De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Idibus Nouembribus mihi natalis dies erat. post tam tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum inpediretur, omnes, qui simul non modo illo die sed cottidie conuiuabamur, in balneas ad consedendum uocaui; nam is tempori aptus locus secretus occurrerat. erant autem — non enim uereor eos singulari benignitati tuae notos interim nominibus facere — in primis nostra mater, cuius meriti credo esse omne, quod uiuo, Nauigius frater meus, Trygetius et Licentius ciues et discipuli mei; nec Lartidianum et Rusticum consobrinos meos, quamuis nullum uel grammaticum passi sint. deesse uolui ipsumque eorum sensum communem ad rem, quam moliebar, necessarium putaui. erat etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cuius ingenium. si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus. quibus adtentis sic coepi.