De Bono Viduitatis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Ait itaque apostolus, doctor gentium, uas electionis: dico autem innuptis et uiduis bonum esse illis. si sic permanserint sicut et ego. haec uerba ita intellegenda sunt, ut non existimemus uiduas non oportere innuptas dici, quia nuptias uidentur expertae; innuptarum enim [*]( 13 Rom. 12, 3 19 I Cor. 7. 8 ) [*]( 1 per te quoque bd quodque P prode essent P 2 quicquid IXfABMENX his X 3 numquaę (s. ? add. 111) P uel] et X 4 prospexeris B 6 aliorumj eorum 7 8 pertineat AD exhortatio (h s. I.) PB exhortacioni T 9 exortatione T 10 excite- tur T 11 ego] ergo PyHADTMNX apud om. MENX 12 scribtura (semper b) CP 13 regula EX figet 11 14 ad temperanciam ut ipse ait T J5 partitur MENX 16 ergo om. MNX aliud mihi AD te Otu. PjADTMENX tibi om. y exponere doctoris PyDTMENX 17 exponere disputare T et om. PyAxH iis M dederit dominus ltfEXN 19 innubtis (semper b) C 20 et om. B itaque lIfEX itaque uerba X 21 non oportere om. I) 22 eiperte xr expertae (s. 1. expertas habere) H in nuptarum M innupt.arum X enim] ergo N )

307
nomine illas significat, quae non sunt nuptiis alligatae, siue fuerint sine non fuerint. quod alio loco aperit, ubi ait: diuisa est mulier innupta et uirgo. quando utique et uirginem adiungit, quid mulierem innuptam nisi uiduam uult intellegi? unde etiam deinceps uno innuptae nomine professionem utramque conplectitur dicens: quae innupta est, sollicita est ea quae sunt domini, quomodo placeat domino: quae autem nuptaest, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. innuptam certe non eam tantum intellegi uoluit, quae numquam nupsit, sed etiam eam, quae nuptiarum uinculo per uiduitatem liberata nupta esse destitit: nam ideo et nuptam non dicit nisi eam quae uirum habet. non etiam eam, quae habuit et non habet. quapropter uidua omnis innupta est; sed quia non omnis innupta uidua est — sunt enim et uirgines — ideo hic utrumque posuit, ubi ait: dico autem innuptis et uiduis; tamquam diceret: quod dico innuptis, non eis solis dico, quae uirgines sunt, sed eis etiam, quae uiduae sunt, bonum esse illis, si sic permanserint, sicut et ego.

Ecce est bonum tuum ei bono conparatum, quod dicit apostolus suum, si fides adest, immo quia fides adest. breuis est ista doctrina nec ideo contemnenda, quia breuis: sed ideo facilius et carius tenenda, quia in breuitate non uilis. non enim qualecumque bonum hic commendaret apostolus, quod fidei nuptarum sine ulla ambiguitate praeposuit. quantum autem bonum habeat nuptarum fides, id est [*]( 2. 6. I COT. 7, 34 16 I Cor. 7, 8 ) [*]( 1 illa A 2 aperuit AIJ ait] dicit P,IZABDT.J.)IEXX 3 jin. et om. IZB uirgines MENX 5 nomine innuptae X utranque T 6 quae-ea om. T 8 alt. quaeJ ea quae IaHADTMENXbd que 1 10 uolunt B que P 11 prv H 13 habetj habeat P1 habe.t C 15 et om. CIZB 16 autem et E 17 etiam eis bd eis om. T 18 uidue 1 20 bonum tuum est B eij et AT 22 est enim D 24 quale.cumque C cdmendat N commemoraret y 25 nuptiarum DT ulla om. D proposuit EXN 26 autemj enim ENX ••nuptaruin y religiosarum et christianarum N ) [*]( 20* )

308
christianarum et religiosarum coniugatarum, hinc intellegi potest. quod, cum de fugienda fornicatione praeciperet, ubi utique et coniugatos adloquebatur, nescitis, inquit, quia corpora uestra me in bra sunt Christi? tantum ergo bonum est fidelis coniugii, ut etiam ipsa membra sint Christi. hoc autem bono quoniam melius est bonum continentiae uidualis. non hac professione id agitur, ut aliquid plus sit catholica uidua quam membrum Christi, sed ut meliorem quam coniugata . locum habeat inter membra Christi. dicit quippe idem apostolus: sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. singuli autem alter alterius membra, habentes dona diuersa secundum gratiam quae data est nobis.