De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Hic, cum etiam mater adrisisset: Ego, inquit Trygetius, non concedo continuo deum aduersari, cui non sit propitius, sed esse aliquid medium puto. — Cui ego: Istum tamen hominem, inquam, medium, cui nec propitius deus est nec infestus, deum quoquo modo habere concedis ? — Hic. cum ille cunctaretur: Aliud est, inquit mater, deum habere, aliud non esse sine deo. — Quid ergo, inquam, melius est, utrum habere deum an non esse sine deo? — Quantum possum, inquit, intellegere, ista est sententia mea: qui bene uiuit, habet deum, sed propitium, qui male, habet deum, sed aduersum, qui autem adhuc quaerit nondumque inuenit, neque propitium neque aduersum, sed non est sine deo. — Haecine, inquam, uestra £ etiam sententia est ? — Hanc esse dixerunt. — Dicite mihi, quaeso, inquam, non uobis uidetur esse homini deus propitius, cui fauet ? —Esse confessi sunt. — Non ergo, inquam, fauet deus quaerenti sese homini? — Responderunt fauere. — Habet igitur, inquam, qui deum quaerit, deum propitium et omnis, qui habet deum propitium, beatus est. beatus est ergo et ille, qui quaerit. qui autem quaerit, nondum habet quod uult. erit igitur beatus, qui quod uult non habet. — Prorsus, inquit mater, non mihi uidetur beatus esse, qui quod uult non habet. - Ergo, inquam, non omnis, qui habet deum propitium, beatus est. - Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. — Ista igitur. inquam, distributio erit. ut omnis, qui iam deum inuenit, et propitium deum habeat et beatus sit, omnis autem, qui deum quaerit. propitium [*](1 erit om.LMp 3 nobis onmibus edd. 4 discussus (a ex u m1) A 5 mihique] nihilque a Mime 6 meam om.M 8 etiam cum p mater∗∗∗∗∗ (mater cras.) A 9 continuo concedo M 10 aliquod II puto (u ex a m2) A 11 deus propitius am quomodo a 12 hoc Jl 13 ergo] igitur M inquit L 14 inquit possum aiu 15 sententia ea A 18 haeccine edd. nostra (om. etium) p 19 quaero A 22 fanet M edd. deum qui p 23 est om.LMp 25 proi - sus—26 habet add. Am2 in nef. 26 mihi om.L uidetur mihi p beattisj nisi beatus L 29 ia∗ deum A )