De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Sed illud a uobis paululum quaero, uelitne deus, ut homo deum quaerat. — Dederunt. — Item quaero: numquidnam possumus dicere illum, qui deum quaerit. male uiuere? — Nullo modo, dixerunt. - Etiam hoc tertium respondete: spiritus inmundus potestne deum quaerere? — Negabant aliquantum dubitante Nauigio, qui postea ceterorum uocibus cessit. — Si igitur, inquam, qui deum quaerit, id facit, quod deus uult, et bene uiuit et spiritum inmundum non habet, qui autem quaerit deum, nondum habet deum, non igitur quisquis aut bene uiuit aut quod uult deus facit aut spiritum inmundum non habet, continuo deum habere dicendus est. — Hic cum se ceteri concessionibus suis deceptos riderent, postulauit mater, cum diu stupida fuisset, ut ei hoc ipsum, quod conclusionis necessitate intorte dixeram, explicando relaxarem atque soluerem. quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest peruenire ad deum, nisi deum quaesierit. — Optime, inquam; tamen qui adhuc quaerit, nondum ad deum peruenit et iam bene uiuit. non igitur quisquis bene uiuit, deum habet. — Mihi, inquit, uidetur deum nemo non habere, sed eum qui bene uiuunt, habent propitium, qui male, infestum. — Male igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse, qui deum. habet, si quidem omnis homo habet deum nec tamen omnis homo beatus est. — Adde ergo, inquit, propitium.