Praeteritus dies non reuertitur in futurum, et post hesternum pergit hodiernus, et post hodiernum perrecturus est crastinus: et ecce omnia tempora et temporalia transeunt, [*]( 5 cf. Apoc. 14, 3. 4 17 cf. Hier. ep. 8 ) [*]( 1 donet I 2 pietatate H sollicitate B aetate om. B et aetate H 8 tu om. PrHAVMENX praeciptue A quod experta ea om. PfHADMENX 5 apocalipsi B apocalipsin D apokalipei E apokalypsi M 6 uobis om. E sollicitus A t quam 8. I. D 7 neppte T uindarum 71 uiucendorum 1Z temptationg IZ spatii B 8 uide I uide. Z euo P1 9 nupta EX 10 uidisaet PjHAMENX erubuisset D(x 11 periculosae tibi E 12 foetibus IZ fetibus AB 13 esse possis N f$cunda AB 15 nouit IZ restat ei X cepit BM cepit E 16 praeces Cт et] ut C2BDbd sanctae CZAH sanctis MENX om. B 17 in iuuenta] iuuenta (in mg. t iuuentute) A in iuueotute D in senecta om. N 18 parturiuit X parturit IZHEbd 21 rcuertatur C 22 perresurrecturus A perrectus E )
336
ut ueniat mansura promissio, et qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. si mundus iam perit, nupta cui parit? aut corde paritura et carne non paritura cur nubit? si autem adhuc duraturus est mundus, cur non magis amatur per quem factus est mundus? si iam deficiunt inlecebrae saeculares, non est, quod christianus animus cupiditate conquirat; si autem adhuc manebunt, est, quod sanctitate contemnat. horum duorum in altero spes nulla libidinis, in altero maior est gloria caritatis. quot aut quanti sunt ipsi anni, quibus uidetur uigere flos carnalis aetatis? nonnullae feminae nuptias cogitantes et ardenter optantes, dum spernuntur aut differuntur, repente senuerunt, ut eas iam nubere puderet amplius quam liberet. multae autem nuptae recentissima sua coniunctione in longinqua profectis uiris suis reditum eorum expectando grandaeuae factae sunt et tamquam cito uiduatae aliquando nec remeantes saltem senes suos anus suscipere meruerunt. si ergo uel spernentibus uel tardantibus sponsis . uel peregrinantibus maritis carnalis concupiscentia potuit contineri, ne stuprum aut adulterium committeretur, cur contineri non potest, ne sacrilegium committatur? si repressa est, cum ferueret dilata, cur non opprimitur, cum friguerit amputata? plus enim ardentem ferunt libidinem, quae non desperant eiusdem libidinis uoluptatem. quae autem innuptarum castitatem deo
[*]( 1 Matth. 10, 22 ) [*]( 1 ueniat (t add. m. 2) C 2 periit PyADMENX 3 par«*ritura C quur CBl 4 duraturns] <Įę.ţų.rųş (8. l. amandus) A amaturus D quur C1 5 iam] autem X defitiunt B 7 manebunt B jij sanctitate P contempnat A contemnatur MN 8 in om. Pl 9 castitatis B claritatis IZ quot aut] quod autem CIZNBb quod aut H quot autem E quanta H sit H ipsa I 10 uideretur IZB1 femiginae A 11 optanter (r in ras.) I 12 nubere* P iam puderet om. Pl, fHA DMN iam puderet nubere E 14 coniuntione Bl redditum H 15 exspectando y grandeuaa PrAM 16 remeando N saltim IAMj 19 aut] uel N ulterium B tineri P1 21 quur C obprimitur 7 refriguerit D 22 ardenter N sperant AD 23 libidinis om. 1\\HA DMENX ) 337
uouent, ipsam spem subtrahunt, qui fomes amoris est. unde facilius concupiscentia refrenatur, quae nulla expectatione succenditur: contra quam nisi oretur, ut superetur, ipsa inlicita exoptatur ardentius.
Deliciae igitur spiritales deliciis carnalibus in sancta castitate succedant: lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, bonorum operum frequentatio, spes futuri saeculi et cor sursum, atque de his omnibus gratiarum actio patri luminum, a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum et omne donum perfectum scriptura teste descendit. nam quando pro deliciis nuptarum, quas in carne uirorum habent, aliarum carnalium deliciarum tamquam in solacio usus adsumitur, quid ego dicam, quae sequantur mala, cum breuiter apostolus dixerit uiuentem mortuam esse uiduam, quae in deliciis uiuit? absit autem a uobis, ut diuitiarum cupiditate capiamini pro cupiditate nuptiarum et in cordibus uestris nummus uiri amori succedat. intuentes enim hominum conuersationem saepe experti sumus in quibusdam lasciuia compressa creuisse auaritiam. nam sicut in ipsis sensibus corporis acutius audiunt qui non uident et tangendo multa discernunt nec tanta uiuacitate tangunt, qui oculis utuntur — ubi intellegitur ex uno aditu, id est luminum repressa intentione sentiendi eam se in alios sensus promptiorem dinoscendi [*]( 9 cf. Iac. 1, 17 14 cf. I Tim. 5, 6 ) [*]( 1 spem epe* subtrahnnt D quae BDbd amaris IZ 3 auccendatur X contra quamJ cum ex com H quam] quam tamen Pr IZ HADMENXbd 4 ezoptat IZB 5 delitiae IZ1 delitii. Dx 6 succe»dant T lecto E 7 frequentio Pl 8 adque 01 atque ex autquft H 11 diliciis Z nuptiarum 7 AD carnalibus B quas] quasi PMENX uiuorum habent y uiroe habentium H2MENX 12 solatium bd 13 asumitur C 16 capi animi E 17 nummus] &«»minus N uiro Pr amore PyXAME amorS HB succendat yB (in, mg. uiri amori succedatur) enim] autem MENX 20 et (t add. m. al.) P 21 tanta] tamen AD uicacitate Pl uibucitate H1 22 aditu] auditu AD 23 sentiendo PjHADMENX se om. P.(HADMENX alio HB2 promtiore PH promptiore fADMEXN disnoscendi D ) [*]( XXXXI Aug. Seet. V pars III. ) [*]( 22 )
338
acumine exerere, tamquam ex altero conetur inplere, quod negatur in altero — ita etiam saepe carnalis cupiditas a concumbendi uoluptate cohibita maioribus uiribus in pecuniae se porrigit adpetitum et illinc auersa huc se inpetu ardentiore conuertit. in uobis autem amor diuitiarum simul frigescat cum amore nuptiarum, et pius usus rerum, quas possidetis, ad spiritales delicias conferatur, et liberalitas uestra magis ferueat adiuuandis egenis quam ditandis auaris. in thesaurum quippe caelestem non mittuntur dona cupidorum, sed elemosynae pauperum, quae in inmensum modum orationes adiuuant uiduarum. ieiunia quoque ac uigiliae, in quantum ualetudinem non perturbant, si orando, psallendo, legendo et in lege dei meditando insumantur, in delicias spiritales etiam ipsa quae uidentur laboriosa uertuntur. nullo enim modo sunt onerosi labores amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut uenantium, aucupantium, piscantium, uindemiantium, negotiantium, ludo aliquo sese oblectantium. interest ergo quid ametur. nam in eo, quod amatur, aut non laboratur aut et labor amatur. et uide, quam pudendum et dolendum sit, si delectat labor, ut fera capiatur. ut cupa et sacculus inpleatur, ut pila iaciatur, et non delectat. ut deus adquiratur.