De bono coniugali

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed quoniam ex multis animis una ciuitas futura est habentium animam unam et cor unum in deum — quae unitatis nostrae perfectio post hanc peregrinationem futura est, ubi omnium cogitationes nec latebunt inuicem nec inter se in aliquo repugnabunt — propterea sacramentum nuptiarum temporis nostri sic ad unum uirum et unam uxorem redactum est, ut ecclesiae dispensatorem non liceat ordinari nisi unius uxoris uirum. quod acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus uel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. de sacramento enim agitur, non de peccato. nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. sed qui dixit: si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo non peccat, et: quod uult faciat. non peccat, nubat, satis declarauit nuptias nullum esse peccatum. propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina, etiamsi catechumena fuerit uitiata, non potest post baptismum inter dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est eum. qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quandam sacramenti amisisse. non ad uitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariam. ac per hoc sicut plures uxores antiquorum patrum significauerunt futuras nostras ex omnibus gentibus ecclesias uni uiro subditas Christo, ita noster antistes [*]( 1 cf. Act. 4, 32 7 cf. I Tim. 3, 2; Tit. 1, 6 12 I Cor. 7, 28.36 ) [*]( 1 animabus NH2 ciuitas una N 3 peregrinatione P 4 latebant A1 latebaunt (sic) E 5 in om. H aliqua re pugnabant D 7 ordinare Fbd esse s. l. A, om. D 8 unus P1 uirum om. H acutius (t 8. I.) A 9 cathecumenus Cl cathecnminas IfBG\'=a catechumenus (chu ex cho) P catecuminus AHDMENXf1 caticuminus 12 10 sacramento (sa s. l.) P agitur enim ADa. 11 omnia peccata ABDMENX 14 nubat] si nubat (si s. I. m. 2) A, aHaBDMENXabd declarabit (ra 8. l.) K 15 sacramentQ DX sanctitatem om. PlD 16 cathecumena ClPl cathecumina CZKBa catecumina HAfMXDEN 17 eum om. AD 18 singularem (e supra u m. 1) P aliquot T 19 sed— amisisse in mg. H 20 ad fin. om. E 21 necessarium B hac K 23 uiro? C christo om. B antestes Cl )

215
unius uxoris uir significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro subditam Christo, quae tunc perficietur, cum reuelauerit occulta tenebrarum et manifestauerit occulta cordis, ut tunc laus sit unicuique a deo. nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones etiam salua caritate inter eos, qui unum et in uno futuri sunt: quae tunc utique nullae erunt. sicut ergo sacramentum pluralium nuptiarum illius temporis significauit futuram multitudinem deo subiectam in terrenis omnibus gentibus, sic sacramentum nuptiarum singularum nostri temporis significat unitatem omnium nostrum subiectam deo futuram in una caelesti ciuitate. itaque sicut duobus pluribusue seruire, sic a uiuo uiro in alterius transire conubium nec tunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit. apostatare quippe ab uno deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus, ut traderet uiuus uxorem etiam alterius domum filiis inpleturam. in nostrarum quippe nuptiis plus ualet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri.

Si ergo et illi, qui propter solam generationem, propter quam sunt institutae nuptiae, coniunguntur, non conparantur patribus multo aliter ipsos filios quam isti quaerentibus — quandoquidem filium immolare iussus Abraham intrepidus ac deuotus, quem de tanta desperatione susceperat, unico non pepercit, nisi eo prohibente manum deponeret, quo iubente [*]( 3 cf. I Cor. 4, 5 17 cf. Plut. Cato min. cap. 25 ) [*]( 1 uir om. E 3 manifesta erit N occulta] cogitationes PKyHAF RDMEXabd cogitatio N 4 manifestae sunt 76 ŞŲt)ţ (exp. m. 2) C om. KFMEN 5 sunt om. yb 6 sunt om. N 8 significat AD 10 singularium PKfADMENXat unitatem et B nostrorum C 11 unam AD caelestis B caelestem (em ex i) A, D ciuitatem AD 12 uiro uiuo Bbd 13 nunc om. E 14 ire (i a. l. m. 2) P transire D reqgipp? (8. I. cidere) A 15 malum est D nec] hec N 17 ninus] unius D 19 uentris uteri K 21 coniuguntur B non om. C 22 aliter] aQ N istis r 23 intrepiduip (8. m add. s) A 24 deuotivs (v a. I.) A disperatione KA )

216

leuauerat - restat, ut uideamus, utrum saltem continentes nostri coniugatis illis patribus conparandi sint; nisi forte iam isti praeferendi sunt eis, quibus nondum quos conferamus inuenimus. maius enim bonum erat in illorum nuptiis quam est bonum proprium nuptiarum, cui procul dubio bonum continentiae praeferendum est, quia non tali officio quaerebant illi filios ex nuptiis, quali ducuntur isti ex quodam sensu naturae mortalis successionem decessioni requirentis. quod quisquis bonum negat, ignorat deum omnium bonorum a caelestibus usque ad terrena, ab inmortalibus usque ad mortalia creatorem. hoc autem sensu generandi nec bestiae penitus carent et maxime alites, quarum in promptu est cura nidificandi et quaedam coniugiorum similitudo ad simul procreandum atque nutriendum. sed illi homines istum naturae mortalis adfectum, cuius in suo genere castitas accedente dei cultu, sicut quidam intellexerunt, in tricenario fructu ponitur, longe sanctiore mente superabant, qui de suis nuptiis filios propter Christum quaerebant ad genus eius secundum carnem distinguendum ab omnibus gentibus, sicut deo disponere placuit. ut hoc prae ceteris ad eum prophetandum ualeret, quod praenuntiabatur, ex quo etiam genere et ex qua gente esset in carne uenturus. ualde ergo nostrorum fidelium castis nuptiis amplius bonum erat, quod pater Abraham in suo femore [*]( 16 cf. de sancta uirginitate c. 45 ) [*]( 1 saltim KMEXr continentęm (supra ę add. al. m. s) P 2 coniugatis (s paetie er.) C iam forte a 7 quales MENXa dicnntur DFIENa 8 decessione C discessioni D de successione B decessionis KMENX discessionis a requirentes KFAENoq* 9 qui. (s er.) H bonum om. MENXa a 8. I. Ay caelestibus (bus ex um) i 10 usque om. MENXa a D immortalitatibus H immortalia ADa. 11 paemtua jiy 12 quorum H promptum C promtu KH 13 coniugatorum B 14 atque nutriendum om. D adque C nutriendum) procreandum A mortalis om. EX. 15 caritas MENXa. 16.trigl.\'genario Bx 17 mentes K 18 secundum carnem. in mg. M destinguendum PHl distenguendum K 20 profetandum PH ualuerit E quod om. a 21 genere etiam B qua (a s. i pos) H 23 habraham B )

217
nouerat, cui manum subdere famulum iussit, ut de uxore, quae a filio esset ducenda iuraret. ponens enim manum sub femore hominis et iurans per deum caeli quid aliud significabat nisi in ea carne, quae ex illo femore originem duceret, deum caeli esse uenturum? bonum ergo sunt nuptiae, in quibus tanto meliores sunt coniugati, quanto castiores ac fideliores deum timent, maxime si filios, quos carnaliter desiderant, etiam spiritaliter nutriant.

Nec quod purificari lex hominem et post coniugalem concubitum iubet, peccatum esse declarat, si non est ille, qui secundum ueniam conceditur, qui etiam nimius inpedit orationes. sed sicut multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum, quaedam in semine quasi materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est uitae informis et ineruditae: a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. neque enim et in somnis peccato fit; et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuum peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem legis uetustas praecepit expiari non nisi propter [*]( 1 cf. Gen. 24, 2. 3 23 cf. Leu. c. 15 ) [*]( 1 cui] cO KDMENa. manu E ut de] unde fF uxorS F 2 que (e in ras. m. 2) C a om. PKjAFJJMENXa enim] ei PjDH, (I. I.) A ergo N 4 illo] eo D ducere E 5 bone By2 6 ac] et D 8 spiritaleter Y1 9 Ne KN et om. EX iugalem ),1 11 qui] cui PAaHFBDx secQdQ (dQ 8. I.) H 12 lex multa X 13 quaedam ergo (ergo s. 1. m. al.) P, HÂFRDNr materiales K 14 quo X in] sic in a signifioationein MENXa 15 informis 10 supra i add.) H inheruditae H 16 quoniam) quia KMENXa. doctrinae] doctrina et KMENXa 18 enim om. N peccatum H7MENXb 20 putet KMENXa accedere Kti - 22 mensuum CaPaAaRIVF menstroum KMXENa mensium A2H2BD menstraa bd peccata (ta s. I.) B tamen] tunc ENX 23 praecipit KMENa )

218
ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. ac per hoc cum informiter fluit, significari per illam lex uoluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. postremo numquid et mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio et inde mandata est, quia et mortuum corpus uita deserente non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia.

Bonum, inquam, sunt nuptiae et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. nuptiis tamen sanctorum patrum non quas nuptias, sed quam continentiam conparem quaero, immo non nuptias nuptiis — nam par in omnibus munus est mortali hominum naturae datum — sed homines, qui nuptiis utuntur, illis hominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non inuenio, quinam continentes illis coniugatis conferendi sint requirendum est. nisi forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter regnum caelorum, qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiae carae sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum caelorum.