De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Quid enim ? ait Trygetius, non potest ex eo iam confici omnem non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem, qui egeat, esse miserum? nam concessisse nos memini nihil esse medium inter miserum et beatum. — Aliquidne, inquam, inter mortuum et uiuum tibi medium uidetur esse? nonne omnis homo aut uiuus aut mortuus est? — Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium; sed quorsum istuc ?- Quia, inquam, etiam illud te fateri credo, omnem, qui ante annum sepultus est, esse mortuum. — Non negabat. — Quid? omnis, qui ante annum sepultus non est, uiuit? — Non, ait, sequitur. — Ergo, inquam, non sequitur, ut, si omnis qui eget miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamuis inter miserum et beatum ut inter uiuum et mortuum medium nihil inueniri queat.