De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Ergo uides, in qua philosophia quasi in portu nauigem. sed etiam ipse late patet; eius magnitudo quamuis iam minus periculosum non tamen penitus excludit errorem. nam cui parti terrae, quae profecto una beata est, me admoueam eamque contingam, prorsus ignoro. quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quaestio nutat et fluctuat? quare obsecro te per uirtutem tuam, per humanitatem, per animarum inter se uinculum atque conmercium, ut dexteram porrigas, hoc autem est, ut me ames et a me uicissim te amari credas carumque haberi. quod si inpetrauero, ad ipsam beatam uitam, cui te iam haerere praesumo, paruo conatu facillime accedam. [*]( 1 cf. Conf. VI 3, 4 sqq. 8 cf. ibid. VII 9, 13. VIII 2, 3 14 cf. ibid. IX 2, 4 ) [*](1 septentrioces A (6 ex es corr.) credere M 2 sacerdotis (is ex es orr.)A 5 illecebra LM 6 haec om.M hoc p tam] tamen p 7 omnibusque am 8 plotini AL platonis M edd. 9 esse om.M 12 ergo om.Jl 13 superfluus Mml putabatur edd. 14 tantus LM edd. dolor pectoris p 15 honus A ualificabam Mml uilificabam a 16 syrenas M abicere M 17 nauim Mp fessamque ALM fissamque m perducere M 19 eiusque (que m2A) ALJI edd. pericolosum (0 alt. ex u) A 20 non tamen om.M exclusit p 21 est beata M eamque] atque LMm 22 nutuat uel nutat L nitat Mml )