De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia. haec est enim contraria sapientiae et ita contraria, ut mors uitae, ut beata uita miserae, hoc est sine aliquo medio. nam ut omnis 11011 beatus homo miser est omnisque homo non mortuus uiuit, sic omnem non stultum manifestum est esse sapientem. ex quo et illud iam licet uidere, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat, ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. quo fit, ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque his, quae bona putabat, nihil omnino metuisset. esset enim non fortitudinis excubiis sed mentis sopore securior et altiore stultitia demersius miser. at si omnis, qui caret sapientia, magnam patitur egestatem omnisque compos sapientiae nihilo eget, sequitur, ut stultitia sit egestas. ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. ergo ut omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse conuincitur.