De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Hic cum et ille et ceteri adrisissent: Illud tamen, inquam, diligentius adtendamus, quia, etsi timuit iste, non eguit, unde quaestio est. egere est enim in non habendo, non in timore amittendi quae habeas. erat autem iste miser, quia metuebat, quamuis non egeret. non igitur omnis, qui miser est, eget. — Quod cum adprobauisset cum ceteris etiam ipsa, cuius sententiam defendebam, aliquantum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen et nondum plane intellego, quomodo ab egestate possit miseria aut egestas a miseria separari. nam et iste, qui diues et locuples erat et nihil, ut dicitis, amplius desiderabat, tamen, quia metuebat ne amitteret, egebat sapientia. ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et pecunia, cum egeret sapientia, non dicemus? — Uli cum omnes [*]( 1 ualitudinemil/p praedisL quaestuosissimis] qua est uosissimis Aml que (om.p) studiosissimis Lp 2 et amicis iucundissimis om.LMp habun- dauit A 3 eisque LM breuiter add. m. post. s.l. A 4 pr. omnem A omni*s ex omniu ras. A 5 inquiet in ras. mlA nostrum p 6 quod (o ex i m2) A 9 plus om.m 10 enim] uir add. m 13 tunc LMp 15 omnia illa p 16 a*mittere (m ras.) A 17 infidem A (d ex n ml) La malo] multo A 18 illi a 19 quia] qui m 23 sententia p dependebam LMp 24 aliquantulum m 25 plene am 28 sapiens L 29 et] uel p egeret om.p diceremus Mm )