De Bono Viduitatis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias. sed potius adulteria, non mihi uidentur satis acute ac diligenter considerare quid dicant; fallit eos quippe similitudo ueritatis. quia enim coniugium Christi dicuntur eligere quae [*]( 4 I Tim. 5, 11. 12 16 I Tim. 5. 11. 12 ) [*]( 1 qua Tbd: quae CPjHAIZBDMEXX expedita IZ debito om. y oblato CIZB solum (ol m. 2 s. 1.) B 2 nabat B 3 eat damnabile N 4 delitiis IZ delicis P1 5 inquid C 6 etsi] sed si PyADNH tantum] tamen MNX sed tantum (sed add. m. 2) Bll 7 ipse AE talium] aliam IZ dãp\' X 8 fracti D 9 sed damnatur N ex] a D 13 litteris dã finitur cod. T fol. 62• quae] quoniam ENX 14 non alt. om. PDAHi damnentur N 15 ne om. PADaHf 17 dixit om. lIIENX primum Pl 18 ut om. 7 cae- cidit C 19 appareat om. y dix esse (dix s. I.) f 21 dicant (n s l.) M 22 acutae C 23 considerate E similitudine PyAH1 24 dicunt X )

319
christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam dicentes: si uiro suo uiuo quae alteri nubit, adultera est, sicut ipse dominus in euangelio definiuit, uiuo ergo Christo, cui mors ultra non dominatur, quae coniugium eius elegerat. si homini nubit, adultera est. qui haec dicunt, acute quidem mouentur, sed parum adtendunt hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. cum enim laudabiliter etiam uiuente uiro ex eius consensu continentiam femina Christo uoueat, iam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum, quod sentire nefas est, adulterum faciat, cui uiuente marito nubit. deinde cum primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit, ut sanctarum uiduarum iste sit sensus, ut Christus eis uideatur quasi secundus maritus; ipsum enim habebant et antea, quando uiris suis fideliter subditae seruiebant, non carnaliter, sed spiritaliter uirum: cui ecclesia ipsa, cuius membra sunt, coniux est, quae fidei, spei, caritatis integritate non in solis uirginibus sanctis, sed etiam in uiduis et coniugatis fidelibus tota uirgo est. uniuersae quippe ecclesiae, cuius illa omnia membra sunt, apostolus dicit: aptaui uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. nouit autem ille coniugem uirginem sine corruptione fetare, quem in ipsa etiam carne potuit mater sine corruptione procreare. fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito [*]( 3 cf. Matth. 19, 9 4 cf. Rom. 6, 9 20 II Cor. 11, 2 ) [*]( 1 bic y quiddam PHy 2 alteri] adulteri Z a#»lteri I 3 ait corr. m. al. in definiuit P designauit I)2 uiuoJ uiro X 4 dominabitnr NEMX 5 eligerat IZB adutera X hoc bd acutę 1 acutae y1 7 sequantur X 9 nullo CZ nam D 10 decet D adulterium PHXflAl 11 cui] cti B uiro uiuente D marito] uiro PrHA MENX om. D 12 meliores X uiduarum] feminarum PHAMENX 13 eis] eius BX 14 quandoJ qua E 15 seruiebant subditae bd non se N 16 uirum] utrum N coniunx IZB 17 spei et D 20 ait X optaui Al uiro om. Pl 21 exhibe E coniugem om. X 22 fętare D 23 minus per hanc B 24 a eanetu-feminarum om. y )
320
feminarum, si nupserint, non esse coniugia, non paruum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores; et cum uolunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros ueros, cum suis uxoribus uiuis alteras duxerint.

Quapropter non possum quidem dicere a proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas adulteria esse, non coniugia, sed plane non dubitauerim dicere lapsus et ruinas a castitate sanctiore, quae uouetur domino, adulteriis esse peiores. si enim, quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem Christi pertinet, cum membrum eius fidem non seruat marito, quanto grauius offenditur, cum illi ipsi non seruatur fides in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum ! cum enim quisque non reddit, quod non imperio conpulsus, sed consilio commonitus uouit, tanto magis fraudati uoti auget iniquitatem, quanto minus habuit uouendi necessitatem. haec ideo disputo, ne arbitreris uel secundas nuptias crimen esse uel quascumque nuptias, cum sint nuptiae, malum esse. non itaque illas abs te damnatas uelis esse, sed spretas. bonum ergo continentiae uidualis luculentius decet, cum pro illo uouendo et profitendo possunt contemnere feminae quod et libet et licet; sed post uoti professionem perseueranter frenandum et uincendum est quod libet, quia iam non licet.