De Bono Viduitatis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Si ergo nondum deo uouisses continentiam uidualem, exhortaremur profecto, ut uoueres; quia uero iam uouisti, exhortamur ut perseueres. talia mihi tamen uideo esse dicenda, quibus eam diligant et arripiant et quae adhuc nubere cogitabant. aurem igitur inclinemus apostolo. quae -innupta est, inquit, sollicita est ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta [*]( 5 I Cor. 3, 7 16 cf. Sap. 7, 16 22 I Cor. 7, 34 ) [*]( 1 ait A illi P1 3 prepolleat P sollercia D 5 dicendo C1 6 est est Pf 7 quippe] quide MENX omna Bt 9 sperans B1 excellentiae uestrae PyHADMENXbd 10 nonnulla ideo B ineo H1 hic MENX 11 tui A 12 ista (t 8. I. m. 1) P cum] ubi D om. A 13 et om. B habendum que (que s. I.) B plus om. X 14 exortationibus A 15 uos] nos I adiuuat uos D nostro (0 fin. ex a) B om. N ministrantur nostra E alloquia nostra N 16 totum om. P-rHADMENX 17 sicut in mg. m. 2 B 18 nondum] non IZB 19 cxortaremur A uoueres (u init. ex n) I 20 nouisti P exortamur A 22 inclinamus PjHAMENX quae-spiritu om. X 23 inquid C 24 autem om. X I.nupta X )
Audiat haec uirginis etiam sanctae prolis tuae auris interior. uidero, quantum te praecedat in regno regis illius: alia quaestio est. inuenistis tamen, mater et filia, cui contemptis nuptiis, illa omnibus, tu secundis, pulchritudine castitatis simul placere debeatis. certe si mariti essent, quibus placendum esset, iam te fortasse cum filia puderet ornari; nunc non pudeat agere quibus simul ornemini, quia non est criminosum, sed potius gloriosum, ut ab illo uno simul amemini. simulatum autem candorem ac ruborem et pigmentis inlitum non adhiberetis, etiamsi uiros haberetis, non putantes dignos, quos falleretis, nec uos, quae fallere deberetis. nunc ergo illi regi, qui unicae sponsae, cuius membra estis, speciem concupiuit, ueraciter simul placete. simul inhaerete, illa integritate uirginali, tu continentia uiduali, ambae pulchritudine spiritali. in qua pulchritudine etiam illius auia, socrus tua, quae iam certe senuit, est pulchra uobiscum. uigorem quippe huius pulchritudinis dum extendit in anteriora caritas, rugam in ea non facit annositas. habetis uobiscum anum sanctam et in domo et in Christo, quam de perseuerantia consulatis, quomodo cum illa uel illa temptatione pugnandum sit, quid agendum ut facile superetur, quod munimentum sumendum, ne facile [*]( 2 cum illo, in illo bd adfectibus ueris] morum in ras. m. 2 C neris om. H aan...ssima Z 4 audiant A 2 D uirgines AD sanctae (in mg. filig) B prolis om. B 5 uideo AD yi<fcr? B uide»o I quantum uero (uero s. I.) B regia] regni IZ 6 ali P1 quescio Hl qua scio H2 et om. D cui] tuis (s m. 2 add.) B 7 Uta B (in mg. illQ p) tu] cui B secundum CPB secandi IZ pulchriituding B pulchritudinis IZ 8 debetis P1 10 augere D 11 uno] non y ememini H 15 illi ergo B regi (gi add. m..2) P 16 ueratiter E 17 tu] tQ E pulchritudinem 01 18 spirituali EN 20 anterio E rogam (0 in ras.) X 21 non facit in ea XMN 22 in pr. om. P1 23 uel illa] bella PjtHl contra bella H*MENXb belua D bello y2 temtatione P temptationum MENXH* tentationS Hl 24 ut] uel CIZ superatur CIZ monimentum IZ )