De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Quod cum placuit omnibus: Bene habet, inquam, sed adhuc illud uereor, ne uos moueat quod iam superius concesseramus, miserum esse quisquis beatus non esset; cui consequens erit esse miserum hominem, qui ∗∗∗∗∗∗ aliquem beatum. an uero, quod ait Tullius, multorum interrispraediorumdominos diuites appellamus, omnium uirtutum poss\'essores pauperes nominabimus? sed illud uidete, utrum, quomodo uerum est, quod omnis egens miser sit, ita sit uerum, quod omnis miser egeat. ita enim erit uerum nihil esse aliud miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, laudare sensistis. hoc autem hodie longum, ut quaeramus; quare peto, ne fastidio uobis sit ad istam mensam cras etiam conuenire. — Quod cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus.