De bono coniugali
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Quod ergo ait: quae innupta est, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, non sic accipiendum est, ut putemus non esse sanctam corpore christianam coniugem castam. omnibus quippe fidelibus dictum est: nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo? sancta sunt ergo etiam corpora coniugatorum fidem sibi et domino seruantium. cui sanctitati cuiuslibet eorum nec infidelem coniugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli uiro aut sanctitatem uiri prodesse [*](10 I Cor. 7, 28. 36 16 I Cor. 7, 84 20 I Cor. 6, 19. ) [*]( 1 tollerabiliuB (semper 11) N ea] eis Wbd 3 rem] se CB non concesso (con 8. l.) C inconcessam a libido-etiam om. AD labido Hx 4 etiam om. MENXct quod] cadat quod D qvod corruat (corruat 8. I.) A qualibet (a in i flZut.) A 6 uero] enim i consenso K 7 tnrpe Bl pr. si om. AD si om. X 9 debeti Bl 10 apostalus K 12 que H nnbat] si nubat (si s. I.) AIPB\', j\'FBDbd. om. MENXa. 14 dixi PRfB2 diximus ENXKM 21 templum om. a in uobis om. D est] sunt MENXu. sancti om. Bx 25 uxoris omMENXa )
Quod utrum de omnibus nuptis dixerit, an de talibus quales ita multae sunt, ut paene omnes putari possint, non inmerito dubitatur. neque enim et illud, quod de innuptis ait: quae innupta est, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, ad omnes innuptas pertinet, cum sint quaedam uiduae mortuae, quae in deliciis uiuunt. uerumtamen quod attinet ad quandam distinctionem et quasi proprietatem innuptarum atque nuptarum, sicut nimium detestanda est, quae continens a nuptiis, id est a re concessa, non continet a delictis uel luxuriae uel superbiae uel curiositatis et uerbositatis, ita rara nupta est, quae in ipso quoque obsequio coniugali non cogitat nisi quomodo [*]( 1 I Cor. 7, 14 17 I Cor. 7, 34 19 cf. I Tim. 5, 6 ) [*]( 1 saactifatus B 2 uxore fidele K uiore fldeli MENXa 3 fratre fidele K fratre fideli MENXa 4 quam «»nuptnrura r 5 bonft Bl 6 quia om. MENi cogitat] cogitat femina K cogitat innupta MEN XtA 7 femina om. KMENXa 9 quia] que (§ in rUB.) d qui D 10 quod (a. 1. quę) A quae Bb 13 nnbti.s P nuptiis A 14 poene AB omnes tales K omne D putari possint] futuri passim AXD arbitrari possim A2 possent MENXa 15 enim om. ADN innubti.s P nuptis B 18 diliciis KTt 20 adque CK 22 delectis Bl luxoriae K 23 ita rara] ita grata (a prim. s. I; g in ras.) A iterata D )
Qui enim nostri temporis homines christiani, nuptiarum uinculo liberi ualentes ab omni concubitu se continere, cum iam tempus esse perspicerent, sicut scriptum est, non amplectendi, sed abstinendi ab amplexu, non potius eligerent uel uirginalem uel uidualem continentiam conseruare quam tribulationem carnis, sine qua coniugia esse non possunt — ut alia taceantur a quibus parcit apostolus nullo iam cogente humanae societatis officio sustinere? sed cum dominante concupiscentia fuerint copulati, si eam postea uicerint, quia non ita licet dissoluere coniugium, sicut licebat non conligare, fiunt tales, quales profitetur forma nuptiarum, ita ut uel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum aut, si non ambo sunt tales, erit, qui talis est non exactor, sed redditor debiti, seruans in omnibus castam religiosamque concordiam. illis uero temporibus, cum adhuc propheticis sacramentis salutis nostrae mysterium uelabatur, etiam qui ante nuptias tales erant, officio propagandi nuptias copulabant, non uicti libidine, sed ducti pietate: quibus si optio talis daretur, qualis reuelato nouo testamento data est dicente domino: qui potest capere, capiat, non eos dubitat [*]( 7 Eccle. 3, 5 24 Matth. 19, 12 ) [*]( 1 placeat i 2 negant K et] quod et (quod 8. I.) A 6 uolentes B concubito Al ee om. KMENXa. 7 iam] iam tale MNa tale E esset B respicerent PyAHR om. B sicut? P 8 abstiaen Pl abstinente y1 abstinenti AlD 10 obseraare 7 carnas B qua om. E 11 posant B qaibus (ui s. I. m. 2) P 12 cogentę H offitio (t pro c saepisnme) K 13 concopiscentii K fuerit Rt ai eam] 8; ef a 14 uipcerint B dissouere E 15 conlicare P noptiarum uirtntum K 16 gradum] gaadium CB 17 sunt ambo X qui talis] qualis MENXa tales K 18 relegiosamque K 20 uelabitur (supra i add. a) B reuelabatur MENX 21 propagandi] procreandi D 22 tales K )
Itaque si forte — quod utrum fieri possit ignoro magisque fieri non posse existimo — sed tamen, si forte ad tempus adhibita concubina filios solos ex eadem conmixtione quaesiuerit, nec sic ista coniunctio uel earum nuptiis praeponenda est, quae ueniale illud operantur. quid enim sit [*]( 4 cf. I Cor. 7, 6 5 cf. I Thess. 4, 5 ) [*]( 1 diligenter intellegit intentas K inte§tus (supra 9 add. n) P 2 uni uiro habere KMEXa uni uiro nabere N 3 castius] iostias (ias s. I. m. Z) A habebant B 4 concedit ENX 6 et gentes K 7 ut] et Bl se facilius EX 8 quA ad modQ a tenegQeant K 9 coeundo ENXa cupulentur P 10 multus K sotios Ky celestis P 11 expertas MEXa expertes N 13 quem tandem] quae tandem C quosdfi B 14 sine] siue eorum N qui cn". a indicaiites B indicante a 15 coniugibus B commixtos B 17 ueniabiliter KADMENXa 19 quod om. B utrumque EX utrum -forte in mg. m. 1 B 20 magis quae C 21 adhibuit a conubio D concubina ex conubia A commistione (supra st add. x) A, om. E 23 ueniaiix A )