De Beata Vita
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Sed fortasse omnes diuersis uerbis unum idemque sensistis. nam, si duo prima consideremus, et omnis, qui bene uiuit, ea facit, quae uult deus, et omnis, qui ea facit, quae uult deus, bene uiuit nec quicquam est aliud bene. uiuere quam ea facere, quae deo placeant, nisi quid uobis aliud uidetur. — Adsentiebantur. — Tertium uero illud paulo diligentius considerandum est propterea, quod ritu castissimorum sacrorum spiritus inmundus, quantum intellego, duobus modis appellari solet, uel ille, qui extrinsecus animam inuadit sensusque conturbat et quendam hominibus infert furorem, cui excludendo qui praesunt, manum inponere uel exorcizare dicuntur, hoc est per diuina eum adiurando expellere; aliter autem dicitur spiritus inmundus omnis omnino anima inmunda, quod nihil est aliud quam uitiis et erroribus inquinata. itaque ex te quaero, tu puer, qui fortasse aliquanto sereniore ac purgatiore spiritu istam sententiam protulisti, qui tibi uideatur inmundum spiritum non habere, illene, qui daemonem non habet, quo uesani homines fieri solent, an ille, qui animam suam iam a uitiis omnibus peccatisque mundauit? — Is mihi uidetur, inquit, spiritum inmundum non habere, qui caste uiuit. — Sed castum, inquam, quem uocas? eumne, qui nihil peccat, an eum tantum, qui ab inlicito concubitu temperat? — Quomodo, inquit, castus potest esse, si ab inlicito tantum concubitu sese abstinens ceteris peccatis non desinit inquinari? ille est uere castus, qui deum adtendit et ad ipsum solum se tenet. — Quae uerba pueri sicut dicta erant cum conscribi mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est bene uiuat [*]( 1 reliqui L esse deus M 2 qui inmundus Jlam appellatur imm. p non est spiiitus L 3 consensistis M 7 aliud] aliquid A 9 ritu*(s ras.) A sacrorumque spirituum spiritus ap 11 imiadit animam m 12 possunt M 13 diuinam AmlM expellere] e. potentiam M 14 inmundus sp. et inmunda a. M 1G ex A abs LM edd. forte M seniore M 17 quis m 19 iam A, om.LJlm 20 omnibusque peccatis edd. his Atnl immundum spiritum m spiritum om M 22 eum M tantum post iulicito exhib. Mm 23 temperet m 24 si A qui LM edd. sese abstinet M abstinens sese edd. 2G cum plac. mihi conscribi M 27 placuisset] pl. haec ultima A his A, om.LMp ut bene edd. )