De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Quae cum ita sint, accipe, mi Theodore — namque ad id, quod desidero, te unum intueor teque aptissimum semper: admiror — accipe, inquam, et quod illorum trium genus hominum me tibi dederit et quo loco mihi esse uidear et abs te cuius modi auxilium certus expectem. ego ab usque undeuicensimo anno aetatis meae, postquam in schola rhetoris librum illum Ciceronis, qui Hortensius uocatur, accepi, tanto amore philosophiae succensus sum, ut statim ad eam me ferre meditarer. sed neque mihi nebulae defuerunt, quibus confunderetur cursus meus, et diu, fateor, quibus in errorem ducerer, labentia in Oceanum astra suspexi. nam et superstitio quaedam puerilis me ab ipsa inquisitione terrebat et, ubi factus erectior illam caliginem dispuli mihique persuasi docentibus potius quam iubentibus esse cedendum, incidi in homines, quibus lux ista, quae oculis cernitur, inter summe diuina colenda uideretur. non adsentiebar sed putabam eos magnum aliquid tegere illis inuolucris, quod essent aliquando aperturi. at ubi discussos eos euasi maxime traiecto isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus uentis in mediis fluctibus Academici tenuerunt. deinde ueni in has terras; hic [*]( lOcf. Retr. 12,2 14 cf. Cic. Hort. frag. 9 Miiller cf. Cunf. III4, 7 21 cf. ibid 1116,10 sqq. ) [*]( 1 beniuolentissimo Aml beneuolentissime (me m2) M 4 ingressi*suae (s ras.) L nisi (n ex s corr.) A 5 habent M inflatos (in a m2) A superambulantes A 6 subcrepantes A sua repente M 7 tenebris Mml eripiat (t ex s m2) A luculentum Aml luculentissimam am 13 undeuice*simo A undeuicesimo LMp 14 sc*ola*(h et m ras.) A scola Mp rethoris (ris in ras. A) ALM rhetorum a rethorum p ihortensius A 16 transferre am meditarer (r alt. ex s corr.) A 18 ducor M ducebar am suscepi M 19 ab ipsa me M et om-M 20 persuasit L 21 credendum M edd. 22 summe A summa et LM e,dd. 23 quod] que p 24 at ex ut corr. A 26 achademici codd. has] exteras M hic] in M )

92
septentrionem cui me crederem didici. animaduerti enim et saepe in sacerdotis nostri et aliquando in sermonibus tuis, cum de deo cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima; nam id est unum in rebus proximum deo. sed ne in philosophiae gremium celeriter aduolarem, fateor, uxoris honorisque inlecebra detinebar, ut, cum haec essem consecutus, tum demum me, quod paucis felicissimis licuit, totis uelis, omnibus remis in illum sinum raperem ibique conquiescerem. lectis autem Plotini paucissimis libris, cuius te esse studiosissimum accepi, conlataque cum eis, quantum potui, etiam illorum auctoritate, qui diuina mysteria tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas uellem ancoras rumpere, nisi me nonnullorum hominum existimatio commoueret. quid ergo restabat aliud, nisi ut inmoranti mihi superfluis tempestas, quae putatur aduersa, succurreret? itaque tantum me arripuit pectoris dolor, ut illius professionis onus sustinere non ualens, qua mihi uelificabam fortasse ad Sirenas, abicerem omnia et optatae tranquillitati uel quassatam nauem fessamque perducerem.