De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

lam nunc uidete, utrum etiam omnis, qui miser est, egeat. nam huic sententiae concedendae difficultatem illa res facit, quod multis in magna fortuitarum rerum copia constitutis, quibus ita facilia sunt omnia, ut ad eorum nutum praesto sit quidquid cupiditas poscit, difficilis quidem ista uita est. sed fingamus aliquem tamen, qualem Tullius fuisse dicit Oratam. quis enim facile dicat Oratam egestate laborasse, hominem ditissimum amoenissimum deliciosis simun, cui neque ad uoluptatem quicquam defuit neque ad gratiam [*]( 3 Ter. Eun. 761 12 Ter. Andr. 305 sq. 24 cf. Cic. Hort. frag. 76 Miiller ) [*]( 1 inopia.sed] inopias & A 3 uitare] cauere Terentius amittere L 5 uita- uit L 7 cum] non L cum uitare p 8 perpessionem A 9 uitare p 11 cõmici A sententia (alt. e in ras. m1) A 12 non om.L 13 possit m Terentii libri, cf. ciu. dei XIV. 25. de trin. XIII 7, 10 15 posse] possidet AnJ 21 multis cod. Trec. n. 40 multi ALM cthl. constitutis Trec. constituti A coa- stituti sunt Lm edd. 22 nutu A 23 possit Aml alique (e ex id m2) A tamen] talem edd. 24 oratum LMap dicat (a ex u corr.) A 25 egestatem A 2G neque ad] nequeat Aml uoluntatem A.ll )

109
neque ad bonam integramque ualetudinem ? nam et praediis quaestuosissimis et amicis iucundissimis, quantum libuit, abundauit et illis omnibus aptissime ad salutem corporis usus est eiusque, ut breuiter totum explicem, omne institutum uoluntatemque omnem successio prospera consecuta est. sed fortasse inquiet aliquis uestrum plus illum, quam habebat, habere uoluisse. hoc ignoramus. sed, quod satis est quaestioni, faciamus eum non desiderasse amplius, quam tenebat; uideturne uobis eguisse? — Etiamsi concedam, inquit Licentius, nihil eum plus desiderasse, quod in homine non sapiente nescio quomodo accipiam, metuebat tamen — erat enim, ut dicitur, ingenii non mali — ne illa omnia sibi uel uno aduerso impetu raperentur. non enim magnum erat intellegere talia cuncta, quantacumque essent, esse sub casibus constituta. — Tum ego arridens: Uides, inquam, Licenti, fortunatissimum istum hominem a beata uita ingenii bonitate inpeditum. quo enim erat acutior, eo uidebat illa omnia se posse amittere; quo metu frangebatur illudque uulgare satis adserebat infidum hominem malo suo esse cordatum.