De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Postea, inquam, de uerbo quaeremus fortasse diligentius; non enim hoc curandum est in conquisitione ueritatis. quamuis enim Sallustius, lectissimus pensator uerborum, egestati opposuerit opulentiam, tamen accipio istam plenitudinem. non enim nec hic grammaticorum formidine liberabimur aut metuendum est, ne ab eis castigemur, quod incuriose utimur uerbis, qui res suas nobis ad utendum dederunt. - Ubi cum adrisissent: Ergo quia mentes uestras, inquam, cum intenti estis in deum, uelut quaedam oracula non contemnere statui, uideamus, quid sibi uelit hoc nomen; nam nullum adcommodatius esse arbitror ueritati. plenitudo igitur et egestas contraria sunt; at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate, apparent illa duo, esse et non esse, et, si egestas est ipsa stultitia, plenitudo erit sapientia. merito etiam uirtutum omnium matrem multi frugalitatem esse dixerunt. quibus consentiens Tullius etiam in populari oratione ait: ut uolet quisque accipiat; ego tamen frugalitatem, id\' est modestiam et [*]( 16 cf. Sall. Cat. c. 52 28 Cic. Deiot. 26 ) [*]( 1 ne quicquam Mm2 2 iis m 3 frugalitate (fruga in ras. m2) A atque] et p 4 egestate Am] 6 trigecius A 7 contrarium A 8 solent LM edd. 12 egestatis A 13 si om.Am1 14 quaerimus Aml quaeramus ap 15 hoc curandum] obscurandum A inquisitione am 16 salustius M lectissimus] eius dilectissimus L electissimus ap oppolentiam A 17 nec hic A hic LMmp 18 formidinem L liberauimur L laborabimus m 19 ad utendum nobis p 22 statui in ras. A 24 at] ut Am] aut M lrugilitate A 27 dixerint L )
Modestia utique dicta est a modo et a temperie temperantia. ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quicquam nec minus. ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus, multo melius, quam si abundantiam poneremus. in abundantia enim intellegitur affluentia et quasi rei nimium exuberantis effusio. quod cum euenit ultra quam satis est, etiam ibi desideratur modus et res, quae nimia est, modo eget. ergo nec ab ipsa redundantia egestas aliena est, a modo autem et plus et minus aliena sunt. ipsam etiam opulentiam si discutias, inuenies eam nihil aliud tenere quam modum. nam non nisi ab ope dicta est opulentia. quomodo autem opitulatur, quod nimium est, cum incommodius sit saepe quam parum ? quidquid igitur uel parum uel nimium est, quia modo eget, obnoxium est egestati. modus ergo animi sapientia est. etenim sapientia contraria stultitiae non negatur et stultitia egestas, egestati autem contraria plenitudo: sapientia igitur plenitudo. in plenitudine autem modus: modus igitur animo in sapientia est. unde illud praeclarum est et non inmerito diffamatum: hoc primum in uita esse utile, ut ne quid nimis.
Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis nostrae, quod, si inueniremus nihil esse aliud miseriam quam egestatem, eum beatum esse fateremur, qui non egeret. est autem inuentum. ergo [*](20 Ter. Andr. 61 27 cf. 4, 23 (p. 106, 2G) ) [*](1 uirtutem esse am uirtutum esse p 3 diximus p cui] tui Aml 4 parcimonia edd. 11 habundantiam Aml 12 afflueatu? (om- et) Aml 15 reduntia AMm1 etiam et plus minusque p 1G inueni∗es (a ras.) A inuenias L 19 nimium] minimum L 20 quia*modo (m ras.) A igitur p 21 est. etenim] est enim A 23 animi Lm2am 24 aliud Migne 25 diffamatus -4 diffamatur LM edd. 26hoc primum] adprime Terentii libri utile <m.p ut ex et A 27 hodierna L 28 aliud esse edd. 29 fatemur I. ) [*]( LXIII. Auijust. I pars III. ed. KnoeLl. ) [*]( s )