De bono coniugali
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sane uidendum est alia bona nobis deum dare, [*]( 7 cf. Luc. 10, 39. 40 10 cf. Sasanna cf. Luc. 2, 86. 37 11 cf. Luc. 1, 27 ) [*]( 1 enim om. N 2 quamquam C 3 corporeis (i in ras.) i autem] enim D 4 si Bl 5 pudicae CPy publice D pudica F copulent F 6 deo uero Ea. 7 occupata multum KMENXi 9 uerbum eius cum eum ambae hospitio recepissent KMENXa 10 ei om. D anne H 11 nirgine Dl 12 qui MENXOL 13 substantiam auam KMENXct 15 iatg BD 16 marta C maria et martha N non posset fieri MENXa 18 niri quia X 19 habere K castitas (as in ras. m. 2) C aut] ut D 22 sustum P1 25 sane (a supra i) H )
Sed noui, quid murmurent. quid? si, inquiunt, omnes homines uelint ab omni concubitu continere, unde subsisteret genus humanum? utinam omnes hoc uellent dumtaxat in caritate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta! multo citius dei ciuitas conpleretur et adceleraretur terminus saeculi. quid enim aliud hortari apparet apostolum, ubi ait, cum inde loqueretur: uellem omnes esse sicut me ipsum? aut illo loco: hoc autem dico, fratres: tempus breue est; reliquum est, ut et hi, qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non ementes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. uolo uos sine sollicitudine esse. deinde subiungit: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt domini, quomodo placeat domino. qui autem matrimonio iunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat [*]( 11 cf. I Tim. 1, 5 14 I Cor. 7, 7. 29—34. ) [*](1 uti post isto 8. I. m. 2 f 2 istos B ezpectando a 3 bono necessario N ineundS Mx 4 gentibus om. E 5 solo R1 6 cunnbia K ut] ut et MENa 7 pocius A ammonendi PKHBMD XAufl 8 murmorent A1 9 homines (i 8. I.) C: om. PKfHARFBD MENXa nellent B abstinere 8. l. m. 2 Y subsisteret CFB: subistit KMENXa subsistet PjHARDbd 10 uellent hoc MENXa 11 puro corde MENX 12 acceleretur E 14 loquetur Ax 16 reo licum Rl hi» A hii a 19 emvnt (v supra e) C 20 mundo] m B 22 solitudine B deinde] dudfl K 23 cogitet B ea om. D 24 domino] deo D coniunctae Fbd 25 cogitet Kx. )
Nec ipsis tamen peccatum sunt nuptiae, quae, si in conparatione fornicationis eligerentur, minus peccatum essent quam fornicatio, sed tamen peccatum essent. nunc autem quid dicturi sumus aduersus euidentissimam uocem apostoli dicentis: quod uult faciat; non peccat, nubat, et: si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. hinc certe iam dubitare fas non est nuptias non esse peccatum. non itaque nuptias secundum ueniam concedit apostolus - nam quis ambigat absurdissime dici non eos peccasse, quibus uenia datur? — sed illum concubitum secundum ueniam concedit, qui fit per incontinentiam, non sola causa procreandi et aliquando nulla causa procreandi, quem nuptiae non fieri cogunt, sed ignosci inpetrant: si tamen non ita sit nimius, ut inpediat quae seposita esse debent tempora orandi, nec inmutetur in eum usum, qui est contra naturam, [*](7 I Cor. 7, 9 13 I Cor. 7, 36 I Cor. 7, 28 ) [*]( 1 diois\'» (a er.) H nupta BMENXu. 2 ea] circa ea D om. KM ENXa 3 sancta sit N et pr. om. KMEN 4 circa ea quae D 6 secundam jiAl 7 contineant D 8 enim om. MENXa nuberi K ure K u.ri H 9 tamen] tč EXa 11 quam-eaeent om. C esse.t T 13 qui MENX si nubat •fFBDMENXaBiHibd 15 certe ergo K iam] tam K dubita Hl 16 secundum] secfl H 18 ueniairi C concubitu K seC H 19 concedit apostolus MENa innocentiam K sola (a ex 0) H 20 et] sed A2B quae CKBF1 21 fieri non jMENXu. ignoeci] ignoscunt cQ EMNa ignos ctt jlHI ignosci cft X impeTrant (t 8. I.) PD perpetra*? (pe alt. 8. I.) H perpetrant MX-f petrant 71 perpetretur E perpetratur Na imperant K 22 se post posito K tempore (or 8. I.) B 28 ordinandi PHRFf ador*andi A adornandi D )
Nam cum ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id est ultra propagandi necessitatem, uenialis sit in uxore, in meretrice damnabilis, iste, qui est contra naturam, execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius in uxore. tantum ualet ordinatio creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus [*]( 1 cf. Rom. 1, 26. 27 ) [*]( 1 apostulua K nimiis PyAFaBBDMEN Xabd 3 generandi (ne 8. I.) B 4 est om. KMNXa. istam om; FyAHFBD procedit.. A procedit D 6 coniugii B 8 subiugantur MNXa Bobiapgaritur E subiuguntur BIHI subiciuntur B1 subiunguntur H2 faciant PyIHIA Jf\'1BD 10 quam om. E inonestum Hi quod est nuptiarum bd 11 apostulo K secundum] seč H 12 delecti 01 dilecti K delicta B 13 depraecatrices OPiy K deprecatri B1 si om. B misericordiam qui B 14 ut om. AXD uocint Hx 15 praeces CK 16 eum om. PKfHAFBDMENXa 17 fit ex sit H 18 quando om. X probabitur C 19 ultra] ulla C 20 fit D om. B daTnpnaadabilis A 21 exsecrabiliter K exsecrabiltter y fit om. R eisecrabilius fit K execrabilius fit MDNXEa ei§ecrabilius f 28 concessit K )