De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Quae est autem dicenda sapientia nisi quae dei sapientia est ? accepimus autem etiam auctoritate diuina dei filium nihil esse aliud quam dei sapientiam, et est dei filius profecto deus. deum habet igitur quisquis beatus est; quod omnibus nobis iam ante placuit, cum hoc conuiuium ingressi sumus. sed quid putatis esse sapientiam nisi ueritatem? etiam hoc enim dictum est: ego sum ueritas. ueritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum, a quo procedit et in quem se perfecta conuertit. ipsi autem summo modo nullus alius modus inponitur; si enim summus modus per summum modum modus est, per se ipsum modus est. sed etiam summus modus necesse est, ut uerus modus sit. ut igitur ueritas modo gignitur, ita modus ueritate cognoscitur. neque igitur ueritas sine modo neque modus sine ueritate umquam fuit. quis est dei filius? dictum est: ueritas. quis est, qui non habet patrem? quis alius quam summus modus? quisquis igitur ad summum modum per ueritatem uenerit, [*](11 cf. 3, 18 (p. 103, 2.5) 17 cf. I Cor. 1, 24 21 Ioh. 14, 8 ) [*](1 egeret.4 sapientem esse p 2 iam AM nam L edd. ipsa La 3 & uoluit A enim aliud est M enim est a. p nihil est m 4 quo] a quo A se a animus A 7 animis ibi Aml 8 merore A 12 fallatiam A quibus p 14 inegestatis A \\ 16 autem om.p 17 etiam om.LMp 18 et est LM id est A 19 placuit ante L 21 enim hoc L 22 utadd. Am2s.l. 28 quid L est Am2 s l. 29 alt. quis***(est eras.) A 30 sunimu* (s ras.) A )
Admonitio autem quaedam, quae nobiscum agit, ut deum recordemur, ut eum quaeramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus, de ipso ad nos fonte ueritatis emanat. hoc interioribus luminibus nostris iubar sol ille secretus infundit. huius est uerum omne, quod loquimur, etiam quando adhuc uel minus sanis uel repente apertis oculis audacter conuerti et totum intueri trepidamus, nihilque aliud etiam hoc apparet esse quam deum nulla degeneratione inpediente perfectum. nam ibi totum atque omne perfectum est simulque est omnipotentissimus deus. sed tamen quamdiu quaerimus, nondum ipso fonte atque, ut illo uerbo utar, plenitudine saturati nondum ad nostrum modum nos peruenisse fateamur et ideo quamuis iam deo adiuuante nondum tamen sapientes ac beati sumus. illa est igitur plena satietas animorum, hoc est beata uita, pie perfecteque cognoscere, a quo inducaris in ueritatem, qua ueritate perfruaris, per quid conectaris summo modo. quae tria unum deum intellegentibus unamque substantiam exclusis uanitatibus uariae superstitionis ostendunt. — Hic mater recognitis uerbis, quae suae memoriae penitus inhaerebant, et quasi euigilans in fidem suam uersum illum sacerdotis nostri: foue precantes, trinitas, laeta effudit atque subiecit: Haec est nullo ambigente beata uita, quae uita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci solida fide alacri spe flagranti caritate praesumendum est.
Ergo, inquam, quoniam modus ipse nos admonet et conuiuium aliquo interuallo dierum distinguere, quantas pro uiribus possum, gratias ago summo et uero deo patri, domino liberatori animarum, deinde uobis, qui concorditer inuitati multis etiam me [*](22 Ambros. hymn. II 32 (XVI 1474 M) ) [*]( 1 animo Lm animi Jlmlp animum a frui Mm 4 alt, ut] et L pulsos*omni (s ras.) A 5 ueritatis om.LJlp 6 uestris ex nostris Lm2 uerum A uerbum LJlp 7 pr. ueJ om.p 14 beati sumus Am2 beatissimus AmlL 15 haec m 16 indicaris L 17 modo] bono p 18 uanitatis LJlp superstitionibus p 19 hoc L his a 20 uerbum LMap illud Ma,om p 22 precantis Am1LM 23 effundit LM 25 spe (e ex r, s s. m2) A fraglanti Aml flagrante edd. 26 et om.LJlam 28 patris .4 liberator Am1 ) [*](8* )