisse foras Petrum et redisse; primo enim sedebat ad ignem, postea iam rediens stare coeperat. [*]( 2 Luc. 22, 54 b-58 a 15 *Ioh. 18, 17 et 18\' ) [*]( 2 sequebatur] add. eum F p 3 igni ONMQ E2 4 illorum B (uerc. colb.), eorum cet., edd., v 5 et cum B (Ept. Tur. Ken. Ldf.), et eum eet., edd., v 6 intua B1 7 dicentes B 8 alius-pusillum om. B eumJ illum R p eum uidens CPV 9 ingreasus CP 10 prius V2 pr 11 iohannese B 12 negauit Q, -uerit g enim] autem p 13 cantu tacet] can tauit B sicut] add. et HAEL 14 aedente B cognouerit F edd. praeter g 15 enim om. B 16 numquid ergo] numquid V NsQ prlmv 17 illi B (colb.) 19 serui om. HAWL 20 punas B, pronas C1 calefiebant B F NM (optinu codd. Vulg.), calefaciebant (ac eras. OE, exp. H) CP 0 HAE (colb. Dbl. Bw. al.), calefaciebant se cet., edd., v (έϑερμαίνοντο) 22 iam intellegitur CPF 6 m 23 postea] et postea Migne )
295

Sed forte ait aliquis: nondum exierat, surrexerat autem exiturus. hoc potest dicere qui putat foris ante ianuam secundo. interrogatum negasse. uideamus ergo Iohannis sequentia: ll\'pontifex ergo, inquit, interrogauit legum de discipulis suis et de doctrina eius. [*]() respondit ei Iesus: ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. [*]() quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. ecce hi sciunt quae dixerim ego. [*]() haec autem cum dixisset, unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: sic respondes pontifici? [*]() respondit ei Iesus: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? [*]() et misit eum Annas ligatum ad Caifan pontificem. hic sane ostenditur, quod Annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad Caifan, cum iam illi diceretur: sic respondes pontifici? et hos duos, Annam et Caifan pontifices, commemorat etiam Lucas in initio euangelii sui. his dictis Iohannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est ad eandem domum, ubi gesta sunt quae narrauit et unde ad Caifan missus est Iesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Mattheus. commemorauit autem ista Iohannes quae interposuit recapitulans de Petro et ad eam narrationem rediens ita dicit, ut conpleat trinam negationem: [*]() erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. dixerunt ergo ei: numquid et tu ex [*]( 3 Ioh. 18, 19-24 19 cf. Luc. 3, 2 (cf. supra 116, 6) 25 Ioh 18, 25 ) [*](5 suie om. p de om. pl ei om. RD, eis p 6 et semper ego g 9 Bim ael 10 hi] hii BR C2P g, i C1, ii Im, om. HAelL quae] qai C1 L, quid (PPV 11 unius B 12 respondens BRl X\';Į, -dis (PPF1 Nl EtL ei] e B, om. RD 13 peribe B 15 ad c. p. ligatum HAEL 17 respondens B, -dia CJP1 Q 19 in om. CPVF ONl AEXL iohannifl C1PF1, et io. r 20 in eadem domo HAEL 21 et om. V Y unde] eundem CP, eun L, cum AS, unde in ras. E2 22 dicit V XW r ael 24 ad eam] eadem B 26 ei om. p, )

296
discipulis eius es? negauit ille et dixit: non sum. hoc igitur loco inuenimus et non ante ianuam, sed ad focum stantem secundo negasse Petrum, quod fieri non posset, nisi iam redisset, postea quam foras exierat. neque enim iam exierat et foris eum uidit altera ancilla, sed cum exiret, eum uidit, id est cum surgeret, ut exiret, animaduertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: et hic erat cum Iesu Nazoreno. ille autem qui foras exierat hoc audito rediens iurauit illis contra nitentibus. quia non nouit hominem. nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: et coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando uerbis eorum. deinde in eo quod Iohannes ait: dixerunt: numquid et tu ex discipulis eius es? quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione Mattheus et Marcus, sed et alium, quem commemorat Lucas. cum Petro id egisse. unde Iohannes dicit: dixerunt ergo ei. quapropter siue, posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio: quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est, [*](8 *Matth. 26, 71 10 cf. 72 11 Marc. 14, 69 15 loh. 18, 25 ) [*]( 2 igit.] ergo y p et om. V Q χ rael ad] ante B 3 possit AelL 4 reBedisset (e med. ex i) B, rediisset l m foris BR neque e. i. exierat om. HAE1L 5 foris] forins B, foras quando p exiret] exierit CP, exieret Q, exierat aelm 6 uidet B surgeret om. M X, resurgeret B, surgerit CP ut] et CPV, et ut B exierit CP 7 his] illis JR, iis l 8 nazoreno B, nazareo p, nazareno cet. (eI. 293, 9) 9 foris R redicens B 10 noui CPV M xw elm (b) 12 dicebant CP illis B 13 rursum R 14 eorum (e 8. I.) B 16 eius om. CP redeunte et stante d. esse g h,oc] quod p g Migne 17 confirmatum HA.E1 L g nonin Bx 18 commemorant edd. praeter g 19 et om. B1R HAEPL g quem] quod Bl egisset Bl 20 nnde] inde Bl, unde et e l dici B1 21 postquam CP secum] secundura Bl )
297
ut se quasi purgaret negando, siue, quod est credibilius, non audiuit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem Lucas commemorat: numquid et tu ex discipulis eius es? et dixit: non sum, pertinacius insistente illo de quo Lucas ait adque dicente: et tu de illis es, cui Petrus ait: o homo, non sum, liquido tamen colligitur conlatis de hac re omnibus euangelistarum testimoniis non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem, Mattheum autem et Marcum, qui commemorauerunt exisse eum foras, regressum eius breuitatis causa tacuisse.

Nunc iam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Mattheum solum iam explicasse meminerimus. sequitur ergo Marcus et dicit: [*]() et post pusillum, qui adstabant, dicebant Petro: uere ex illis es, nam et Galilaeus es. [*]() ille autem coepit anathematizare et iurare: quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72 et statim iterum gallus cantauit. Lucas autem ita secutus hoc idem narrat: [*]() et interuallo facto quasi horae unius, alius quidam adfirmabat dicens: uere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est. [*]() et ait Petrus: homo, nescio, quid dicis. et continuo adhuc illo loquente cantauit gallus. Iohannes secutus de tertia Petri negatione [*]( 6 Luc. 22, 58 b 14 *Marc. 14. 70 b-72 a 19 Lac. 22, 59 et 60 23 Ioh. 18, 26 et 27 ) [*]( 1 88 (e ex i) quari Btt quasi se B g 2 quod p 3 redit B ON, -iet Q dixerunt ei HAEL y gaelm lucas om. CP 4 eius . om. CP 6 de] ex L 7 collegitur AelL hanc B omnium g 9 mattha CP marcus ClP 10 exisse— tacuisse extra l. B eius om. CP Pi 14 marcus] mattheus E1 pnsillum] add. rursus XOO raelmv 15 adsistabant Bl, stabant p petro libri et edd., sed cf. infra 298, 21 (petro om. uere. cant., τψ Iletpuj om. Cant.) uere) add. et tu HAJ&L ral, add. tu !} p 18 gallus cantauit iterum HAE-L, g. it. cant. y a ista B1 p sequitur h. i. narrans HAEL i 19 ore B 20 quidem HtAEIL 21 et alt. om. HAEIL 23 cantabit BRl sequitur B2 petri om. HAEXL )

298
ita explicat: [*]() dicit unus ex seruis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: nonne ego te uidi in horto cum illo? [*]() iterum ergo negauit Petrus, et statim gallus cantauit quod igitur Mattheus et Marcus dicunt post pusillum quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo: et interuallo facto quasi horae unius. de hoc autem interuallo tacet Iohannes. item quod Mattheus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Iohannes quoque unum eumque cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam, facile est intellegere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Mattheum et Marcum, aut quod unus maxime tamquam sciens et qui eum uiderat adfirmabat, ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urguebant, unde duos euangelistas conpendio pluralem numerum posuisse, alios autem duos eum solum significare uoluisse qui praecipuus in hoc erat. iam uero illud quod Mattheus ipsi Petro dictum fuisse adserit: uere et tu ex illis es et loquella tua manifestum te facit, sicut Iohannes eidem Petro dictum adseuerat: nonne ego te uidi in horto cum illo? Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit: uere ex illis est; nam et Galilaeus est, sicut et Lucas non Petro, sed de Petro dicit: alius quidem adfirmabat dicens: uere [*]( 18 *Matth. 26, 73 20 Ioh. 18, 26 21 *Marc. 14, 70 23 Luc. 22, 59 ) [*]( 1 explicauit HAEL dicit] add. ei raelv 2 eius om. CP N1 (mn. te) uidi L, uidi te p r 3 ergo om. CPV Q 4 ig.] ergo m p 7 autem] tamen p 8 singulare .. plurale CP numero om. p 10 eumque] eiusque C2 eiua om. CP cui ra abscit Bl petrus om. CP 11 pro ex per C, per P 12\' usita B1, ista B 14 eius om. CP petrum: om. Q arguebant HAelL g inde R 15 comprehendo ft 16 duos om. p signare p 18 es] e Cl et alt.] nam et V E1 γχψωedd., v (cf. supra 293, 12) 19 te om. L idem P ON1Q petro om. Bl 20 adseruerat (ass. M) B1R M, adserat AlElLS uidi te p hortum CP 21 loquatos Bl, loquut. B2 22 est.. est] es .. es CzP Q xu) v (cf. supra 297, 15) sicut om. MD sicut et lucas om. A*S 23 quidam VF M1 E2 r edd., v (cf. supra 297, 20) adfirmat AW-LS )
299
et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est, aut sententiam intellegimus tenuisse eos, qui conpellatum dicunt Petrum — tantundem enim ualuit quod de illo coram illo dicebatur, quantum, si illi diceretur —, aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. galli autem cantum post tertiam negationem secundum intellegimus, sicut Marcus expressit.

Sequitur ergo Mattheus ita dicens: [*]() et recordatus est Petrus uerbi Iesu quod dixerat: priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras plorauit amare. Marcus autem ita dicit: recordatus est Petrus uerbi quod dixerat ei Iesus: priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. et coepit flere. Lucas autem sic ait: et conuersus dominus respexit Petrum. et recordatus est Petrus uerbi domini, sicut dixit: quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras Petrus fleuit amare. Iohannes de recordatione et fletu Petri tacet. sane in eo quod ait Lucas, quod conuersus dominus respexerit Petrum, quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. quamuis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter seruos, qui simul se ad ignem calefaciebant. non est autem credibile, quod ibi audiebatur dominus a Iudaeis, ut corporalis fieret illa respectio. namque cum dixisset Mattheus: [*]() tunc [*]( 8 *Matth. 26, 75 11 Marc. 14, 72 . 14 *Luc. 22, 61 et 62 18 cf. Ioh. 18, 27 24 Matth. 26, 67-69 a ) [*]( 1 sententiam) hanc sent. p 4 actu CP, actum est Aet L g, dictum p, actam uel dictum raeI 5 illum] alium Q, illo e l alios illum add. B1 alio modo e Z modo AE1L 8 ita om. e 10 negauia B foras] petrus L plorauit] fleuit AELS oq edd., v 12 dixit e l ei om. B g cant. gall. p 13 bis om. Bl V1 xw p, et bis B3 negauis B et coepit-negabis om. Bl 14 et (post ait) om. MQ r 15 dixerat E2 y m v (slttsy) quia om. HAetL 17 de om. B 18 petri om. HAJPL 19 respexerit BRD F N, respexit cet., edd. 21 exteriori VF* p, interiore B1R 22 autem om. CP credib. B1 23 fierit CP, fuerit g 24 expuebant p )

300
expuerunt in faciem eius et colafis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt [*]() dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? secutus est dicens: [*]() Petrus uero sedebat foris in atrio, quod non diceret, nisi illa cum domino intus agerentur. et, quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. nam posteaquam Marcus talia narrauit, secutus ait: et cum esset Petrus in atrio deorsum. sicut ergo eo quod Mattheus ait: Petrus uero sedebat foris in atrio, ostendit, quod illa intus agerentur, sic eo quod dixit Marcus: et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. quomodo ergo respexit Petrum dominus facie corporali? quapropter mihi uidetur illa respectio diuinitus facta, ut ei ueniret in mentem, quotiens iam negasset et quid ei dominus praedixisset, adque ita misericorditer domino respiciente paeniteret eum et salubriter fleret. sicut cotidie dicimus \'domine, respice me\', et \'repexit eum dominus qui de aliquo periculo uel labore diuina misericordia liberatus est, et sicut dictum est: respice et exaudi me, et: conuertere, domine, libera animam meam, ita dictum arbitror: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi domini. denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Iesum quam dominum, modo Lucas dominum posuit dicens: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est [*]( 8 Marc. 14, 66 a; Matth. 26, 69 a 20 Ps. 12, 4 21 *Ps. 6, 5 22 Luc. 22, 61 a ) [*]( 1 eius om. CP caederunt (a eras. A) C A, cederunt PF1 ELL 2 ei] eius pev 4 sequ.tus B secutus est narrat... ut animo (infra 303, 12... 305, 11) CP, dicens.183, l. 11 C, p. 199, l. 31 P in om. AEP-L 7 in superioribus] add. in B 9 eo om. B1, in eo Q 10 uero] autem B ostenditur r 12 sed e. i. super. om. Bl 19 lauore Bl 21 libera] et libera r a elm (et eripe v) 24 soleant (n exp.) N, soleant euangelistae raeI ponere] respondere B2 iesum] deum N 25 modo] quomodo HAEL. )
301
Petrus uerbi domini, Mattheus autem et Marcus, qui de ista respectione tacuerunt, non uerbi domini, sed uerbi Iesu eum recordatum esse dixerunt. ut etiam ex hoc intellegamus illam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed diuinitus factam.

Sequitur ergo Mattheus et dicit: Imane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi aduersus Iesum, ut eum morti traderent. let uinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Marcus similiter: let confestim mane, inquit, consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et uniuerso concilio uincientes. legum duxerunt et tradiderunt Pilato. Lucas autem, posteaquam conpleuit narrando Petri negationem, recapitulauit quae cum domino gesta sunt iam, ut apparet, circa mane adque ita contexuit narrationem: [*]() et uiri, qui tenebant illum, inludebant ei caedentes, et uelauerunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes: prophetiza nobis, quis est qui te percussit? [*]() et alia multa blasphemantes dicebant in eum. [*]() et ut factus est dies, conuenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes: si tu es Christus, dic nobis. [*]() et ait illis: si uobis dixero, non creditis mihi; [*]() si autem [*]( 5 cf. in Ioh. eu. tr. 113, 2 et 6; cf. Ioh. ChryaoBt. in Matth. Hom. 85 6 Matth. 27, 1 et 2 10 Marc. 15, 1 16 *Luc. 22, 63—71 et 28, 1 ) [*]( 1 qui BIB. quia cet., edd. ista] is B1 2 responsione ntAetL 3 esse} egt Bx 4 ad iha B, ab ihtt F diuitus ROI, diuiniB N2 6 VII num. cap. om. CP ergo om. Q 8 adueraum CP 9 eum om. Bl tradideront] add. eum p 12 consilio pg 17 ei] illum A1 et pr.) •• Clr om. P 19 nobis BRD (ueron. colb. uind. mon. Ken.), om. cet., edd., v (ἡμιν nonn. min. ex Matth. 26, 68) 21 conuerunt B1 pleuis Bt 22 consilium p g 23 si tu es] sunt lues B\' 24 credetis VF N2M* E1 T\'X edd. praeter g, v (πιττεύοητε) et om. P g )

302
etinterrogauero, non respondetis mihi, neque dimittetis. [*]() ex hoc autem erit filius hominis sedens a dextris uirtutis dei. [*]() dixerunt autem omnes: tu ergo es filius dei? qui ait: uos dicitis, quia ego sum. [*]() at illi dixerunt: quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audiuimus de ore eius. et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. haec omnia narrauit Lucas, ubi intellegitur, quod etiam Mattheus et Marcus narrauerunt, quod interrogatus sit dominus, utrum ipse esset filius dei. et quod dixerit: dico uobis, amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli, iam lucescente die gestum, quando Lucas dicit: et ut factus est dies; adque ita narrat similia, etsi quid etiam ipse commemorat quod illi tacuerunt. nocte autem intellegimus per falsos testes actum esse cum domino quod breuiter commemorauerunt Mattheus et Marcus, Lucas tacuit, qui enarrauit quae circa mane sunt gesta. nam et illi, id est Mattheus et Marcus, contexuerunt narrationem in his quae cum domino acta sunt usque ad mane, sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem, qua terminata redierunt ad mane, ut inde cetera contexerent, quousque perducerent quae cum domino acta erant, sed nondum commemorauerant quod mane factum [*]( 7 cf. Mattb. 26, 63; Marc. 14, 61 10 Matth. 26, 64; cf. Marc. 14, 62 12 Luc. 22, 66 16 cf. Matth. 26, 60 et 61; cf. Marc. 14, 56-59 18 of. Mattb. 26, 59—75; cf. Marc. 14, 55-72\' 20 cf. Matth. 27, 1; cf. Marc. 15, 1 ) [*]( 1 responditis CP Nt, -debitis CZYF N2 E* yw edd., v (ὰποϰριϑήτε ) dimittitis Q 2 ad dextris N1M 6 omuisi B, omnes Cl EtL 7 ilium] eum pI m 9 ait] est B 10 uideuitis B 11 ad dextris CP NM nirtutis] add. dei C2 7^ raelv (ex Luc.) 12 laciscente CJ, lucente typ 18 etiam] et p 15 testae Bl accusatum esse et quod r 16 ea narrauit M1 17 circa] 8. I. add. eum N* illi] alii lW r 18 contexerunt CXF ONlM Xw prae narratione B, suam narrationem V iia I m qui CP 19 peracta g narrandum AEX 20 ut] et R inde] de AlEIL, deinde p 21 contexuerunt B producerent K1. perduxerant E1 ay 22 commemorauerant (-ant ex -unt) B, -runt M L -rat R )
303
esset. Iohannes quoque, cum ea quae cum domino gesta sunt, ex quanta parte uisum est, et Petri negationem totam commemorasset, adducunt ergo, inquit, Iesum ad Caifan in praetorium. erat autem mane. ubi intellegimus aut aliquam fuisse causam, quae coegerit Caifan esse in praetorio nec esse praesentem, cum alii principes sacerdotum haberent de domino quaestionem, aut in domo eius fuisse praetorium. tamen ad ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. sed quia iam tamquam conuictum reum adducebant, Caifae autem iam antea uisum fuerat, ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est, quin occidendus Pilato traderetur. quae igitur* per Pilatum cum domino gesta sunt, ita Mattheus narrat.

Ac primum excucurrit inde, ut commemoraret exitum Iudae traditoris, quem solus narrauit, ita dicens: [*]() tunc uidens Iudas, qui eum tradidit, quia damnatus est, paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus [*]() dicens: peccaui tradens sanguinem iustum. at illi dixerunt: quid ad nos? tu uideris. [*]() et proiectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit. [*]() principes autem sacerdotum [*]( 3 Ioh. 18, 28 a 14 *Matth. 21, 8-10 ) [*]( 3 ad caifan BR CPF 0, ad caiphan NMQ HAEL 77 (Bbl. Eg. Big. al.), ad caypham V ψ, ad caipham edd. (uerc. colb. al.), cf. in Iola. eu. tract. 114, 1, a Caipha v (άπό TOU Kaiaf a) in praetoriumcaifan om. Bl 4 praetorio V mane I finit fol. 64, quaternio VIII, sequitur f. 65 terram .. (desunt verba ubi—uniueraam, quae foliis octo continebantur) F ubi] ut AlEL 5 coegeret CP, egerit p, cogeret g 7 tamen] cum pg 8 ad quem] atque CP 9 reum] eum Bl adducebant cayphe: aut iam pr 10 iam om. CP ante Bl moriretur AlElL 12 mattheus I matthaei euangelium .. loqueretur (305, 11.. 307, 1) CP, narrat a primum f. 180, 1. 3 C, p. 198. I. 21 P, tf. supra 300, 4 13 excurrit CPV E2 r pgrlm commemoret m 15 eum] illam JS quiaJ quod E1 y d. est BD CPV . ONM H tli p r (ueron. colb. cant. sgm. claro brix., Dbl. Lchf. RfO. Big.), d. esset cet., v (ϰατεϰρίϑη) XXX CP 16 argentos Bl 18 iustum] iatom M dixit JJ 19 protectis B2 20 princeps B, principis C )

304
acceptis argenteis dixerunt: non licet mittere eos in corbanan, quia pretium sanguinis est. [*]() consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. propter hoc uocatus est ager ille Acheldemac, ager sanguinis, usque in hodiernum diem [*]() tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati, quem adpretiauerunt filii Israhel [*]() et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus.

Si quis autem mouetur, quod hoc testimonium non inuenitur in scriptura Hieremiae prophetae, et ideo putat fidei euangelistae aliquid derogandum, primo nouerit non omnes codices euangeliorum habere, quod per Hieremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam. possemus ergo dicere his potius codicibus esse credendum, qui Hieremiae nomen non habent. dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam, unde putatur codices esse mendosos, qui habent nomen Hieremiae, quia uel Zachariae habere debuerunt uel nullius, sicut quidam, sed tamen per prophetam dicentem, qui utique intellegitur Zacharias. sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat. [*]( 6 cf. Zach. 11, 12 et 13; sed cf. Hierem. 18, 1-6 et 19, 1-12 ) [*]( 1 accepteis B eoa mittere HAEL r edd., b (PaXstv aoto) 2 corbanam B1, corban R H, corbannan Cl, corbonnan P, corbonam w edd. praeter g, v 3 inito] accepto HAelL ex illis om. HAWL 5 acheldemac Blt P ONQ HAelL p (uere.), -dema Ml, -demah M2, -demach cet. ager BMl MI, hoc est ager CPV ONMzQ HE2 r edd., v, id est ager B1 AelLS g (cf. Act. 1, 19) in] ad R rael 7 XXX CP M argenteis M 8 pretio 8 adpr. quem om. Bl adpretiati (ad 8. I.) A, pretiati S fili B1, filiis Nl, a filiis B N2 x grv (x-o υίὡν9 et om. Bx 10 mi H 11 hoc] hoc est CP 13 aliquid om. R *»*nonerit C 15 per om. CP possimas Ql, possumus C2PV Q2 g2 AS g Migne 16 non habent nomen CP 17 sed om. N, sed per 02 g zaccariam et zaccariae B, zacchar. R2 CP, zacar. R1 19 tamen in ras. A. tantum V2 E T relm per om. CP HALS 20 zaecarias B, zacchar. R2 CP H, zacar. Bl 21 ita CP )

305
haec causa est, quia et plures codices habent Hieremiae nomen et qui diligentius in Graecis exemplaribus euangelium considerauerunt in antiquioribus Graecis ita se perhibent inuenisse. nulla fuit causa, cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc testimonium aput Hieremiam non inueniretur.

Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio prouidentiae dei, qua mentes euangelistarum sunt gubernatae? potuit enim fieri, ut animo Matthei euangelium conscribentis pro Zacharia Hieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne uiuente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae sancto spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita dominus hoc scribi constituit. cur autem ita constituerit dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit. quam si omnium omnia prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubi. tanter accipi debere quaecumque per eos sanctus spiritus dixit [*]( 1 et om. r pluris Cl habent om. B1 2 quo B1 3 considerabernnt Bl 4 nulla BRD, et nulla cet., edd. nulli Q 5 mendoritas B, mendacitas p nonnnllias Bl 6 utique] itaque B1 AE\'L im pertia Bl 1 liieremian B, *a Cl 9 Becretiori JV1, certiore Bl 11 guuernatae Bx animo quod ergo (307, 1) - regem iudaeorum (310, 17) CP, matthaei.. f. 185, l. 15 C, p. 202, l. 8 P 12 2accaria B, zaccharia R2 CP H, zacar. U1 (et aic infra) occurret B, rrit C1, -rrerit p r ael ut] nnde HAeaL, sicut E2 y 18 s. ullam dubitationem C\'Pl dauit. Bl emandaret CP 14 uiuene. JB1 15 quae om. Bl spiritu sancto CP p 16 legebatur Bl pro aliud E1L 17 ita om. HAEPL scribere g 21 sit] sic HAE1L quam si] quasi CP HAE\'L 28 sanctus spiritus BRD CPV M, fpir. sanct. eet., edd. dixerit p ) [*]( XXXXUI Aug. sect III para 4. ) [*]( 20 )

306
et singula esse omnium et omnia singulorum. cum igitur et quae dicta sunt per Hieremiam tam sint Zachariae quam Hieremiae et quae dicta sunt per Zachariam tam sint Hieremiae quam Zachariae, quid opus erat, ut emendaret Mattheus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset ac non potius sequens auctoritatem spiritus sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei dominus, ad informandos nos tantam uerborum suorum inter prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam Hieremiae deputaremus quod per Zachariam dictum repperiremus? si enim hodie quisquam uolens alicuius uerba indicare dicat nomen alterius, a quo dicta sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate coniunctissimus illius, cuius uerba dicere uoluit, et continuo recordatus alium pro alio se dixisse ita se colligat adque corrigat, ut tamen dicat \'bene dixi, quid aliud intuens nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cuius uerba dicere uoluit et alium cuius ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse, quale si ille dixisset, quanto magis hoc de prophetis sanctis intellegendum et maxime commendandum fuit, ut omnium libros tamquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inueniretur, et in quo maior esset constantia ueritatis, quam si omnia illa [*]( 1 et pr. om. BAWL, nt g 2 hiremiam B quam] cum B2 3 sunt om. AlElL sint om. AtEtL 4 quam zacariae suppl. B2 quam aliud U1, cum ad illud B1 6 spe eci (add. sign. transpos.) B 8 reliquerit g eum om. BR, etiam AEXL g, enim p 9 dominus] iesus M> nos om. M tantum B1 M 11 etiatn] et Q hieremiam Bl zaccarian B\\ zaccariam B2, zacchariam jRs CP H 13 uerba indo alicuius g alterius] eius Bl dicta sint] dicto sunt M, dicta non sunt p, dicta non sint $ a elm qai cum sit amantissimus amicissimusque et f. c. p 14 illi χψω r a elm 15 se om. r 16 se om. BlRD 17 tantam om. Q, tantum C N 18 illum om. BIB 19 cuius] et alicuius CP hoc cnn. D, haec R istum] ipsum p 22 acciperimus B2 23 inuenietur BR 24 et om. r in quo (in 8. l.) C, iniquo Bl )
307
unus homo quamlibet doctissimus loqueretur? quod ergo hinc argumentum sumere conantur uel infideles uel inperiti homines quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum euangelistarum, hoc potius debent adsumere fideles et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam prophetarum.

Est alia causa, quae mihi uidetur alio tempore diligentius pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam huius operis terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen Hieremiae in testimonio Zachariae sic manere permissum uel potius sancti spiritus auctoritate praeceptum sit. est aput Hieremiam, quod emerit agrum a filio fratris sui et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est aput Zachariam, triginta argenteis, uerum tamen agri emtio non est aput Zachariam; quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit euangelista, quod modo de domino conpletum est, ut hoc esset eius pretium, manifestum est; sed ad hoc pertinere etiam illud de agro emto quod Hieremias dicit hinc potuit mystice significari, ut non hic Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Hieremiae, qui dixit de agro emto, ut lecto euangelio adque inuento nomine Hieremiae, lecto autem Hieremia et non inuento [*]( 10 cf. Hierem. 82, 9—44 ) [*]( 1 quamlibet et M, quantumlibet p r loqucretur. sed quia (310, 18) CP, quod ergo../. 181, l. 5 C, p. 197, l. 23 P quo HAWL 2 sumeret BJ hominis 01 3 oetendam Bl disconantiam B1 4 haec a l 5 anitatim Cl, disconantiam (del. m. 2) unitatem Bl etiam om. e, et ro 6 est] et x. est et elm dilentiua ElL 8 cur om. R 9 zaccariae B, zacchariae CP H (sic 18) sic] sit Q mane Clp, manet C2, anere Bt, canere R 10 sancti om. Bl spiritus sancti HAEL T 11 filii AWL, filiis g ei om. HI, eia H1 g 12 quidem om. p quo HlAWL 13 zaccariam B, zacchariam CP H (sic infra) triginta-Za. om. CP XXX HAEL p agri] acn Bl 14 profetiam R, per prophetiam a e trinta B1, XXX CP HEL p 15 ad] ab HAWL 16 pretium eius r a elm 17 pertinire C 18 dicit om. 0, dixit x m hinc] hic BlR, in hoc p hic] de CP 19 poneret r dicit r a XXX CP EL p 20 dicit r a 21 hieremiae (pranta. libro m. 2) N ) [*]( 20* )

308
testimonio de triginta argenteis, inuento tamen agro emto, admoneatur lector utrumque conferre et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in domino impletum est. nam illud quod subiecit huic testimonio Mattheus, cum ait: [*]() quem adpretiauerunt filii Israhel [*]() et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus, nec aput Zachariam nec aput Hieremiam repperitur. unde magis ex persona ipsius euangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia hoc ex domini reuelatione cognouerit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, huius modi pertinere prophetiam. liber quippe emti agri aput Hieremiam iubetur mitti in uas fictile et emitur hic de pretio domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum tamquam ad permansionem quietis eorum qui in hoc saeculo peregrinantes consepeliuntur Christo per baptismum. nam et illam emtionem agri hoc significare Hieremiae dicit dominus, quia erit permansio de captiuitate liberatorum in illa terra. haec tamquam delinianda arbitratus sum, cum admonerem, quid in his propheticis testimoniis in unum redactis et euangelicae narrationi conlatis diligentius adtentiusque requiratur. haec interposuit Mattheus de Iuda traditore.

VIII. Deinde sequitur et dicit: nIesus autem stetit ante praesidem et interrogauit eum praeses dicens: tu es [*]( 5 Matth. 27, 9 et 10 15 cf. Col. 2,12 22 *Matth. 27, 11-26 ) [*]( 1 XXX CP HAEL agro] de agro r ael 2 nucleare BI, enneliare p. enudare a, enodare e I 3 prophete p pertingat Bl in otn. Bl 5 quem] quod V X filiis N1, a filiis B2 Ns (cr. supra 304, 8) 7 zaccariam B, zacar. 221, zacchar. CP repperitur) inuenitur p 8 illius p 9 quia] add. et (sed t in ras.) A, add. ex L cognouerat r ael 14 promiseionem p quietistis Bl qui] cura RIEISI, qui cum lPS2 hoc om. r peregrinantur HgE\'L 15 consepelientur Rl.AEL 16 ait hieremias dicit AEL y dixit pgm dominus] add. inquit E2 y 17 de om. HAELS r captioitatis E2 r 18 delenianda CP, delinienda Q S2, delibanda E* ar. declinanda tJi, delimanda x p g r a, delineanda l m cum] ut S2 19 narratione CP2, -nis P1 21 iudae AlEL 23 eum ont. ONl praesis CXP )

309
rex Iudaeorum? dicit ei Iesus: tu dicis. [*]() et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. [*]() tunc dicit illi Pilatus: non audis, quanta aduersum te dicunt testimonia? et non respondit ei ullum uerbum, ita ut miraretur praeses uehementer. [*]() per diem autem sollemnem consueuerat praeses dimittere populo unum uinctum, quem uoluissent. [*]() habebat autem tunc uinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. [*]() congregatis ergo illis dixit Pilatus: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? [*]() sciebat enim, quod per inuidiam tradidissent eum. [*]() sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per uisum propter eum. [*]() principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabban, Iesum uero perderent. [*]() respondens autem praeses ait illis: quem uultis uobis de duobus dimitti? at illi dixerunt: Barabban. [*]() dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? [*]() dicunt omnes: crucifigatur. ait illis praeses: quid enim mali fecit? at illi magis clamabant dicentes: crucifigatur. uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lauit manus coram populo dicens: innocens ego sum a sanguine iusti huius; uos [*]( 1 dicie] dixisti HAEXL (cant.) 2 aenioribus] add. populi HAEL ar 3 dixit M x, ait HAEL y 4 dicunt adu. te r 5 nullum L, ad ullum v 7 populum B CP uoluisset Rl 8 habebant R HAE1L (uerc. ucron., colb. eant. brix. Eg. Lchf. al.) uictum Bl, unum ninctuin g 9 dicit eis B2 12 tradissent Bl eum BRD v (omnes codd. sacr. script.), illum cet., edd. 14 mult. Bl passum hode Bl 15 princeps B (elar. brix. Am. Fuld. al.) 17 praesis ClP 18 de d. dimitti om. Bl at om. HEXL, ad RlC 19 dixit rael igitnr] ergo grael 21 male B1 CP Al 23 quod ra1 24 manus] add. suas R eoram omni p. g 25 iusti huius] eius B*, huius iusti R, iusti uius B1 (tootoo Yat. Cant., TO5 Stxatou TOOTOO Sin., τούτοου T. 8. Alex.), cf. infra 311, 17 uidebit Bl, uidetis B2 )
310
uideritis. [*]() et respondens uniuersus populus dixit: sanguis eius super nos et super filios nostros. [*]() tunc dimisit illis Barabban; legum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. haec narrauit Mattheus per Pilatum gesta de domino.

Marcus quoque paene isdem uerbis et rebus concinit. uerba autem Pilati, quibus respondit populo petenti, ut sollemniter unus uinctus dimitteretur, ita refert: [*]() Pilatus autem respondit eis et dixit: uultis dimittam uobis regem Iudaeorum ? Mattheus autem sic ait: [*]() congregatis ergo illis dixit Pilatus: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? nulla quaestio est quod tacet ipsos petisse, ut aliquis eis dimitteretur. sed quaeri potest, quae uerba Pilatus dixerit, utrum quae a Mattheo an quae a Marco referuntur. aliud enim uidetur esse: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? aliud: uultis dimittam uobis regem Iudaeorum? sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse, an uellent dimitti sibi regem Iudaeorum, id est Christum, nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba hoc solum uolens dicere quod ad dominum pertinebat, quando quidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimitti [*]( 6 cf. Marc. 15, 2-15 8 Marc. 15, 9 10 Matth. 27, 17 18 cf. supra p. 19, 14 ) [*]( 3 autem om. HAelL flagellamtum B 4 narrabit B, enarrauit B 5 de] cum F, a r 6 hisdem JR Q, eisdem CP N2 p g. his M x, hiisdem χψω, iisdem r a elm 7 pilati quibus om. BI, p. quae B petentium HAelL 8 ita om. p 9 et om. B\' 10 ait] ut B1 ergo] autem p 11 dimitti B 12 an om. Bl 13 aliquid CP Ael eis] de eia B2 14 dixit p 15 referantur CP 16 uultis om. HAelL 18 iudaeorum dicens petrus.. (300, 4) CP, sed quia.. f. 186, l. 18 C, p. 203, l. 16 P reges christos HAEL et om. Bl quid B dixerit g 19 eum om. p, enim AEIL 20 sibi dimitti (dem. C) CP edd. nihilque r a 21 tacuit] dictitacuit L, dictatauit AlS, dictitauit HA2El de barabban B2 HAS1, de barraban ElL g 22 dominum] iesum edd. praeter g m 23 siui Bl )

311
uoluerint: pontifices, inquit, concitauerunt turbam, ut magis Barabban dimitteret eis. sequitur autem et dicit: [*]() Pilatus autem iterum respondens ait illis: quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? unde iam satis apparet, quod id Marcus uelit ostendere dicendo: regem Iudaeorum, quod Mattheus dicendo: Christum. non enim dicebantur christi reges nisi Iudaeorum: namque in eo etiam loco Mattheus ait: [*]() dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ergo sequitur Marcus: [*]() at illi iterum clamauerunt: crucifigeeum, quod ille ait: dicunt omnes: crucifigatur. et sequitur Marcus: [*]() Pilatus uero dicebat eis: quid enim mali fecit? at illi magis clamabant: crucifige eum. hoc Mattheus non dixit, sed quoniam dixit: [*]() uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, dixit etiam eum lauisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine iusti significaret, quod item et Marcus et alii tacent. satis ostendit etiam Mattheus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. quod breuiter significauit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse: quid enim mali fecit? deinde sic etiam ipse concludit quae per Pilatum cum domino gesta sunt: [*]() Pilatus autem, inquit, uolens populo satisfacere, dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. haec aput praesidem gesta narrauit Marcus.

Lucas aput Pilatum gesta sic narrat: 2 coeperunt autem [*]( 1 Marc. 15, 11 et 12 8 Matth. 27, 22 10 Marc. 15, 13 et 14 14 Matlh. 27, 24 22 Marc. 15, 15 26 *Luc. 23, 2 ) [*]( 1 concitaberunt B 2 dim. eis barraban g 4 unltis] add. ut B regem CP iam om. HA g 5 id] idem E2 f 7 nam l 10 ad Bl AtElL 12 eis] illis V v male B CP 0 HAEIL (corb.), cf. 311, 21; 314, 10 13 ad BRl 14 dicit a quoniam Bl 16 etiam om. EL y eum om. B1, cum CIP, ipsum r lauaaset CP 17 iustificaret (signi 8. l. add.) A 18 diegiB/le Bl 21 male B2 CP Ax ipse om. HAelL 22 inquit autem R, aatem dixit B1 26 lucas1 add. uero CPV )

312
accusare illum dicentes: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. hoc illi duo euangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent, quod eum accusabant. ergo iste etiam ipsa crimina, quae falsa obiecerunt, aperuit. tacuit autem quod ei dixit Pilatus: non respondes quicquam? uide, in quantis te accusant, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: [*]() Pilatus autem interrogauit eum dicens: tu es rex Iudaeorum? at ille respondens ait: tu dicis. hoc autem Mattheus et Marcus commemorauerunt, antequam dicerent conpellatum legum, quod eis accusantibus non responderet. nihil autem interest ueritatis, quo ordine Lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: [*]() ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: nihil inuenio causae in hoc homine. [*]() at illi inualescebant dicentes: commouet populum docens per uniuersam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc. [*]() Pilatus autem audiens Galilaeam interrogauit, si homo Galilaeus esset, [*]() et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remis it eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat in illis diebus. [*]() Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo [*]( 6 Marc. 15, 4 8 Luc. 23, 3 10 cf. Matth. 27, 11; cf. Marc. 15, 2 lo *Lac. 23, 4-12 ) [*](3 ac xpm se R 5 falso AEL y g 6 tacoit om. Bx 7 respondia ClP Q, -dens B2 A uide∗∗ 0, uides H rael, uides inquit g accusarant Bl 10 illi CXP 12 compilatum B1 13 istea (e exp.) B, ista (s exp.) R 16 turbas] ad scribus p 17 causae om. CP hoc om. Bl (Tol. m. 1) at om. CP g ille Bl, illi autem g 18 conimouit C2V E2 γ pgra 19 uniuersa iudaea Bl 21 galilaeius B 22 berodis Bl 23 hierosotymimijserat Bl hierul. C EL, -limis BPN g 24 uisio Bl 25 eximulto B eo om. B1 )
313
quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. [*]() interrogabat autem illum multis sermonibus. at ipse nihil respondebat. [*]() stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. spreuit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum ueste alba et remisit ad Pilatum. [*]() et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad inuicem. haec omnia, id est quod a Pilato ad Herodem dominus missus eat et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat, etiamsi aliquid ibi ait simile quod in aliis narrationum locis aput alios possit inueniri, ceteri autem ea tantum dicere uoluerunt quae aput Pilatum gesta sunt, quousque dominus crucifigendus traderetur. rediens ergo Lucas ad ea quae aput praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod aput Herodem actum est, ita sequitur: 13 Pilatus autem conuocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe [*]() dixit ad illos: optulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum, et ecce coram uobis interrogans nullam causam inueni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis. hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. [*]() sed neque Herodes, inquit, nam remisi uos ad illum, et ecce [*]( 17 *Lnc. 23. 13 et 14 23 ib. 15-23 ) [*]( 1 andierat raelv 2 uideri HAelL fieri ab eo r interrogauit AetL 3 at] et R nihil BlB M El, illi nihil CPV pgelm, nihil illi eet., v 4 etiam] autem L v scribuae B 6 inlusit] add. euirt Q 8 ante H 11 ibi aliquid Q 12 locis] add. indicat: etiam r, add. etiam a 13 uolunt p quae aput herodem Bl, suppl. pilatum-aput pr.-quod apud B2 19 a.uertentem (eraa. d) C, auert. (a s. I.) P, caertentem HAEL 20 ecce B\'RD pr, ecce ego eet., v inuenio A4 g, inaenio post accusatis Q 21 isto homine g iis l eum] me AlEIL accusaatis BS (Tol.), accusatis cet., edd., v (ϰατηγορειτε) 22 hinc B, id ElL, sed At, sed hic AJ, hic cet., edd. eum om. Bl a om. Bl HA1E1LS1 23 quod acc. non resp. r responderit CP 24 herodia C\'P )
314
nihil dignum morte actum estei. [*]() emendatum ergo illum dimittam. [*]() necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. [*]() exclamauit autem simul uniuersa turba dicens: tolle hunc et dimitte nobis Barabban, [*]() qui erat propter seditionem quandam factam in ciuitate et homicidium missus in carcerem. [*]() iterum autem Pilatus locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. [*]() at illi succlamabant dicentes: crucifige, crucifige illum. [*]() ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam. [*]() at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum. Mattheus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit uolens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis uerbis satis adtestatus est, ubi ait: [*]() uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamuis tacuerit, quotiens hoc efficere temtauerit, ut erueret legum furori eorum. et Lucas itaque ita concludit, quod actum est aput praesidem: [*]() et Pilatus, inquit, adiudicauit fieri petitionem eorum. [*]() dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum uero tradidit uoluntati eorum. [*]( 16 Matth. 27, 24 21 Luc. 23, 24 et 25 ) [*]( 1 mortem B actum-autem om. Bl 6 factum B 8 illos] eos gx snclamabant B1, subclamabant B\' CPV HA1E1LS1 g, succlamauerunt R 9 crucifige eemel MQ (cf. infra 329, 8) illum] eum B1 edd. praeter g, v 10 male B1 CP Nl Al 12 stabant Bt Q 14 ualescebant L 17 quia] quod rael 18 quod] quo R diceret] uideret B1 ille mnltum BXR 20 eruerit C1P, euerteret AlBL fnrorem (m eras.) CP, -re Ex, a furore g itaque om. HAEL r a e l, utique p 21 factum ro 24 petibant 01 25 uero] autem V uolllmtati B )
315

Nunc eadem secundum Iohannem consideremus, id est quae per Pilatum facta sunt. [*]() et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. [*]() exiit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? [*]() responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. hoc uidendum est, ne contra sit ei quod Lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint: [*]() coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. quod uero nunc secundum Iohannem commemoraui, uidentur. Iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt enim: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, uidelicet ut eorum auctoritaten secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod Lucas commemorauit. multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum uisum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicauit. nam etiam ipse Iohannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis uidebimus. itaque sequitur: [*]() dixit ergo eis [*]( 2 *Iob. 18, 28 b-30 10 Luc. 23, 2 25 *Ioh. 18, 31-34; cf. in lob. eu. tr. 114 ) [*]( 1 iohannen CP (sic infra) 2 gesta V introirunt C1 3 contaminaretur Bx sed manducarent om. Bl manducauerunt M fi hunc hom. B 8 hoc] hic a l contra] contrarium 82 edd. praeter r a 9 sunt AEPL edd. praetergm 12 se om. M 13 uerum CP 14 uidetnr Bx 16 enim] ei AE1L gae 18 qui CP 19 siue jBl 20 deuemus B 21 illud ] hoc AelL p 22 cuique] usque Bl, quisque M2 x r, unicuique HAEL a e 23 decepsit Bl narrationem suam CPV 24 etiam] et CPV pgm iohaunis 01 sint B1 CPV Q A 25 nidemus B ita p )

316
Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo ei Iudaei: nobis non licet interficere quemquam, [*]() ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans, qua esset morte moriturus. [*]() introiit ergo iterum in praetorium Pilatus et uocauit Iesum et dixit ei: tu es rex ludaeorum? [*]() respondit Iesus: a temet ipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? et hoc uideretur non conuenire illi quod ab aliis commemoratum est: respondit Iesus: tu dicis, nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse. unde ostendit ea quae nunc dicit a ceteris potius euangelistis tacita quam a domino dicta non esse. adtende ergo cetera. [*]() respondit, inquit, Pilatus: numquid ego Iudaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? [*]() respondit Iesus: regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non esthinc. [*]() dixit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? respondit Iesus: tu dicis, quia rex sum ego. ecce quando uentum est ad id quod alii euangelistae commemorauerunt. sequitur ergo item dicente adhuc domino quod ceteri tacuerunt: ego in hoc natus sum et ad hoc [*]( 9 Matth. 27, 11; Marc. 15, 2; Luc. 23, 8 13 *Ioh. 18, 35-37 a 23 *ib. 87 b-40; cf. in Ioh. tr. 115 ) [*]( 2 ergo om. Hl ei om. BD p 3 non nobis BD p quemqn. interi g 4 morte esset pgrav 5 introiuit N p v iterum om. HAW L in om. Bl pretorio B2 7 respondit B HAE1 v, et respondit cet., edd. ipsum C\'P 8 non uideretur F, inuenitur non B, uidetur non gr, non uidetar pael 9 coramemoratus B 11 illum B* 12 potius om. HAEIL, pontius B a om. B1 p 14 iudaeoa A, iudeos ElL pontifices] add. tui pal 15 respondit] et B 16 hoc mundo V pgv 17 inei] utique mei F, mei utique χψω edd., v (o5. έμοι m. 1 Yat., av o: έμοί cet.) 18 ut om. Bl 19 meum regnum BD CP 0 g (drn. RlO. al.), regnum meum cet, edd., v (T; ὲμὴ βασ. Sin.) itaque] ergo HAEL 21 inuentum CP alii om. BD 22 commemoraberunt B ego B1 idem E3 f a e l, ita g 23 ceteri] alii F acuerunt Bx )
317
ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. omnis qui est ex ueritate audit meam uocem. [*]() dicit ei Pilatus: quid est ueritas? et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos. et dicit eis: ego nullam inuenio in eo causam. [*]() est autem consuetudo uobis, ut unum dimittam uobis in pascha. uultis ergo, ut dimittam uobis regem Iudaeorum ? [*]() clamauerunt rursum omnes dicentes: non hunc, sed Barabban. erat autem Barabbas latro. Hunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellauit. [*]() et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum. [*]() et ueniebant ad eum et dicebant: haue rex Iudae* orum, et dabant ei alapas. [*]() exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio. [*]() exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit eis: ecce homo. [*]() cum ergo uidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: crucifige, crucifige. dicit eis Pilatus: accipite eum uos et crucifigite; ego enim [*]( 9 ♦Ioh. 19, 1-7 ) [*]( 1 mundum] hunc mundum RD (uerc. ueron. colb. Dbl. Eg.), tov ϰóσμον peribeam B 2 uocem meaw x edd. praeter g, v (fioo τη̃ς ϕωνη̃ς) 3 dixit r pilatus-eis om. Bl 4 iudaeos] eos r dixit r 5 causam in t-o H. (in eo om.) causam L 6 uobis] uolui Bx 7 nt om. XW edd., v (Tva Sin. al.) 8 rursus B2 omnes om. g 12 uestem purpuream c. eam OQ purporea CzP 13 et u. ad eam bit B haue 22s CP O AEIL, habe Bl H, aue cet., edd. 14 alapas] palmas AlE*L (uerc. ueron. colb., Cau. Tol. Dbl. Eg. RfD. Big. al.) iterum] ergo Q A1E1L, ergo iterum HA2 16 in eum n. CP, nullam in eo V 17 iesus] add. foras HAE1LS (ueron. colb. brix. Theod. Foroi.) portane] habens BAEILS (vero. tltron. colb. pal. brix. mon.), ε̌χωνΜιΑ., ϕορω̄ν cet. coronam apineam edd. praeter g, v 18 purporeum C2P dixit r 19 ministri] add. iudaeorum (iude. L) AEL 20 cruciftg. crucific Bl, cr. cr. eum V2 E1 xX graelv dixit r 21 enim om. g )
318
non inuenio in eo causam. [*]() responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione ludaeorum dictum: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram, ut adiungatur: quia filium dei se fecit. sequitur itaque Iohannes et dicit: [*]() cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. [*]() et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. [*]() dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? respondit Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi esset datum desuper. propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet. [*]() exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis qui se regem facit contradicit Caesari. huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Iudaeorum ita narrat: cum dixissent: inuenimus eum subuertentem gentem nostram, adiecit: et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. ex quo soluitur illa quaestio, qua putari poterat Iohannes dixisse nullum a Iudaeis domino crimen obiectum, quando responderunt et dixerunt ei: s i non esset hic [*]( 4 Luc. 23, 2 7 *Ioh. 19, 8—12; of. in Ioh. tr. 116 20 *Luc. 23, 2 25 Ioh. 18, 30 ) [*]( 1 non in eo inuenio causam jR, non inu. cans. in eo HAEL y, in eo n. i. c. g iudaei] add. dicentes HAelL 2 debit 01 6 itaque] ergo g 8 et ingr.-dicentes om. p iterum om. A1E1L et iterum R 9 dixit r 11 10 dixit r ergo om. M L, s. I. H 13 ad- uersus me potestatem B aduersus CPV raelm illam Bl 14 datum esset edd. praeter g, v proptera B quia Bt 15 habit C1, habet et ael 17 es] eris r 18 omnis] add. enim raelv 21 nostram] add. et BR adicit B 22 tributam CP 24 iohannis &P, -nnem edd. praeter gm dixisset AelL,, )
319
malefactor, non tibi tradidissemus eum. sequitur ergo Iohannes et dicit: [*]() Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha. [*]() erat autem parasceue pascha hora quasi sexta. et dicit Iudaeis: ecce rex uester. illi autem clamabant: tolle, crucifige eum. dixit eis Pilatus: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. [*]() tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. haec narrauit Iohannes per Pilatum gesta.

Consequens est iam, ut ipsam domini passionem secundum quattuor euangelistarum testimonia uideamus, quam Mattheus sic incipit: [*]() tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium congregauerunt ad eum uniuersam cohortem, [*]() et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, [*]() et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genu flexo ante eum inludebant dicentes: haue, rex Iudaeorum. hoc Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: [*]() milites [*](2 *Ioh. 19, 13—16 a 14 *Matth. 27, 27-29 21 Marc. 15, 16-19 ) [*]( 1 malus factor B HALELL 2 iohannis ClP et sic infra ergo] antem R ra el aadiaisaet Im 4 in locum BB OMQ HtAtEL, in loco cet., edd., v (slq τóπον) lythostrutua B, lithostrotoa ON2 AELL m, lithostratus (lich. o) R2 CP NlQ r a e, lithostratos (lico. g) VBl g hebraeisce (s exp. m. 1) B, haebreice B, hebraeicae AE, hebreice g, hebraice cet., edd.,Jo 5 parascheue B HL 6 pascha BR CP Nl HAEIL, paschae cet. (xo-3 rcocya) 7 tolle semel BB HAEHJ, bis cet., edd., v, cf. infra 8 dicit edd. praeter r, v (λέγει), cf. infra 10 eis] illis RD illum] iesum RD 12 est iam] etiam AelL, est etiam a ut iam r ipsum B 15 praetorio E1 i ad] aduersus HAEXL 16 exeuntes BBDX MI g (elar. Dbl. Lchf. Rw. al.) 17 cocineam Bl et sic infra ei] eum g conplectentes M 19 dextra B, dexteram CP 9r genuflexu PN1 20 abe B, habe BlHl, aue MQ Er edd. )

320
autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et conuocant totam cohortem, [*]() et induunt purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam, [*]() et coeperunt salutare eum: haue, rex Iudaeorum. [*]() et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. intellegitur itaque quod Mattheus ait: clamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcum dixisse: in purpuram purpuram. pre regia enim purpura clamys illa coccinea ab inludentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemorauerit, quam clamys habebat, quamuis esset coccinea. Lucas hoc praetermisit. Iohannes autem antequam diceret, quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, commemorauit hoc dicens: [*]() Hunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellauit, \'et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum [*]() et ueniebant ad eum et dicebant: haue, rex Iudaeorum, et dabant ei alapas. unde apparet Mattheum et Marcum recapitulando istud commemorasse, non quo tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset. Iohannes enim aput Pilatum dicit haec gesta satis euidenter, unde isti quod praeterierant recoluerunt. ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit Mattheus: [*]() et expuentes in eum acceperunt ha rundinemet percutiebant caput eius. [*]( 15 loh. 19, 1-8 24 Matth. 27, 30 et 31 ) [*]( 1 intro om. Q in om. ML atrio HAELS1 y 2 induont] add. eum VQ edd. praeter g, v purpura RD X edd. praeter m, v 5 haruudinem CP OMxQ 6 genu BD CPV Q 8 ei om. HAeiL, eum g induunt scripsi, indutum codd., edd., induunt eum Engelbrecht purpura VN edd. praet. rm 9 clamidis C2P, clamidys Q cocineam B 10 atbibita B, adhibeta C1 cocci HAE1L 12 clamidis C2p esset] esset et R 15 flagellauitj add. eum AelL, add. illum p 18 uenie. uan Bl 19 alabus C, palmas HAelL 20 isto C\'P, ista V x r quo] quod RD CPV glm 21 eum om. Bl 22 enim] autem M 23 recsl.] recapitulant Y pertinit Cl 24 et om. BB2) )
321
[*]() et postquam inluserunt ei, exuerunt eum clamydem et induerunt eum uestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. hoc, quod exuerunt clamydem et induerunt eum uestimentis eius, in fine factum intellegitur, cum iam duceretur. Marcus hoc ita dicit: et t postquam inluserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum uestimentis suis.

Sequitur ergo Mattheus: Stexeuntes autem inuenerunt hominem Cyreneum, nomine Simonem; hunc angariauerunt, ut tolleret crucem eius. Marcus quoque: [*]() et educunt illum, inquit, ut crucifigerent eum. [*]() et angariauerunt praetereuntem Simonem Cyreneum uenientem de uilla, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. hoc Lucas ita dicit: et cum ducerent eum, adprehenderunt Simonem quendam Cyrenen sem uenientem de uilla et inposuerunt illi crucem portare post Iesum. Iohannes autem sic narrat: [*]() susceperunt autem Iesum et eduxerunt. [*]() et baiulans sibi crucem exiuit in eum qui dicitur [*]( 5 Marc. 15, 20 a 8 Mattb. 27, 32 11 *Marc. 15, 20 b et 21 14 Luc. 23, 26 18 *Ioh. 19, 16 b-18 a ) [*]( 1 exuunt Bx eum om. r clamide VNE2 i pg 2 eum] eu in Bl eius] suis E- Y 3 crucifigirent 2?1 clamyde B, clamide YONEJ r pg 4 uestimenta B eiua om. L, suis E2 y finem B2 (PP 6 exsuerunt ONt, et exu. A illumj eum BD Y p purpura (-pora P) BB CP ONMQ E1 77 p g, -ram cet. 7 BUIS] eius HAE1 8 mattbeus] add. et dicit ael 9 quireneum Bl, cyrineum (cir. L) C dEILS, cireneum BzR gr, ciretneQm M, cyrenaeum l m 10 angariaberunt Bl 11 et om. HAelL g educ.] cum ducunt CP ut] in locum ut r eum om. p 12 praetereuntem] add. quempiam Xoo r aelmv (ttva om. Cant.) quireneum Bl, cyrineum C AE1LS, cirineum M, cireneum gr, cyrenaeum Im 13 uillam Clp 15 eum om. p 16 quirenensem Bl, cyrin. C Q HAS1, cirin. M EL uillam ClP posuerant 01 17 portare om. L 18 susciperunt C\'P Q iesu Bl duxerunt CPV1 Q (brix. Am. al.), eduxerunt eum BD ael 19 uaiulanB B1 exiuit BlB7, exibit J21, exiit (exit t) cet. ) [*]( XXXXIII Aug, Sect. III para 4. ) [*]( 21 )

322
Caluariae locum, Hebraeice Golgotha, [*]() ubi eum crucifixerunt. unde intellegitur, quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus est, de quo tres commemorant, cui postea data est portanda crux usque ad locum. ita utrumque factum inuenimus, primo id quod lohannes dixit, deinde quod ceteri tres.

XI. Sequitur itaque Mattheus: sSe t uenerunt, inquit, in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluariae locus. in hoc loco apertissime consentiunt. deinde adiungit idem Mattheus: [*]() et dederunt ei uinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. hoc Marcus ita narrat: [*]() et dabant ei bibere murratum uinum et non accepit. hoc intellegendum est Mattheum dixisse: cum felle mixtum. fel quippe pro amaritudine posuit, et murratum enim uinum amarissimum est, quamquam fieri possit, ut et felle et murra uinum amarissimum redderent. quod ergo ait Marcus: non accepit, intellegitur non accepit, ut biberet\'. gustauit autem, sicut Mattheus testis est, ut quod idem Mattheus ait: noluit bibere, hoc Marcus dixerit: non accepit, tacuerit autem, quod gustauerit. [*]( 8 Matth. 27, 33 et 34 10 cf. Marc. 15, 22; cf. Luc. 23, 33; cf. Ioh. 19, 17 13 Marc. 15. 23 ) [*]( 1 hebraeice B CP Q, hebreice (-cae AEI) R HAE g, hebraice cet., add. autem ae1 golgota J21, golgatha VN g ubi om. Bl 5 portanda om. 100 crux portanda edd. praeter p ad] in HAEL 1 6 id om. R, illud p 9 dicit pael golgatha VN g 11 bibere uinum R g 12 mixto JBa uibere 2?1 13 mur»*ratum S, myrratum VN2E2, mirratum DO2 γϰχψω Pff uin. mirrat. r, uin. myrrhatum aelm 14 accipit C est om. CPV p 16 et.Dm. RD edd. praeter p, del. N2 myrratum VN2E2, mirratum D γϰχω p g, rayrrh. a e Zm binum Bl qu«quam Bl 17 et pr. om. D edd. praeter p felle B CPV 0 E2 fyl pg, fel cet. myrra VN2E-, mirra D γϰχψω p g r, myrrha a elm binum Bl 18 accepit pr.J accipit ClP 19 biberit CXP gestauit Bl sicut] ut BlR 20 ait om. Bl nolut B\' dixit et tacuit ael 21 gustauerat B2 )

323

Sequitur Mattheus: [*]() postquam autem crucifixerunt eum, [*]() diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, et sedentes seruabant eum. hoc idem Marcus sic: [*]() et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. hoc Lucas sic ait: [*]() diuidentes uero uestimenta eius sortes miserunt, [*]() et stabat populus expectans. breuiter a tribus dictum est. Iohannes autem distinctius hoc explicat, quemadmodum gestum sit. [*]() milites ergo, inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt uestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. [*]() dixerunt ergo ad inuicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit, ut scriptura impleretur dicens: partiti sunt uestimenta mea sibi et in uestem meam miserunt sortem.

Sequitur Mattheus: et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: hic est Iesus rex Iudaeorum. Marcus autem, priusquam hoc dixisset, erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum. hoc enim subiungit, cum de uestium diuisione dixisset, quae res [*]( 1 *Matth. 27, 3o et 36 4 Marc. 15, 24 6 *Luc. 23, 34 b et 35 a 9 Ioh. 19, 23 et 24 16 Ps. 21, 19 18 Matth. 27, 37 20 Marc. 15, 25 ) [*]( 1 autem om. Bl 2 sortem mittentes, βαχóντες (βάλλ.) xXfjpov, sine additamento 4 sic et] sicut CP, sic R 5 quid] quod HlAexLSx 7 eius oni. p sortes (-tem R) miserunt BiB, miserunt sortes (-tem Q g\\ cet., edd., v (ὲ́βαλονϰλήρους Alex., tfi. xXvjpov Sin. Vat. Cant. al.), cf. in Ioh. eu. tract. 118, 2; 3 8 expectans B MQ HAELS (ueron. brix.), edd. praeter m, exspectans B ONl (uerc.), spectans (-ntes P) CPV N* m v (ϑεωρω̃ν) 10 ergo om. L 12 militem Cl tonicam AEVL et -ca AEL 13 insutilis H desuper (de s. u. m. 2) B 14 ad uicem AelL 15 illa] ea a e impleatur opt. codd. Vtdg. (ueron. al.) 16 mea aibi et in uestem om. Bl ueste mea B2, uestimenta mea H 19 eius] ipsius p ipsius om. p iesus om. Ml x, xps Bl, ihesus nazareus p 21 autem om. p 22 uestitum (-tu C) CP ∗∗quae B ) [*]( 21* )

324
diligentissime consideranda est, ne magnum faciat errorem. sunt enim qui arbitrentur hora quidem tertia dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consummatae intellegantur tres horae, ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. et posset quidem hoc rectissime intellegi, nisi Iohannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha.sequitur enim: uerat autem parasceue pascha hora quasi sexta. et dicit Iudaeis: ecce rex uester. [*]() illi autem clamabant: tolle, tolle, crucifige eum. dixit eis Pilatus: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. [*]() tunc ergo tradidit eis illum. ut crucifigeretur. si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut uerba Marci non intellegentes quidam putauerunt?