De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Librum de beata uita non post libros de Academicis, sed inter illos ut scriberem contigit. ex occasione quippe ortus est diei natalis mei et tridui disputatione conpletus, sicut satis ipse indicat. in quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam uitam nisi perfectam cognitionem dei.

Displicet autem illic, quod Mallio Theodoro, ad quem librum 2 ipsum scripsi, quamuis docto et Christiano uiro, plus tribui qua! deberem, et quod fortunam etiam illic saepe nominaui, et quod tem 3 pore uitae huius in solo animo sapientis dixi habitare beatam uitam. > quomodolibet se habeat corpus eius, cum perfectam cognitionem dei, hoc est, qua homini maior esse non possit, in futura uita speret apostolus, quae sola beata uita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile atque inmortale spiritui suo sine ulla molestia uel reluctatione subdetur. sane istum librum in nostro codice interruptum repperi et non parum minus habere, et sic a fratribus quibusdam descriptus est, nec adhuc apud aliquem integrum inueneram, ex quo emendarem, quando haec retractaui.

Hic liber sic incipit: Si ad philosophiae portum. [*]( 6 De b. nit. 1, ti 11 De b. uit. 1, 5; cf. De ord. I 11, 31 12 De b. uit. 1, 2. 5. 13 De b. uit. 2, 14 13 1 Cor. 13, 12 17 1 <W. 15, 44 sqq. )