De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

In quo ordine uel modo uerborum hoc intellegere debemus ad rei ueritatem nihil interesse, utrum domino separationem prohibenti et sententiam suam de lege firmanti ipsi intulerint quaestionem de libello repudii per eundem Moysen sibi permisso, per quem et illud scriptum est quod deus coniunxerit masculum et feminam, an hoc idem illi de praecepto Moysi eos interroganti responderint. nam et uoluntas eius ita se habebat, ut non eis redderet rationem, cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent, quae uoluntas eius ea quam Marcus posuit interrogatione significata est, et illorum uoluntas ipsa erat, ut de auctoritate Moysi, quoniam mandauit dari libellum repudii, tamquam concluderent eum separationem sine dubio uetaturum: hoc enim dicturi etiam [*]( 3 cf. Gen. 1, 27; Deut. 24, 1 7 *Matth. 19. 7 et 8 18 cf. Gen. 2, 24 ) [*]( 3 praeceperet C1, -rat p 4 respondisset ClP cum om. CP 7 ettulisse HAelL g, illos retulisse Y plm responsionem om. L 8 manduauit B dare T p v (so5vai) 9 duriam Bl 11 fuit sic v nam om. B 12 ei om. B 13 interrogati g liuello Bl 15 interessesi B 17 moyse B, -eem e 18 coniunxit pgr 21 reddere B eur] cum B 25 dare CPV y p concluserint p 26 uetiturum IPE* T )

224
temtantes accesserant. quae uoluntas eorum sic expressa est per Mattheum, ut non eos esse commemoraret interrogatos. sed ultro intulisse de mandato Moysi, quo uelut conuincerent dominum separationem coniugum prohibentem. cum ergo uoluntas loquentium, cui debent uerba seruire. ab euangelista utroque monstrata sit, nihil interest, quam diuersus inter ambos fuerit narrandi modus, dum ab eadem ueritate neuter abscederet.

Potest etiam hoc intellegi, quod, sicut dicit Marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes dominus uicissim interrogarit, quid eis praeceperit Moyses, qui cum respondissent Moysen permisisse libellum repudii scribere et dimittere. respondit eis de ipsa lege per Moysen data, quomodo deus instituerit coniugium masculi et feminae, dicens ea quae ponit Mattheus, id est: [*]() non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et cetera, quibus auditis illi id quod ei primo interroganti responderant repetiuerunt dicentes: [*]() quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? tunc Iesum causam ostendisse duritiae cordis ipsorum, quam Marcus breuitatis causa prius ponit. tamquam illi priori, quam Mattheus intermisit, eorum responsioni redditam, nihil deperire iudicans ueritati, quocumque loco [*]( 15 *Matth. 19, 4 18 *ib. 7 ) [*]( 3 manto Bl quod B 4 coniugium ClP r> uerbaserba seruiren Bl ab oln. C ebangelista B euang. utroque] euangelistarmn quae CP 6 demonstrata 02 quem ClP 8 abscenderet Bl 10 uicissem ClP ElL interrogarit BR CzY OM H1, -re H2, -ret cet., edd. 13 per mosen B M, moisi (om. per) g 14 constituerit p, instituit r 15 id est] idem ClP, item Ca, om. e fecit] add. hominem v; cf. de ciu. d. 14, 22; c. Faust. 19, 29 17 illi idj illud B interrogati T 18 dare CPV <L pgv, dori Bl bellum Bl 19 iesum] dominum T, iesus yw edd. praeter g et l ostendisse duritiae (duntiae Bl) BRT CPVF ONMQ HAEL, ostendere duritiae D, ostendit duritie yuj, ostendisse duriciam g. ostendit esse duritiam (-em r) rm 20 breuiatis A1E1L causae ClP 22 reddituin B ueritate CI PAl quacumque B )

225
eisdem ipsis uerbis quae bis dixerant redderetur, quoniam ipsis uerbis eam reddiderat dominus.

Sequitur Mattheus: [*]() tunc oblati sunt ei paruuli, ut manus eis inponeret et oraret. discipuli autem increpabant eis, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() multi sunt enim uocati, pauci autem electi. hunc cum Mattheo Marcus ordinem tenuit, sed de conductis operariis ad uineam solus Mattheus interponit. Lucas autem cum commemorasset illud quod eis dixit quaerentibus inter se, quisnam maior esset, adiunxit de illo quem uiderunt eicientem demonia, cum eum non sequeretur; inde iam digreditur ab istis duobus, ubi ait eum firmasse faciem suam, ut iret in Hierusalem, ac post multa interposita occurrit eis rursus ad commemorandum istum diuitem, cui dicitur: uende omnia quae habes, quem nunc isti commemorant ex ordine, quo pariter eunt. nam ibi etiam Lucas de istis paruulis, antequam diuitis faciat mentionem, quemadmodum et isti, non praetermittit. de illo ergo diuite, qui quaerit, quid boni faciat, ut uitam aeternam consequatur, potest uideri distare aliquid, quod secundum Mattheum dicitur: quid- me interrogas de bono? secundum illos autem: quid me dicis bonum? nam quid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest quod ait ille [*]( 3 *Matth. 19, 13 5 *ib. 20, 16 6 cf. Marc. 10, 13-31 8 cf. Lnc. 9, 46-51 12 cf. Luc. 18, 18-30 14 *Luc. 18, 22 20 Matth. 19, 17; Marc. 10, 18; Lac. 18, 19 ) [*]( 1 quae bis] quibua JB1 2 uerbis om. CP reddiderant Bl 3 mattbens] add. et dicit BT 4 oraret] curaret r Õ increpantes r eis] eoa C2 N2М2 A2.E2 y, edd., v, om. r 6 enim sunt AEL v, edd. praeter p, f), sunt (om. enim) Vx tfI p autem] nero V gv hinc CP 7 operaris J51 8 cum om. CP HAEL commemorasse et HAelL 10 niderant CPV rm ecientem B 11 eum] eos l obsequeretur AEL T degreditur CIP, disgr. p 12 ait eum] autem B, ait CP confirmasse CP 13 ei B M 14 diuetem Bl uinde ClP quem] quae CP ElL 15 ex—eunt om. B nam] hi nam Bl, iam B1 ibi om. CP 17 iste C*JP pretermittunt g 18 faciam CXP 19 uidere (JIP distare om. BRTD quod] quo BT, qui D 20 quid-autem om. B de bonum Cl P secnndum-bono om. B 21 dicitis 22l TD ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III pari 4. ) [*]( 15 )

226
quaerens: quid boni faciam? ibi enim et bonum nominauit et interrogatio est, magister autem bone nondum est interrogatio. commodissime ergo intellegitur utrumque dictum: quid me dicis bonum et interrogas me de bono?5

LXIIII. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et ascendens Iesus Hierosolyma adsumsit duodecim discipulos secreto et ait illis: [*]() ecce ascendimus Hierosolyma, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte [*]() et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget. [*]() tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() sicut filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemtionem pro multis. hunc cum illo ordinem etiam Marcus tenet filios Zebedaei perhibens dixisse quod ab eis, non per eos ipsos, sed per matrem dictum esse Mattheus expressit, cum illa eorum uoluntatem attulisset ad dominum. unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est Marcus breuiter intimauit. denique et dominus et secundum Mattheum et secundum Marcum ipsis potius quam matri respondit. Lucas autem, posteaquam ex eodem [*]( 5 *Matth. 20, 17-20 13 ib. 28 15 cf. Marc. 10, 82-45 22 cf. Loc. 18, 31-34 ) [*]( 2 interrogatio est] interrogationem C2P 3 ergo om. B quod FI 4 dicis me raelm dicitis RTD de bonum ClP 5 sequitur] add. ergo E\'т iesum B 6 hierusolyma B, hyerosolima O, hierusolimam D C, hierusolymam HEI, hierosolimam T VF N LS g, hierosolymam cet. (et? \'lεροσόλυμα) adaumsit BR1 T1, aasumsit T50, adaumpsit (asa. D N E1 r v) cet. XII AE 7 ascendens B, ascendemus Gt hierosolyma BR1, hyerosolima 01, hierosolimam T, hiernsolymam EL, hierusolimam C, hierosolymam cet. 9 mortem B, morti A1 tr. eum] tradentem B 10 adj et D eludendam T, illudendum prv 11 resurgit CXP acessit Bx 13 sicut om. HAelL 15 redemtionem BRl L, redempt. (-ne 6\'1) cet., v, in redemptionem edd. praeter g m hunc-ordinem om. R 16 tenit ClP pebibens Bl 20 marcus om. CP brebiter B )

227
ordine commemorauit quae de passione et resurrectione sua duodecim discipulis praedixerit, praetermittit ea quae isti commemorant, post quae interposita occurrerunt ei ad Hierichum. quod autem dixerunt Mattheus et Marcus de principibus gentium, qui dominantur subiectis, non ita futurum inter illos, sed eum qui erit maior etiam seruum aliorum futurum, dicit tale aliquid et Lucas, sed non eo loco, et ordo ipse indicat iterum esse eandem sententiam a domino dictam.

Sequitur Mattheus: [*]() et egredientibus eis ab Hiericho secuta est turba multa. [*]() et ecce duo caeci sedentes secus uiam audierunt, quia Iesus transiret, et clamauerunt dicentes: domine, miserere nostri, fili Dauid, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et confestim uiderunt et secuti sunt eum. hoc et Marcus commemorat, sed de uno caeco factum. quae ita soluitur quaestio, ut illa soluta est de duobus, qui legionem demonum patiebantur in regione Gerasenorum. nam duorum etiam caecorum, quos modo interposuit, unum fuisse notissimum et in illa ciuitate famosissimum ex hoc etiam satis apparet, quod et nomen eius et patris eius Marcus commemorauit, quod in tot superius sanatis a domino non facile occurrit, nisi cum Iahirum [*]( 4 cf. Matth. 20, 25; cf. Marc. 10, 42; cf. Luc. 22, 24-27 9 *Matth. 20, 29 et 30 13 ib. 34 14 cf. Marc. 10, 46-52 17 cf. Matth. 8, 28; cf. Marc. 5, 1; cf. Luc. 8, 27; cf. supra c. 24, n. 66 (p. 158, 11) 20 cf. Marc. 10, 46; Luc. 8, 41 21 cf. Marc. 5, 22—43 ) [*]( 1 commemorabit Bet] et de NMQ rm 2 praedixerat V r IIti commemorat B 3 occurrerunt B r, decurrunt Q, occurraut cet. hierichum T CP OMQ H2, hiericum BID\' F Nl, hiericu 2J1 (-chu W), iericum H1, hiericho (-co D1 r, iherico V p, ier. glm) cet. 5 interfuturum om. B 8 dicentem CXP 9 ...eis C, illis v 10 bierico B, hierico jR1 V N r, ierico H est] eam est C2P, est eum BTD N2M HAELS pt edd. praeter r, v (om. αύτω̩̃ Sin. m. 1) et om. HAXPL 11 secus] iuxta RTD, ef. quaest. euang. 1, 28 audierant CPY, audientes «l1 r (Eg.) transit RTD (ueron. corb. clar.), παράϒει12 et on. Q f} r (Eg. al.) exclamauerunt RT (corb. sgm.) miserire 01 filii B (Am. al.) 15 soluetur ClP 17 gerass. B2 CPF N2 HAEIL 20 toto AelL 21 arcisinagogum B ) [*]( 15* )

228
archisynagogum etiam nomine expressit. cuius filiam resuscitauit Iesus. in quo etiam magis iste sensus appareat, quia et ille archisynagogus utique in loco illo nobilis fuit. procul dubio itaque Bartimeus iste Timei filius ex aliqua magna felicitate deiectus notissimae et famosissimae miseriae fuit, quod non. solum caecus, uerum etiam mendicus sedebat. hinc est ergo quod ipsum solum uoluit commemorare Marcus, cuius inluminatio tam claram famam huic miraculo conparauit, quam erat illius nota calamitas.

Lucas uero quamuis omnino eodem modo factum tamen in alio caeco intellegendus est par commemorare miraculum et eiusdem miraculi parem modum. ille quippe hoc factum dicit. cum adpropinquaret Hiericho, at isti, cum egrederetur ab Hiericho. sed nomen ciuitatis et facti similitudo putari suadet semel esse factum, sed euangelistas in hoc sibi aduersari, quod alius dicat, cum adpropinquaret Hiericho, alii, cum egrederetur ab Hiericho, non sane hoc persuadet nisi eis qui procliuius credi uolunt mentiri euangelium quam duo similia similiterque miracula fecisse Iesum. quid autem sit credibilius aut quid potius uerum, et omnis fidelis filius euangelii facillime uidet et omnis contentiosus, saltem cum admonitus fuerit, uel tacendo uel, etiamsi tacere noluerit, cogitando sibi ipse respondet.

LXVI. Sequitur Mattheus et dicit: xet cum [*]( 10 cf. Luc. 18, 35-43 13 cf. Lnc. 18, 35; cf. Marc. 10, 46; cf. Matth. 20, 29 24 *Matth. 21, 1 et 2 ) [*]( 2 quo] add. modo r appareat B, -ret cet., edd. 8 arcisynagogus B illo] isto l m 4 bartim.] timens ClPF p tim.] bartimei ClPF p 6 solus B 7 commemorari Q 8 conparuit B 9 nota illius p 12 pari modo A 13 adpropinquabit B hierico BD V Q1 r, iericho CpiF 0 H at] aat F illi p egrediretur ClP 14 hierico BD V, iericho CPF 0 HL factis B 15 sini Bl 16 hierico BD Q r, iericho CPlF N 17 egredir. Cl ab om. HAelL bierico BD. iericho CPF N hoc om. RTD r persuadeat p 18 mentire C\'P 20 crediuilius B aut BRD, et cet., edd. 28 ipsi H, per se ipse RD r respondit CP, -derit r 24 et ante cum om. RD et c.— hieroe. om. (jspat. uac.) L appropinquassent mv )

229
adpropinquasset Hierosolymis et uenissent Bethfage ad montem oliueti, tunc Iesus misit duos discipulos dicens eis: ite in castellum, quod contra uos est, et statim inuenietis asinam alligatam et pullum cum ea, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: [*]() benedictus qui uenit in nomine domini, osanna in altissimis. hoc etiam Marcus narrat eodem ordine custodito. Lucas autem in Hiericho inmoratur quaedam commemorans quae isti praetermiserunt de Zaccheo principe publicanorum et quaedam in parabolis dicta. post haec et ipse occurrit eis ad huius pulli commemorationem, in quo sedit Iesus. nec moueat quod Mattheus et asinam dicit et pullum, ceteri autem de asina tacent. immo etiam recordanda est illa regula, quam de quinquagenis et centenis discumbentibus, cum quinque panibus turbae pascerentur, supra insinuauimus. qua insinuata non deberet hoc iam permouere lectorem, nec si Mattheus ita de pullo tacuisset, quemadmodum illi de asina tacuerunt, ut maxime contrarium putaretur, quod unus asinam dixit, alii pullum asinae; quanto minus moueri oportet, quia unus ita commemorauit asinam, de qua ceteri tacuerunt, ut tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt! ubi ergo utrumque factum potest intellegi, nulla repugnantia est, nec si alius aliud et aliud alius commemoret, quanto minus, ut alius unum, alius utrumque! [*]( 5 Mattb. 21, 9 6 cf. Marc. 11, 1-10 7 cf. Luc. 19, 1—38 11 cf. Marc. 6, 40; cf. Luc. 9, 14 15 cf. supra c. 46, n. 98 ) [*]( 1 hierusoliinis C, hierosolimis (hy. 0) BT VF ON r uenisset HAEL V N1 ϒχψeàà. praeter m betf. x r, betph. a e, bethph. T pglm in bethfage HAEL y ad] a B 2 discip.] add. suos Q 3 et om. M 4 ligatam p 6 oss. H, hosanna m v altiss.] excelsis p (colb. cant. claro sgm. brix. al., Celt.) 7 hierico BSD r, iericho CP N 8 qua B 9 zaccheo BR CP ON, zacceo Hl, zacheo (-aeo) cet. 10 pulli om. B 11 ne 01 et ante asinam om. D (J) r l m 14 cum] quam B 15 deueret B hoc om. p 16 tacuisiet B 17 ut] cum HAEL y 18 dixerit E2 T 19 oporteret Q ita om. p, itaqae r 22 alius (om. aliud et aliud alius) B commemorit Cl, .raret F M HAEL prael, -rat g 23 ut] cum C2, et g, ubi yl> taelm. unum] add. et HAEL v )
230

Iohannes quoque, cum taceat, quemadmodum dominus discipulos suos ad haec animalia sibi adducenda miserit, interponit tamen breuiter hoc de pullo cum testimonio etiam prophetae, quod Mattheus adhibet. in quo etiam testimonio prophetico aliquantum diuersa euangelistarum locutio ab ea quidem sententia non recedit; sed potest mouere, quod hoc Mattheus sic adhibet, ut asinam dicat commemorasse prophetam. non autem ita se habet uel quod Iohannes interponit uel codices ecclesiastici interpretationis usitatae. cuius rei causa illa mihi uidetur, quod Mattheus Hebraea lingua perhibetur euangelium conscripsisse. manifestum est autem interpretationem illam, quae dicitur Septuaginta, in nonnullis se aliter habere, quam inueniunt in Hebraeo qui eam linguam nouerunt et qui interpretati sunt singuli eosdem libros Hebraeos. huius item distantiae causa si quaeratur, cur tanta auctoritas interpretationis Septuaginta multis in locis distet ab ea ueritate quae in Hebraeis codicibus inuenitur, nihil occurrere probabilius existimo quam illos Septuaginta eo spiritu interpretatos, quo et illa quae interpretabantur dicta fuerant, quod ex ipsa eorum mirabili quae praedicatur consensione firmatum est. ergo et ipsi nonnulla in eloquio uariando et ab eadem uoluntate dei, cuius illa dicta erant et cui uerba seruire debebant, non recedendo nihil aliud demonstrare uoluerunt quam hoc ipsum quod nunc in euangelistarum quattuor concordi quadam diuersitate miramur, qua nobis ostenditur non esse mendacium, si quisquam ita diuerso modo aliquid narret, ut ab eius uoluntate, cui consonandum et consentiendum est, non recedat. [*]( 1 cf. Ioh. 12, 14 et 15 4 cf. Zach. 9, 9 7 cf. Matth. 21, o 10 cf. supra 1. 1, c. 2, n. 4 (p. 4, 3) ) [*]( 2 interposuit p 3 brebiter B 5 eadem E* γ r 6 recedet AelL 8 non (om. autem) ClP, sed non C 11 conscripse Bl. scripsisse 0 12 LXX interpretum p se] sed C1 P 15 auctoritate dEiL 17 decurrere Q 19 fuerunt B 20 mirabili om. CPV g, -lia Ml HAlElL 21 uar.] narrando prae 23 recidendo CP Q quam] iam B 24 in om. CP 26 narrat p )

231
quod nosse et moribus utile est propter cauenda et iudicanda mendacia et ipsi fidei, ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri ueritatem, tamquam deus nobis quemadmodum ipsam rem, sic uerba, quae propter illam sunt dicenda, commendet, cum potius ita res, quae discenda est, sermonibus, per quos discenda est, praeferatur, ut istos omnino quaerere non deberemus, si eam sine his nosse possemus, sicut illam nouit deus et in ipso angeli eius.

Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et cum intrasset Hierosolyma, commota est uniuersa ciuitas dicens: quis est hic? [*]() populi autem dicebant: hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. [*]() et intrauit Iesus in templum dei et eiciebat omnes uendentes et ementes in templo, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: [*]() uos autem fecistis illam speluncam latronum. hoc de turbis uendentium eiectis e templo omnes commemorant, sed Iohannes longe diuerso ordine. nam post testimonium baptistae Iohannis de Iesu, cum eum commemorasset isse in Galilaeam, quando aquam conuertit in uinum, inde post commemorationem paucorum in Capharnaum dierum dicit eum ascendisse in Hierosolymam, cum esset pascha Iudaeorum, et facto flagello [*]( 9 Matth. 21, 10-12 a 14 ib. 13 b 16 cf. Marc. 11, 15-17; cf. Luc. 19, 45 et 46; cf. Ioh. 2, 1-17 ) [*]( 1 et pr. om. CP 2 quaraai B consacratis CP 3 muneri B5 C\'P 5 res quae discenda est praeferatur B F, res quae dicenda est praef. CP (di. est Eermonibus per quos aut sermonibuB per quos di. est om. B CPF) quae discenda est] quae dicenda est RTD AelLS pglm 6 discenda] dicenda T A2LS pglm, discenda ac dicenda Q proferatur ONM pg 7 his] eius his B possimus T CP 8 etnniuersa om. (sp. uac.) L 9 intrasse B 10 hierosolyma (hierus. C) B ClP H, hyerosolima 0, hierosolima Tit hierosolimam T2 N, hierusolimam D E dicentes L 11 qui T 12 nazaret T Lg 13 em. et aend. I 16 e] et B Cl M, de p ael 17 iohanneB B 19 deinde pael 20 cafarn. JB CP 0 in om. r 21 hierosolymam (o pr. ex u) B, -ma B P H, -lima 0, hierusolymam (-lim. L) EL, hyerusolima Gn (-mam Ci), gherosolima (h s. I.) T )

232
de resticulis expulisse de templo uendentes. unde manifestum est non semel, sed iterum hoc esse a domino factum, sed illud primum commemoratum a Iohanne, hoc ultimum a ceteris tribus.

LXVIII. Sequitur Mattheus: wet accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanauit eos. [*]() uidentes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes: osanna filio Dauid, indignati sunt [*]() et dixerunt ei: audis, quid isti dicant? Iesus autem dicit eis: utique. numquam legistis, quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem? [*]() et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam ibique mansit. [*]() mane autem reuertens in ciuitatem esuriuit; [*]() et uidens fici arborem unam secus uiam uenit ad eam et nihil inuenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea. [*]() et uidentes discipuli mirati sunt dicentes: quomodo continuo aruit? [*]() respondens autem Iesus ait eis: amen dico uobis, si habueritis fidem et non haesitaueritis, non solum de ficulnea facietis. sed et si monti huic dixeritis: tolle te et iacta te in . mare, fiet, [*]() et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. [*]( 5 *Matth. 21. 14-22 ) [*]( 1 expulaisBe 0 HAelL 3 commemoratur raI 4 tribus om. CP 5 et-templo om. (sp. uac.) L 9 hos. almv fili B (tltrc.) 10 audistis AelL dicunt Dl CPV E1 r edd., v dixit pgrc 11 numquid p, non g qua B laetantium B, la*ctantium (eras. n) C, lactentium D N2 E1 TXX edd., v 13 ciuitate B bethania BRT V HElL mane autem facto RTD r (uerc.) 14 esuriit HAEL 7 pga 16 in ea] cf. infra 234, 27 ex] cf. ib. 17 ftc. cont. e I 20 ait] dixit g fidem] add. ut granum sinapis r 21 esitaueritis B 22 et ante si om. B montibusedixcritis Bl tolli te C2P, tollere N2 r (colb. cant. Celt.; cf. en. in ps. 45, n. õ) iecta te ClP, iactare N7 )

233

Hoc et Marcus consequenter dicit, sed non eundem ordinem tenet. primo enim quod eum in templum Mattheus dixit intrasse et eiecisse uendentes et ementes, non commemorat Marcus, sed circumspectis omnibus. cum iam uespera esset, exisse dicit in Bethaniam cum duodecim, et alia die cum exirent a Bethania esurisse et arbori fici dixisse quod et Mattheus commemorat. et subiungit idem Marcus, quod uenerit Hierosolyma, et cum introisset in templum, eiecit uendentes et ementes. quasi altero die, non primo factum esset. sed quia Mattheus ita conectit: et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam, unde mane reuertentem in ciuitatem arbori maledixisse commemorat, probabilius creditur ipse potius tenuisse ordinem temporis de uendentibus et ementibus eiectis de templo. cum enim dicit: et relictis illis abiit foras, quibus relictis intellegi poterit, nisi cum quibus superius loquebatur indignantibus, quod pueri clamarent: osanna filio Dauid? praetermisit ergo Marcus quod primo die factum est, cum intrauit in templum, et recordatum interposuit, cum dixisset, quod non inuenerit aliquid in ficulnea praeter folia, quod secundo die factum est, sicut ambo testantur. miratos autem esse discipulos, quod arbor aruerit, et eis dominum respondisse de fide et de monte in mare transferendo, non ipso secundo die, quo dixit arbori: iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet, sed tertio die dicit. ipso quippe die secundo commemorauit idem Marcus [*]( 1 cr. Marc. 11, 11-17 10 Matth. 21, 17 17 ib. 15 19 cf. Marc. 11, 13 23 *Marc. 11, 14 ) [*]( 2 tenit ClPFl matth. in templum r a elm 3 intraxit B 5 etisse B, et eriisse g, exiisse e bethania B alia] illa 0 6 exierunt Bl a] de p esuriisse m dixisse BRTD ONMQ HAelL r, maledirisae cd. 8 uenit in M hieroBolyma BT P, hieraaolima Cl, ierosolima 0, -mam cet., edd. eicit B Ml 10 esse BRTD P ONlMQ Ael pg a 13 uentibus Bx 15 poterat ElL 16 clamabant F p 17 hos. alm 18 intrauerit r 20 ambo] abundo B1 21 mirantos in exp.) Bl, -rantes BJ 22 dominus B in mare om. AlE*L 23 quod ClP 24 ex t. fr. qu. v 25 die ante dicit om. T CP BAWL )

234
de templo eiectos uendentes, quod primo die factum praetermiserat. ipso ergo secundo die dicit facta uespera egressum de ciuitate, et cum mane transiret, uidisse discipulos ficum aridam factam a radicibus et recordatum Petrum dixisse ei: rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit, tunc eum de potentia fidei respondisse, Mattheus autem, tamquam secundo die hoc totum factum sit, id est et dictum arbori: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum, et arefactam esse continuo, et uidentibus hoc discipulis adque mirantibus illud de uirtute fidei fuisse responsum. unde intellegitur Marcum quidem secundo die commemorasse quod primo die factum praetermiserat, de templo scilicet eiectos uendentes et ementes, Mattheus uero cum commemorasset quod altero die factum est de arbore maledicta, quando mane reuertebatur a Bethania in ciuitatem. praetermisit ea quae Marcus commemorauit, uenisse illum in ciuitatem et uespere exisse et mane. cum transirent. discipulos arborem aridam fuisse miratos; et ei quod secundo die gestum erat, quo arbor maledicta est, adiunxit illud quod tertio die gestum est, eius ariditatem miratos esse discipulos et de potentia fidei a domino audisse, sic ea coniungens, ut nisi ex Marci narratione cogamur intendere, ubi et quid Mattheus praetermiserit, non possit agnosci. cum ergo dixisset Mattheus: [*]() et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam ibique mansit. [*]() mane autem reuertens in ciuitatem esuriuit; [*]() et uidens fici arborem unam secus uiam uenit ad eam et nihil inuenit nisi folia tantum, et ait illi: numquam abs te [*]( 5 Marc. 11, 21 7 Matth. 21, 19 23 *ib. 17-20 ) [*]( 3 et] quod B transiret B pgrae, transisset RTDt transirent cet. 7 numquam e. t. f. nascatur om. HAJ&L 8 arefacta D C1P 9 esse om. BT, est D 13 cum om. ClP 18 quod] quo HAEIL quoquo] quod ClP M aribor B 19 gestum] factum B 24 bethania ElL mane autem] mattheus Clp, marcus Ca 25 autem] uero V reuert. in ciu. om. 0 esuribit B, .-uit BJ, -bat B3, -riit AEL 7 pgaelv 27 innenit) add. in ea ϒΥ. r aelmv (cf. supra 232, 16; in ea om. corb.) abs] ex TD N gv, abs in ras. 0 (cf. supra) )
235
fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea, praetermissis ceteris ad eundem diem pertinentibus adiunxit statim: [*]() et uidentes discipuli mirati sunt dicentes: quomodo continuo aruit? quod alio die uiderunt alio die mirati sunt. intellegitur autem non tunc aruisse, quando uiderunt, sed continuo quod maledicta est. neque enim arescentem, sed penitus arefactam uiderunt ac sic eam continuo in uerbo domini aruisse intellexerunt.

LXVIIII. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et cum uenisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem? [*]() respondens Iesus dixit illis: interrogo uos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego uobis dicam, in qua potestate haec faciam. [*]() baptismus Iohannis unde erat? et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() nec ego dico uobis! in qua potestate haec facio..hoc totum et alii duo Marcus et Lucas totidem paene uerbis explicauerunt. nec in ordine inter se uidentur aliquid discrepare nisi, unde superius locutus sum, quod praetermissis quibusdam Mattheus ad alterum diem pertinentibus ita contexit narrationem, ut, nisi aduertatur, possit putari ipsum in secundo die adhuc uersari, Marcum autem in tertio. Lucas uero non quasi ex ordine dies persequens hoc subiunxit, sed cum commemorasset eiectos de templo ementes et uendentes, praeter- > [*]( 9 *Mattb. 21, 23-25 17 ib. 27 18 cf. Marc. 11, 27—33; cf. Luc. 19, 47 et 48; 20, 1-8 ) [*]( 1 nasc. fr. g 3 et] e C1 uidentibus Clp 6 quod] quo. (eras. d) E, quo C5 H2S2ϒae, ex quo N2, quando V pgrl, cum m 8 eum AEL continue B 9 uenissent Q 11 et om. B g potestatehanc om. B 12 dedit tibi ψ r a elm 13 illis om. g, eis v interrogo B (usron. corb. brix.), interrogabo cet., edd., v (ipwdjow) 15 facio P pv baptismum (babt. A) CV AW-L ae, -sma r 17 uobis dico edd. praet. p (cf. 239, 24) 19 uidenter CP, -tes p discrepasBe p 21 ad] in CPV alteram p 22 ut om. Q putare ipso B, ipsum credi g in om. AEXL 24 sequens p, proaequens e l subiungit p r a )

236
misit quod exibat in Bethaniam et regrediebatur in ciuitatem et quod de ficulnea factum est et quod mirantibus discipulis de fidei uirtute responsum est, adque his praetermissis intulit dicens: [*]() et erat docens cottidie in templo. principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere [*]() et non inueniebant, quid facerent illi. omnis enim populus suspensus erat audiens illum. [*]() et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et euangelizante conuenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus [*]() et aiunt dicentes ad illum: dio nobis, in qua potestate haec facis? et cetera quae etiam duo illi commemorant. unde apparet nihil eis etiam ipso ordine repugnare, quando id quod dicit factum in una dierum ea dies intellegitur, in qua id gestum illi etiam rettulerunt.

LXX. Sequitur Mattheus: [*]() quid autem uobis uidetur? homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit illi: uade hodie operare in uinea mea. [*]() ille autem respondens ait: nolo; postea autem paenitentia motus abiit. [*]() accedens autem ad alterum dixit similiter. at ille respondens ait: eo, domine; et non iit, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem uero ceciderit, conteret eum. Marcus et Lucas non commemorant de duobus istis filiis, quibus imperatum est, ut irent adque operarentur hi [*]( 4 Luc. 19, 47 et 48; 20, 1 et 2 16 Matth. 21, 28-30 22 ib. 44 24 cf. Marc. 12, 1-11; cf. Luc. 20, 9-18 ) [*]( 1 exiebat jB2 C2P N2M egrediebatur Ael 2 de fie. f. e. e. qncui om. B 4 cotidie docens 0 6 beniebant B 9 conneneruntJ add. in hoc p 12 quae-commemorant om. p 13 ei R id] hic AEL I 17 homoJ add. quidam Xl raelv primam Bl 18 illi] ei jj, fili gmv odie B operaeri B, operari V N E1 ϒχψ p r ael in uineam meam T1 F NQ E2 yhxQ eprcuter mille-postea om R 19 nolo-ait om. B 20 iitJ abiit R (colb. cZar. corb.), habiit (i alt. s. I.) T, init V pv, it r (άπη̄λϑεν) )

237
uinea, sed quod post hoc narrat Mattheus de uinea, quae locata est agricolis, qui persecuti sunt seruos missos ad se et postea dilectum filium occiderunt et eiecerunt extra uineam, etiam illi ambo non tacent eodem ordine custodito, id est posteaquam de baptismo Iohannis interrogati Iudaei se nescire dixerunt et respondit eis: nec ego dico uobis, in qua potestate haec facio.

Nullius hic ergo repugnantiae quaestio nascitur, nisi quod Mattheus, cum dixisset quod dominus interrogauerit Iudaeos: [*]() cum uenerit dominus uineae, quid faciet agricolis illis? illos respondisse subiungit adque dixisse: [*]() malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis. quod Marcus non ab ipsis responsum esse commemorat, sed dominum hoc consequenter locutum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. ita enim dicit: quid ergo faciet dominus uineae? ueniet et perdet colonos et dabit uineam aliis. sed facile potest intellegi uel illorum uocem ita subiunctam, ut non interponeretur \'illi dixerunt\' aut \'illi responderunt\', sed tamen intellegeretur aut ideo responsionem istam domino potius adtributam, quia, cum uerum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit qui ueritas est.

Sed illud magis mouet, quod Lucas non solum eos hoc respondisse non dicit haec etiam uerba ipse quoque sicut Marcus domino adtribuens, uerum etiam contrariam rettulisse [*]( 10 Matth. 21, 40 et 41 16 Marc. 12, 9 22 cf. lob. 14, 6; cf. 1 loh. 5, 6; cf. infra 240, 24 ) [*]( 1 nineam CPV ainea sed] uinea et B, uineaa et RT 2 locuta (loqu. P) BT Clp admissos M 6 uobis dico r 8 null. ergo hic CP HAEL 7 edd. praeter p, hic ergo null. p ai B 10 faceret AEL 11 illia om. CPF1 12 uineam] add. suam E1 y rv locanit BRlT Q 13 reddent B g (uere. ueron. colb. cant. Eg. Bto.), reddant cet., v (άποδώσοσοτν); cf. 238, 9 14 responsum] dictum CP pg 16 enim om. I 17 perdit ClPFl colonos] add. istos Q (Luc. 20, lff) danid Bl 18 uel om. BT r 21 attribudit (om. -tam quia-ipse respon-) B, attribuit B* 22 haec l 24 ipsi HAE-L e 25 actribuens B )

238
responsionem dicentes: absit. ita enim narrat: [*]() quid ergo faciet illis dominus uineae? [*]() ueniet et perdet colonos istos et dabit uineam aliis. quo audito dixerunt illi: absit. [*]() ille autem aspiciens eos ait: quid est ergo hoc quod scriptum est: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quomodo ergo secundum Mattheum illi quibus haec loquebatur dixerunt: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis, cum secundum Lucam talibus uerbis contradixerint dicentes: absit? et reuera quod secutus dominus ait de lapide reprobato ab aedificantibus et facto in capite anguli, ita inlatum est, ut hoc testimonio conuincerentur illi parabolae contradicentes. nam et ipse Mattheus hoc sic commemorat dictum tamquam contradicentibus, cum ait: numquam legistis in scripturis: lapidem. quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quid est enim numquam legistis, nisi quia hoc responderant quod esset contrarium? hoc et Marcus significat, qui haec ipsa uerba ita refert: nec scripturam hanc legistis: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quae sententia secundum Lucam magis apparet loco suo dicta post illorum contradictionem, qua dixerunt: absit. tantundem enim ualet, sicut hoc etiam ipse ponit: quid est ergo hoc quod scriptum est: lapidem, quem reprobauerunt [*]( 1 Lac. 20, 15—17 4 cf. Ps. 117, 22; cf. Act. 4, II; cf. I Petro 2, 7 8 *Matth. 21, 41 et 42 19 Marc. 12, 10 24 Luc. 20, 17 ) [*]( 2 illia faciet AEL y uenit L 3 dauit neam Bl 4 hoc Onl. CPV 7 ergo om. B 8 aueniam B, uineam suam V X. rv locauit BRT C agricolie om. HAEXL 9 reddent gral (cf. supra 237, 13) 10 lucan CP contradiierunt V <L p 11 ab] ad B 12 factum CP capite BRT CPF ONM HAEL p g, caput cet. 13 parabola (-bul. C1) ClP 17 quid-anguli marg. P 19 quia B ctp2 20 probauerant B 22 lucan CP 23 tandem B 24 etiam] add. s. I. quod M1 r hoc om. AXEL 7, iam B 25 aedificantes otn. HAELt haed. (hed.) BIT )
239
aedificantes, hic factus est in caput anguli? hanc enim sententiae uoluntatem intimat siue numquam legistis siue nec hoc legistis siue quid est ergo hoc quod scriptum est?

Restat ergo, ut intellegamus in plebe, quae audiebat, quosdam respondisse quod Mattheus commemorat dicens: aiunt illi: malos male perdet et uineam suam locabit aliis agricolis, quosdam uero illud quod Lucas non tacuit, id est absit. his ergo qui illud domino responderant illi alii responderunt absit, sed illorum responsio quibus isti rettulerunt absit, propterea domino tributa est et a Marco et a Luca, quia, sicut dixi, per eos ueritas ipsa locuta est, siue per nescientes, si mali erant, sicut per Caifan. qui nesciens. quid dixerit, cum esset pontifex., prophetauit, siue per scientes ac iam intellegentes adque credentes. ibi enim erat etiam illa multitudo, per quam iam erat impleta prophetia, cum uenienti magna celebritate occurrentes acclamarent: benedictus qui uenit in nomine domini.

Nec moueat, quod idem Mattheus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad dominum et quaesiuisse, in qua potestate haec faceret et quis ei dederit hanc potestatem, quando eos de baptismo Iohannis uicissim interrogauit, unde esset, de caelo an ex hominibus; quibus respondentibus, quod nescirent, ait: nec ego uobis dico, in qua potestate haec facio. inde enim secutus est contextim loquendo et ait: quid [*]( 7 Matth. 21, 41 et 42 13 cf. Ioh. 11, 49-51 17 Matth. 21, 9; cf. Pa. 117, 26 19 cf. Matth. 21, 23-27 24 *ib. 27 et 28 ) [*]( 2 sententiam B 5 ergo om HAetL 7 aiunt] at B locauit BRlT 8 quodam B 9 id BRD, hoc cet., edd. hii B, non r, iis l m illi-absit om. r 10 illorum] istorum r 11 et pr. om. CPY p 12 ipsa aeritas CPV pg 14 pontifezj add. anni illius r 10 acj et N iam om. BRTD 16 prophetia] illa prophetia AEL T aelm uenient in m. c. o. adclatnare HAelL 17 celeritate r 19 ne Tl ClP 20 dominum] iesum M quaesiuisse (ui del.) C, quaesisse PV 21 etpotestatem om. p 22 uicissimi B 23 deJ e Y 24 uobis dicam Q, dico nobis V r (tf. supra 235, 17 et 237, 6) 25 est (del. m. 2) contexi B )

240
autem uobis uidetur? homo habebat duos filios, et cetera sine ulla cuiusquam rei uel personae interpositione secundum Mattheum sermo contexitur usque ad hoc quod de locata agricolis uinea commemoratur. potest enim putari omnia eum principibus sacerdotum et senioribus populi locutum fuisse, a quibus fuerat de sua potestate interrogatus. qui utique si temtantes et inimici quaesierant, non in eis possunt intellegi qui crediderant adque illud clarum ex propheta testimonium domino perhibuerant, qui etiam modo respondere potuissent non nescientes, sed credentes: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. hoc omnino mouere non debet, ut ideo putemus non fuisse credentes in illa multitudine, quae tunc domini parabolas audiebat. tacuit namque idem Mattheus breuitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam scilicet non ad eos solos dictam qui de potestate interrogauerant, sed ad plebem. sic enim ait: coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: homo plantauit uineam, et cetera. in hac ergo plebe intellegei\\dum est etiam illos esse potuisse qui sic eum audirent, quomodo cui dixerant: benedictus qui uenit in nomine domini, et ipsos uel ex ipsis fuisse qui responderunt: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. quorum responsionem non solum propterea domino tribuerunt Marcus et Lucas, quod hoc ipse dixisset, quia ueritas est, quae etiam per malos adque nescientes saepe loquitur occulto quodam instinctu mentem hominis mouens non sanctitatis illius merito, [*]( 10 *Matth. 21, 41 16 Luc. 20, 9 20 Matth. 21, 9; cf. Luc. 19, 38 21 *Matth. 21, 41 24 cf. Ioh. 14, 6; cf. I IOJ. 5, 6 ) [*]( 1 autem] ergo AE*L homo] add. quidam xw raelv 6 quij quid HAelL 7 quaesiuerant 01 pg non-crediderant om. B in om. ClP 8 elarum B\\ elatum B2 10 sejderedentes Bl, selderidentes B1 11 uineam suam V w ralv locauit BRT (sic infra) 12 ut] et O 13 quae] et B 16 interrogauerunt M 17 homo] add. quidam T 19 sic] * AIEL cui] qui d rm, ut g 22 uineam suam AEL 7 raelv; cf. 239, 7; sed 238, 8 et 240, 11 24 quia] qui l quae] qui OM rael, quia N 26 non] add. in ElL )
241
sed iure propriae potestatis, uerum etiam quia tales esse potuerunt, ut non frustra in ipso corpore domini. iam sicut membra deputarentur, ut merito eorum uox illi tribueretur cuius membra erant, quia iam baptizauerat plures quam Iohannes et habebat turbas discipulorum, sicut ipsi euangelistae saepe testantur, et unde erant etiam illi quingenti fratres, quibus eum apostolus Paulus post resurrectionem praesentatum esse commemorat, praesertim quia et secundum eundem Mattheum non ita dictum est: aiunt illi: malos male perdet, ut in eo quod positum est illi pluralis numerus accipiendus sit, tamquam eorum fuerit ista responsio qui eum de sua potestate dolose interrogauerant, sed aiunt illi dictum est, id est illi ipsi domino, singulari pronomine, non plurali, quod in codicibus Graecis sine ullo scrupulo ambiguitatis apparet.

Est quidam sermo domini aput euangelistam Iohannem, ubi hoc quod dico facilius possit intellegi. [*]() dicebat ergo, inquit, Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, [*]() et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. [*]() et responderunt ei: semen Abrahae sumus et nemini seruiuimus umquam. quomodo tu dicis: liberi eritis? [*]() respondit eis Iesus: amen amen dico uobis. quia omnis qui facit peccatum seruus est peccati; [*]() seruus autem non manet in domo in aeternum. filius autem manet in aeternum; [*]() si ergo filius uos liberauerit, uere liberi eritis. [*]() scio, quia filii Abrahae estis, [*]( 5 cf. Ioh. 6, 1 7 cf. I Cor. 15, 6 17 *Ioh. 8, 31-37 ) [*]( 2 in om. RT 3 retribueretur CP 4 quia BRTD M E1 yx m, qui cet. 11 eorum om. B 12 sede B 13 prorali Bl 14 scripulo A&L, dnbio p 16 quidem AE1 a e iohannen ClP 18 permanseritis CPV p g (ueron. eant. pal., Eg. Rw. al.) 19 mei discipuli r 20 cognoscitis C\'P liberauit BRlT L uos] eos F* AelL 22 seruimus B 23 ei B1, his B1 26 uos filius x*}1 gramv liberauit g 27 eritis J estis B ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III pars 4. ) [*]( 16 )

242
sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis. non utique illis diceret: quaeritis me interficere, qui in eum iam crediderant, quibus dixerat: si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis; sed quia hoc ad eos dixerat, qui iam in eum crediderant, ea uero multitudo praesens erat, quae plures habebat inimicos, etiam non exprimente euangelista, qui essent qui responderunt. ex hoc ipso, quod responderunt et quod deinde ab illo audire meruerunt, satis apparet, quae uerba quibus sint tribuenda personis. sicut ergo in hac multitudine secundum Iohannem erant qui iam crediderant in legum, erant etiam qui eum occidere quaerebant, sic in illa, de qua nunc loquimur, erant qui dolose dominum interrogauerant, in qua potestate illa faceret, erant etiam qui non dolose, sed fideliter adclamauerant: benedictus qui uenit in nomine domini. ac per hoc erant qui dicerent: perdet illos et uineam suam locabit aliis. quae uox recte etiam ipsius domini fuisse intellegitur siue propter ueritatem siue propter membrorum eius cum suo capite unitatem. erant etiam qui talia respondentibus dicerent: absit, quia intellegebant in se ipsos esse parabolam dictam.

LXXI. Sequitur Mattheus: [*]() et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognouerunt quod de ipsis diceret [*]() et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum [*]( 13 cf. Matth. 21, 23; Marc. 11, 28; Luc. 20, 2 15 Matth. 21, 9; Marc. 11, 10; cf. Luc. 19, 38 16 cf. Matth. 21, 41; cf. Marc. 12, 9; cf. Lnc. 20, 16 20 Luc. 20, 16 21 Matth. 21, 45 et 46; 22, 1-3 ) [*]( 1 interficire Cl quia-interficere om. L 2 in om. A WS1 quaeretis Cx 4 maneretis B 5 qui] quia B ClP Nl in eum iam r 6 quae] in qua 2P 8 et om. p inde B 11 erat qui Bl 12 sic] sicut M 13 interrogauerunt B, -gabant g in om. A1E1L 14 filiideliter Bt 16 locabit B2D3 ael (έϰδώσεται Matth. 21, 41), locauit BBxTDl, dabit cet. (δώσει Marc. 12, 9; Lue. 20, 16) 17 uos B fuisse dominum (-ni A2E2) AEL 18 neritatem] add. quae ipse est a e Im, quod ipse est quia cum uerum diierunt etiam de illis hoc ipse respondit quia ueritas est add. D r propter alt. om. p membrum r 19 unitate B, in ueritate r respondentes B 22 parabolam A1ELϒ 23 de om. B AlE?L )

243
habebant. [*]() et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens: [*]() simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo [*]() et misit seruos suos uocare inuitatos ad nuptias, et nolebant uenire, et cetera usque ad illud ubi ait: multi enim sunt uocati, pauci uero electi. parabolam istam de inuitatis ad nuptias solus Mattheus narrat. simile quiddam etiam Lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ordo ipse indicat, quamuis et illud nonnullam similitudinem gerat. quod uero post illam parabolam de uinea et occiso filio patris familias subnectit Mattheus, cognouisse Iudaeos, quod in eos totum dictum fuerit, et insidias coepisse moliri, hoc etiam Marcus Lucasque testantur eundem ordinem retinentes; sed inde ipsi pergunt in aliud ex hoc subiungentes quod et Mattheus post istam quam solus interposuit de nuptiis parabolam ex ordine inseruit.

Sequitur ergo Mattheus: [*]() tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. [*]() et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: magister, scimus, quia uerax es et uiam dei in ueritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum: [*]() dic ergo nobis, quid tibi uidetur, licet censum dari Caesari an non? et cetera usque ad illud ubi ait: et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. haec duo domini responsa, unum de nummo propter tributum reddendum Caesari, alterum de resurrectione propter illam mulierem, quae [*]( 5 Matth. 22, 14 7 cf. Luc. 14, 16-24 12 cf. Marc. 12, 12; cf. Luc. 20, 19 17 Matth. 22, 15-17 24 ib. 33 ) [*]( 2 est om. B 5 enim om. M 6 uero] autem RTD parabolam] add. enim p 8 ipse] esse B 9 nonnnllam] add. huius V l m 12 fuerit dictum Q 13 et Incas (eras. que) C, et lucas PV inde] in id B 18 capirent Cl eum] iesum ral 19 suos om. p 21 cura tibi N non-hominum om. RTD 22 respices C\'Pl, -cies Nl personas r 23 dare CPV NlQ HAelL g v 24 an] aut l ) [*]( 16* )

244
septem sibimet succedentibus fratribus nupserat, Marcus et Lucas similiter narrant nec in ordine aliquid discrepant. post parabolam quippe illam de conductoribus uineae et de Iudaeis, in quos dicta est, insidias praeparantibus, quae omnes tres commemorauerunt, praetermittunt hi duo Marcus et Lucas parabolam de inuitatis ad nuptias, quam solus Mattheus interposuit, et cum illo iam sequuntur narrantes haec duo, de tributo Caesaris et de muliere septem singillatim uirorum, eodem prorsus ordine sine aliqua repugnantiae quaestione.