De Bono Viduitatis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Ideo etiam cum moneret coniugatos, ne debito carnalis commixtionis fraudarent inuicem et per hoc alter eorum negato sibi debito coniugali per intemperantiam suam temptatus a satana in fornicationem prolaberetur, hoc autem dico, inquit, secundum ueniam, non secundum imperium. uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a deo, alius sic, alius quidem sic.
Vides etiam coniugalem pudicitiam et tori christiani [*]( 3 I Cor. 6, 15 10 Rom. 12, 4-6 19 I Cor. 7, 6. 7 )[*]( 1 reliosarum X hic Pr HAD 2 de om. D fugienda DS fu.genda X fornicationg Ds 3 inquid I 4 xpi sunt X 5 fidelis Jis semier.) X ipsa om. Bl 6 bontl B quia N est om. PjA DTMNX in E bonum est H 7 hoc AH liaijc B agatur DBl 10 membra multa N membra om. E 12 habet A 16 cum uioneret] comoneret A 17 conmixtionis Y frauderet T frauderent EX alter eorum) alterorum PHAiDl alterutrorum MENX 18 temtatus P temptante. (n s. l.) H 19 a om. H sathana T prolaberentur (n s. l.) H 20 inquid C 21 esse om. PA 22 habet a deo donum H habet donum P.(ADTMENX a] ex X 23 alius quidem sic alins uero sic Zlul alius sic alius sic X 24 christiani] xpi PjHÅ om. MESX )
Quapropter hoc primum oportet ut noueris, bono, quod elegisti, non damnari secundas nuptias, sed inferius honorari. nam sicut bonum sanctae uirginitatis, quod elegit filia tua, non damnat unas nuptias tuas, sic nec uiduitas tua cuiusquam secundas. hinc enim maxime Cataphrygarum ac Nouatianorum [*]( 11 I Cor. 7, 39. 40 ) [*]( 1 fidem xpi MENX illud] aliud PyADME alius H 2 modicum X 3 aliquatinns D om. MENX 4 malum hoc T sit om. T 5 enim om. y quod om. N 8 in om. PyHDTMENX 9 coniugium X coniugii N 12 uir eius om. X 14 permanserit (man s. I. m. 2) B 15 ortendit (dit s. I.) P 17 in scripturarum X 18 non om. D 19 beatiorem annam X 20 bonG B 21 darnnari-non om. CBIZ damnaris X damnail Y 22 tua] sua A 23 dampnat I unas] §ecundas y tuaa om. y cuiusdam EX 24 enim] ergo N catafrigarum P(HABDTMENXI ac] et PABENX nouacianorum T nauatiecorum M nouitionorum 2J1 )
Ab his autem inlicitis ualde longe est, quae uoti libertate se obstrinxit et sibi etiam licita ne licerent non imperio legis, sed consilio caritatis effecit. et bonum est pudicitia coniugalis, sed melius bonum est continentia uidualis. hoc ergo melius illius boni submissione honoratur, non illud bonum melioris huius laude damnatur.