De Bono Viduitatis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Haec me admonere conpellunt cauendi atque deuitandi quorundam sermunculi, qui per aures ad animas multorum serpere coeperunt, quod cum lacrimis dicendum est, [*]( 1 I Cor. 2, 12 17 I Cor. 4, 7 ) [*]( 1 dixerat C dixit PfHADMENXbd autem] enim MEN huius om. NM 2 accipimus H xpm (supra x add. m. 2 s) B 3 donati Bt multa N 4 dei dona bd a quo] quod CIZB ha»bsent I habeant (a s. l.) H 5 exsistit PrXA extitit M 6 et om. B intra X misteria PE cor s. l. M 8 ammonemur PHfDMEX 10 nostro om. B 11 ammonemur D commemonemur X hoc alt.] et E 12 recordari CIZ recorderis X item IZ: inter CPaHABDMENX intus bd qua sanctione] quas (qua X) sci omnes PjH.ADMk\'NX quii sanctione B quas anctione I 13 etJ »# I 14 et datori] doctori I et doctori Z et datori-accepisti om. 7 habere et accipere D 15 idj sed B 1C et om. CBD 17 impiae C 18 si autem] sautem P 19 acccpisti X 20 ammonere Pт DMX canendi Pl adque C1 21 debitandi Pl ad] et Car DEX animos bd 22 serpe JB1 )

329
inimici gratiae Christi, per quos suadetur, ut nec oratio nobis ad dominum necessaria uideatur, ne intremus in temptationem. sic enim conantur defendere hominis liberum arbitrium, ut eo solo etiam dei gratia non adiuti ualeamus, quod diuinitus iubetur, inplere. ac per hoc sequitur, ut frustra dominus dixerit: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, et frustra cotidie in ipsa dominica oratione dicamus: ne nos inferas in temptationem. si enim nostrae tantummodo potestatis est, ne temptatione superemur, ut quid oramus, ne intremus uel inferamur in eam? faciamus potius, quod nostri est liberi arbitrii atque absolutissimae potestatis, et inrideamus apostolum dicentem: fidelis deus, qui non uos permittat temptari super id quod potestis, et resistamus ei dicentes: ut quid peto a domino, quod in mea posuit potestate? sed absit, ut hoc sapiat, qui sanum sapit. proinde petamus, ut det, quod ut habeamus iubet. ad hoc enim quod nondum habemus iubet, ut habeamus, ut admoneat quid petamus et quod nos cum iusserit posse inuenerimus, etiam hoc unde acceperimus intellegamus, ne inflati et elati huius mundi spiritu nesciamus, quae a deo donata sunt nobis. proinde arbitrium uoluntatis humanae nequaquam destruimus, quando dei gratiam, qua ipsum adiuuatur arbitrium, non superbia negamus ingrata, sed grata potius pietate praedicamus. nostrum est enim uelle; sed uoluntas ipsa et admonetur, ut [*]( 6 Matth. 26,41 8 Matth. 6, 13 12 I Cor. 10, 13 24 cf. Rom. 7,18 ) [*]( -1 imici P1 inimicis IZ ut om. P nobis om. CIZB 2 temtationem P 3 si ADjl conatur PaHXADXMENX 6 dominus dominus D 7 cottidie rDEN ipsa om. D 8 temtationem (semper m) P, H 11 liberi est D absolutissime C solutissimae D 13 permittit uos D permittet Mb permittit AENX 15 sapat X sapiat HDENX 16 per hoc X 17 ut admoneat quid petamus om. CBIZ ammoneat HlD 18 quod DN et] ut B cy quod noa iusserit cft E 19 accepimus X ut intellegamus IZBX 20 donati B1 22 quo CPjIZHIAD 23 superbi» f sed grata om. P1 grat.a A 24 enim est MENXbd est om. PjHAlJ et ammonetur CBX etiam monetur Pr HADMEX et monetur N nt ex et m. 2 C )
330
surgat, et sanatur, ut ualeat, et dilatatur, ut capiat, et inpletur, ut habeat. nam si nos non uellemus, nec nos utique acciperemus ea, quae dantur, nec nos haberemus. quis enim haberet continentiam, ut inter cetera dei dona ipsam potius loquar, de qua ad te loquor, quis, inquam, haberet continentiam nisi uolens? quia et nemo acciperet nisi uolens. sed a quo detur, ut nostra uoluntate accipi et haberi possit, si quaeris, adtende scripturam; immo quia nosti, recole quod legisti. cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. magna ista sunt duo munera sapientia et continentia; sapientia scilicet, qua in dei cognitione formamur, continentia uero, qua huic saeculo non conformamur. iubet autem nobis deus, ut et sapientes et continentes simus, sine quibus bonis iusti perfectique esse non possumus. sed oremus, ut det quod iubet adiuuando et inspirando, qui commonuit quae uelle debeamus praecipiendo et uocando. quidquid hinc dedit, ut conseruet oremus; quod autem nondum dedit, ut suppleat oremus: tamen oremus et gratias agamus de acceptis et quod nondum accepimus eo ipso, quod de acceptis ingrati non sumus, nos accepturos esse fidamus. qui enim dedit coniugatis fidelibus, ut contineant ab adulteriis et fornicationibus, ipse dedit sanctis uirginibus et uiduis, ut contineant ab omni concubitu: in qua uirtute iam proprie uel integritas uel continentia nominatur. an forte ab illo quidem [*](9 Sap. 8, 21 ) [*]( 1 med. et om. CB 4 ut] Unde B dona dei N ipsam Bbd: ipsa CIZ de ipsa PrHADMENX 6 quia—uolens orn. B 9 inquid C esse potest PfHADMENXbd pote.s (n er.) f 11 sciret Bl sunt ista EN 12 qu.a D 14 lubet X deus nos N 15 bonis] donia MENX 17 spirando PfMEN sperando HAD quae] quid PyHA DMENXbd 18 quidquid-oremus om. EX quicquid ABDMENX hic PfHADMN conserueret P 19 expleat PfHADMENX tamen oremus om. Pl 21 fidamus] speramus N 22 dedit om. EX adulteris X 24 uirtute dei MENX propriae A 25 integritatis (ti 8. I.) H continentiae AH (e fin. s. I.) continentia (~ pacne er.) B nomina H )
331
accepimus continentiam, sed a nobis habemus sapientiam? quid ergo est quod Iacobus apostolus. dicit: si quis autem uestrum indiget sapientiam, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat; et dabitur illi? sed de hac quaestione et in aliis iam opusculis nostris, quantum adiuuit dominus, multa diximus et alias, quantum per ipsum potuerimus, data oportunitate dicemus.

Nunc inde aliquid ideo dicere uolui propter quosdam fratres nostros amicissimos nobis et dilectissimos nec malitiose quidem errori huic inplicatos, sed inplicatos tamen, qui putant, cum aliquos ad iustitiam pietatemque exhortantur. uires non habituram exhortationem suam, nisi totum illud, quod ut agat homo agunt cum homine, in hominis constituant potestate non adiuta dei munere, sed solo arbitrio liberae uoluntatis exerta — quasi possit esse ad perficiendum opus bonum uoluntas libera nisi dei munere liberata — nec adtendunt id ipsum etiam se ipsos dono dei habere, quod ea facultate exhortantur, ut ad capessendam uitam bonam hominum uoluntates pigras excitent, accendant frigidas, corrigant prauas, auersas conuertant, repugnantes pacificent. sic enim possunt persuadere quod suadent. aut si haec in uoluntatibus hominum non agant, quid agunt? ut quid loquuntur? dimittant eas potius arbitrio suo. si autem in eis haec agunt, itane tandem [*]( 2 Iac. 1, 5 ) [*]( 1 habemus] accipimus I accepimus Z 2 est ergo P(IHADMENbd est om. X dicit (ci 8. 1. m. a1.) P 3 sapientia Pjl\'2HAlHDME\'2Nbd 4 afluenter CP illi] ei PyHADMENX 7 poterimus EX 8 ideo om. MENX dicere aliquid E 9 patres M dtfmos M 10 malitiosae P inplicatus f1 sed inplicatos om. CIZB adplicatos D 11 aliquis CIZ exhortagtur Z exortantur A 12 exortationem A 13 agant MENX potestate A potestatem Cl 14 sola Al 15 exserta bd perficiendum (alt. i 8. I.) P 16 id ipsum] ad ipsum PfH ADEX 17 dei dono bd 18 capessendQ B capescendam MEX 20 sic] si PyADMENX non possunt MENX 21 non agant hominum B 22 agunt MENXbd aguntyr (ur exp. m. 2) B ut] aut MENX locuntur IZADMENX dimittunt y )

332
homo in hominis uoluntate tanta agit loquendo et deus illic non agit aliquid adiuuando? immo uero quantalibet homo sermonis facultate praepolleat. ut sollertia disputandi et suauitate dicendi in hominis uoluntate inserat ueritatem, nutriat caritatem, docendo tollat errorem, exhortando toi-porem, neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi creator intrinsecus latenter operaretur. spero ergo has litteras meas merito uestrae excellentiae cito in manus etiam talium esse uenturas. ideo nonnulla hinc dicenda arbitratus sum; deinde ut tu ipsa et quaecumque aliae uiduae ista legerint uel cum leguntur audierint, noueritis uos ad diligendum et habendum continentiae bonum plus proficere orationibus uestris quam exhortationibus nostris, quoniam, si quid uos adiuuat, quod uobis etiam nostra ministrantur adloquia, totum illius gratiae tribuendum est, in cuius manu sunt, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri.