De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. haec est enim contraria sapientiae et ita contraria, ut mors uitae, ut beata uita miserae, hoc est sine aliquo medio. nam ut omnis 11011 beatus homo miser est omnisque homo non mortuus uiuit, sic omnem non stultum manifestum est esse sapientem. ex quo et illud iam licet uidere, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat, ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. quo fit, ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque his, quae bona putabat, nihil omnino metuisset. esset enim non fortitudinis excubiis sed mentis sopore securior et altiore stultitia demersius miser. at si omnis, qui caret sapientia, magnam patitur egestatem omnisque compos sapientiae nihilo eget, sequitur, ut stultitia sit egestas. ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. ergo ut omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse conuincitur.

Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse diceret: Quid, inquam, inter nos ratione conuenit? — Eum egere, inquit, qui sapientiam non habeat. — Quid est ergo, inquam, egere? — Sapientiam non habere. — Quid est, inquam, sapientiam non habere ? hic cum taceret: Nonne hoc est, inquam, habere stultitiam ? — Hoc, inquit. — Nihil est ergo aliud, inquam, habere egestatem quam habere stultitiam; ex quo iam necesse est egestatem alio uerbo nominari, quando stultitia nominatur; quamquam nescio [*](2 esset Am2 s.l. 4 ** iquam (i m2 in ras.) A multus A adtensimum L 7 ac] et M edd. 8 pr. sapientia Aml 12 miseriae LM 13 pr. homo orn.p 15 oratum LMp 17 fuisset L iis m 19 demersus Lam diuersus p 24 qua conclusione L 25 quid (d m2 in ras.) A quit L 26 habet p ergo om.p 27pr. sapientiam Am1 sapientiam inquit Am2 in mg. LMedd. 29inquam om.Lp 30 habere om-LMm alia L 31 nominantur L )

111
quomodo dicamus: \'habet egestatem\' aut \'habet stultitiam\'. tale est enim, ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras, quod nihil est aliud quam lumen non habere. non enim tenebrae quasi ueniunt aut recedunt, sed carere lumine, hoc ipsum est iam tenebrosum esse, ut carere ueste, hoc est esse nudum. non enim ueste accedente ueluti aliqua res mobilis nuditas fugit. sic ergo dicimus aliquem habere egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. egestas enim uerbum est non habendi. quam ob rem, ut quod uolo explicem. sicut possum, ita dicitur \'habet egestatem\', quasi dicatur \'habet non habere\'. itaque si stultitiam ipsam ueram certam egestatem esse monstratum est, uide iam quaestionem quam susceperamus, utrum soluta sit. dubitabatur enim inter nos, utrum, cum appellamus miseriam, nihil aliud quam egestatem nominaremus. dedimus autem rationem recte stultitiam uocari egestatem. sicut ergo et omnis stultus miser et omnis miser stultus est, ita necesse est non solum omnem, qui egeat, miserum, sed etiam omnem, qui miser sit, egentem esse fateamur. at si ex eo, quod et omnis stultus miser est et omnis miser stultus est, conficitur stultitiam esse miseriam, cur non ex eo, quod et quisquis eget miser et quisquis miser est eget, nihil aliud miseriam quam egestatem esse conficimus?

Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud iam, inquam, sequitur, ut uideamus, quisnonegeat; is enim erit sapiens et beatus. egestas autem stultitia est egestatisque nomen; hoc autem uerbum sterilitatem quandam et inopiam solet significare. adtendite ergo altius, quanta cura priscorum hominum siue omnia siue, quod manifestum est, quaedam uerba creata sunt earum rerum maxime, quarum erat notitia pernecessaria. iam enim conceditis omnem stultum egere et omnem qui egeat stultum esse; credo uos etiam concedere animum stultum esse uitiosum omniaque animi uitia uno stultitiae nomine includi. primo autem die huius disputationis nostrae [*](30 cf. 2, 8 (p. 95, 23) ) [*]( 2 careat (alt. a ex u m2) A 3 lulmen A 5 nudum esse p 10 certam] et certam LM edd. 11 susciperamus A 12 post sit ras. 2 litt. A appellaremus Am2LM edd. 14 ratione A stultiam A 15 miser stultus in ras. m2A 16 pr, omnem omp alt. omnis A 17 at ex ut A pr. et add. As.l. 19 egeat am 21 inquam iam LMp 22 his A et] ut LJI 24 ergo A qiiucso LM edd. 27 stultū**A )

112
nequitiam dixeramus esse ab eo dictam, quod necquicquam sit, cui contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. ergo in his duobus contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo uidentur eminere, esse et non esse. egestati autem, de qua quaestio est, quid putamus esse contrarium? - Hic, cum aliquantum cunctarentur: Si dicam, inquit Trygetius, diuitias, uideo his paupertatem esse contrariam. — Est quidem, inquam, uicinum; nam paupertas et egestas unum atque idem accipi solet. tamen aliud uerbum inueniendum est, ne meliori parti desit unum uocabulum, ut, cum illa pars paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur diuitiarum nomen. nihil enim absurdius, quam ut hic sit egestas uocabuli, ubi est contraria pars egestati. — Plenitudo, inquit Licentius, si dici potest, uidetur mihi recte opponi egestati.