De tertiis et de quartis et de ultra pluribus nuptiis [*]( 1 non esse] sine B coniagitus B parum IZX 2 ut om. 7 siniijt (exp. m. al.) P 3 et non D continentiae reddere D 4 adulterios Z aduteros X ueros] Miros CIZi AB uioribus suis B 6 a om. AD a proposito] apposito X 7 labsas C adnlterialapsus om. D 8 dubitarim X labsus C lapsis H et om. X ruinis Hl 9 sanctiorem X uocetur A I deo PyHAMENX adulteros PrH adulteris MEXDlAl 11 eius] xpi MENX 13 exegit C exigerat ClPA 15 communitus IZ gouit (8. ij add. u) C 17 ne] fi X 18 uel—esse om. CIZB qualescumque 2f 19 sprą.etu P pretatas (alt. ta 8. I.) H 20 uidualis continentiae D 21 uouendo1 monendo PjHlAD uolendo I uiuendo B 23 est om. P1 licet1 libet E 24 alt. de om. MENX quartis nuptiis E nnptiis in ntr/. E )
321
solent homines mouere quaestionem. unde ut breuiter respondeam, nec ullas nuptias audeo damnare nec eis uerecundiam numerositatis auferre. sed ne cuiquam breuitas huius responsionis meae forte displiceat, uberius disputantem reprehensorem meum audire paratus sum. fortassis enim adferat aliquam rationem, quare secundae nuptiae non damnentur, tertiae damnentur. nam ego, sicut in exordio sermonis huius admonui, non audeo plus sapere quam oportet sapere. quis enim sum, qui putem definiendum, quod nec apostolum uideo definisse? ait enim: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; non dixit: primus aut secundus aut tertius aut quartus; sed, mulier, inquit, alligata est, quamdiu uir eius uiuit; si autem mortuus fuerit uir eius, liberata est. cui uult nubat, tantum in domino; beatior autem erit, si sic permanserit. quid huic sententiae, quantum ad hanc rem adtinet, addi uel detrahi possit, ignoro. deinde ipsum quoque apostolorum ac nostrum magistrum et dominum audio Sadducaeis respondentem, cum proposuissent mulierem non uniuiram uel biuiram, sed, si dici potest, septiuiram in resurrectionem cuius futura esset uxor. increpans enim eos ait: erratis, non scientes scripturas neque uirtutem dei. in resurrectione enim nec nubent nec uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales
[*]( 8 cf. Rom. 12, 3 10 I Cor. 7, 39. 40 17 cf. Mattb. 22, 23-30 ) [*](1 ut] et ADX 2 eis] eius X 4 forte om. MNX uberius in ras. m. 2 D repraehensorem C 5 adferat CBX afferat IZB2 affert PfHADMENXbd 6 nuptiae secundae N 7 ammonui PAMEXf 8 sapere alt. om. X 9 putfiyt (corr. m..2) B diffiniendum BD apostoluş (supra 9 add. m) P 10 diffinisse D mulier om. CIZB 11 non-uinit om. ADX 12 quartus] quotuslibet PyHMEN 13 autem] aut A 14 in domino om. Nl 17 dehinc D ipsi\'» B apostolum CIZ apostoli* B nostrorum Pr AD 18 aadduceis For HADM saduceis BENX 19 uel] sed N om. I biuiram om. I si om. Dx 20 resarrectione A 2 HNXbd factura A enim om. HMENX 21 non scientes] nescientes ADMXN 22 neque nubent N ducunt 1ZBX ducent uxoree N ) [*]( XXXXI Aug. Seet. V para 111. ) [*]( 21 ) 322
angelis dei. eorum itaque resurrectionem commemorauit, qui resurgunt ad uitam, non qui resurgunt ad poenam. potuit ergo dicere: erratis, nescientes scripturas neque uirtutem dei; in illa enim resurrectione multinubae istae esse non poterunt, deinde addere: quia nec aliqua ibi nubit. sed nec ipse, ut uidemus, tot maritorum mulierem ulla suae sententiae significatione damnauit. quapropter nec contra humanae uerecundiae sensum audeo dicere, ut, quotiens uoluerit, uiris mortuis nubat femina, nec ex meo corde praeter scripturae sanctae auctoritatem quotaslibet nuptias audeo condemnare. quod autem dico uniuirae uiduae, hoc dico omni uiduae: beatior eris, si sic permanseris.
Nam et illud non insipienter proponi solet, ut dicat qui potest, quaenam uidua meritis praeferenda sit: utrum uniuira, quae cum uixisset diutius cum marito, filiis procreatis saluisque uiduata continentiam professa est, an ea, quae adulescentula intra duos annos amissis duobus uiris nullis. ad consolationem extantibus liberis continentiam deo uouit et in ea perseuerantissima sanctitate consenuit. hic se exerceant, si possunt, disputando et nobis aliquid demonstrando, qui de numero uirorum, non de ipsius continentiae uiribus pensant merita uiduarum. si enim dixerint illi biuirae illam uniuiram esse praeferendam, nisi adtulerint spiritalem aliquam rationem uel auctoritatem, profecto inuenientur uirtuti [*]( 2 resurgent Pj H..tiJMENXbd resurgent PjHADMNXbd 4 multinuptae D multi Nuptae A non poterunt esse E potuerunt HA 5 ipsae C7 ipsi CHZBbd 6 mnlierem] numerum D ullae T sententiae suae X 8 audio Pl quoties XHDbd uoluerie X 10 quaslibet PfHADMENX contempnare E autem] enim ENX 11 uniuiri AD sic si B1 12 permanser P1 13 et] ut PjA praeponi PjAN 15 uniuira X 16 an om.. X 17 adoliscentuia T 18 exspectantibus 7 19 uiuit C\'A 20 possent Bl et om. X aliquit I 21 uiuorum I 22 dixerint om. PyHADMENX 28 praeferendam (censuer N) censuerint HMEXN praeferendam putant D spale NEX specialem bd 24 inueniuntur PjHADMENX uirtute D animi uirtutem D )
323
animi non maiorem uirtutem animi, sed carnis felicitatem anteponere. ad felicitatem quippe carnis pertinuit et diu cum uiro uiuere et filios procreare. sed si non eam ob hoc praeponunt, quia filios habuit, id ipsum certe, quod diu cum uiro uixit, quid aliud quam carnis felicitas fuit? meritum porro Annae illius eo maxime commendatur, quia cum tam cito extulisset uirum, per prolixam aetatem suam diu cum carne conflixit et uicit. sic enim scriptum est: et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis et uixerat cum uiro suo annis septem a uirginitate sua; et haec uidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. uides, quemadmodum sancta uidua non solum eo praedicatur, quod uniuira fuerit, uerum etiam quod paucos annos cum marito uixerit a uirginitate sua et uidualis continentiae munus usque ad tantam senectutem tanta pietatis seruitute perduxerit.