De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent me id quibus potui uerbis ad eorum sensum adcommodatis aperiente atque uersante: Ergo, inquam, miserum esse omnem, qui egeat, dubitat nemo nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria. non eis eget ipse animus, in quo posita est beata uita. ipse enim perfectus est; nullus autem perfectus aliquo eget et, quod uidetur corpori necessarium, sumet, si adfuerit, si non adfuerit, non eum istarum rerum franget inopia. omnis namque sapiens fortis est, nullus autem fortis aliquid metuit: non igitur metuit sapiens aut mortem corporis aut dolores, quibus pellend\'0 uel uitandis uel differendis sunt [*](23 cf. Retr. I 2, 4 ) [*]( 1 qui A omnes qui LM edd. etiam omnes p 4 enim erit Am] 5 beatus ergo est am egestate*(m ras.) A 7 qui Lp 9 consensisse LM nos (n ex m) A medium Am2 in ras. 13 *quorsum A cursum L istud LMtnl eâd. quia***** (illud eras.) A istud edd. 14 sepultum (om. est) L non negabat-non ait add. Am2 in mg. 15 alt. non] nam ex non m2 A 18 uiuum (u alt, ex n m2) A inuenire L 19 aliquid Aml 20 id ex in m1A 22 nec] ne Aml non A non enim LM edd. 23 eget eis p positas Aml uita beata am 26 frangit A )

108
necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. sed tamen non desinit eis bene uti, si ipsa non desunt. uerissima est enim illa sententia: nam tu quod uitare possis, stultum admittere est. uitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et quantum decet, ne, si minime uitauerit, non ex eo miser sit, quia haec accidunt, sed quia uitare cum posset, noluit, quod manifestum stultitiae signum est. erit ergo ista non uitans non earum rerum perpessione, sed stultitia miser. si autem non ualuerit euitare, cum id sedulo ac decenter egerit, non cum ista inruentia miserum fac-ient. etenim et illa eiusdem comici sententia non minus uera est: quoniam non potest id fieri, quod uis, id uelis, quod possis. quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter uoluntatem, quia, quod sibi uidet non posse prouenire, non potest uelle? habet enim rerum certissimarum uoluntatem, id est ut quidquid agit non agat nisi ex uirtutis quodam praescripto et diuina lege sapientiae, quae nullo ab eo pacto eripi possunt.