De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Saltem, inquam, hoc inter nos satis constat, cum beatum esse, qui habet propitium deum ? — Uellem, inquit Nauigius, consentire, sed illum uereor, qui adhuc quaerit, praesertim ne concludas beatum esse Academicum, qui hesterno sermone uulgari quidem et male Latino, sed aptissimo sane, ut mihi uidetur, uerbo caducarius nominatus est. non enim possum dicere homini deum quaerenti aduersum deum esse. quod si dici nefas est, propitius erit, et qui propitium deum [*](1 *talis A quod L uideatur p 2 consensit a ergo inquam una M 3a om.L paululum a uobis Mp 9 facit**A inmundum spiritum M 10 demn quaerit am 11 uiuat L 13 credendus Mm 14 rederent Aml uiderent p 19 et iam AL etiamsi M edd. 21 uiuit M cdd. liabet edd. 22 externo a 23 deum liabet am 24.26 propicium A 25 saltim .1 hoc] liunc p esse beatum (om. eum) p 27 ilum (u ex a ml) A 30 possumus LMp 31 all. propium (corr.m2 s.l.) A deum habet propicium p )

105
habet, beatus est. beatus ergo erit ille, qui quaerit; omnis autem quaerens nondum habet quod uult: erit igitur beatus homo, qui quod uult non habet, quod heri omnibus nobis uidebatur absurdum, unde credebamus Academicorum tenebras esse discussas. quare iam de nobis Licentius triumphabit mihique illa dulcia, quae contra ualitudinem meam temere accepi, has de me poenas exigere quasi prudens medicus admonebit.