De Beata Vita

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Postridie autem, cum item post prandium sed aliquanto quam pridie serius idem ibidemque consedissemus: Tarde, inquam, uenistis ad conuiuium; quod uobis non cruditate accidisse arbitror, sed paucitatis ferculorum securitate, quod non tam mature adgrediendum uisum est, quod cito uos peresuros putastis. non multum enim reliquiarum credendum erat remansisse, ubi die ipso atque sollemnitate exiguum repertum erat. fortasse recte. sed quid uobis praeparatum sit, ego quoque uobiscum nescio. alius est enim, qui omnibus cum omnes tum maxime tales epulas praebere non cessat, sed nos ab edendo uel inbecillitate uel saturitate uel negotio plerumque cessamus; quem manentem in hominibus beatos eos facere inter nos heri, nisi fallor, pie constanterque conuenerat. nam cum ratio demonstrasset eum beatum esse, qui deum haberet, nec huic quisquam uestrum sententiae restitisset, quaesitum est, quid uobis uideretur deum habere. de qua re, si bene memini, tres sententiae dictae sunt. nam partim placuit deum habere illum, qui ea faceret quae deus uellet; quidam autem dixerunt quod is deum [*]( 1 inuitatorum L inuitatorem gerebam m inuitatorem alias personam gerebam a sustinere docuisti] sustinere non potui am commouitque cdd. me om.M 2 discrepentia Mml 4 sunt M quid] qui A 6 inquam A 7 nos] eos Migne 8 ut ex ul mlA hic om.J1 10 post tridie AM post om.L item post prandium] tempns prandii M sed] se A aliquantulum M 11 idem ibidemque] ibidem M 12 quod] quam L crudelitate LMm2 credulitate JIml accedisse A 13 bm om M 16 exiguum] tam exiguum LM edd. reppertum A 17 enim est M 18 cum omnes] qui omnes L cum (eum p) uel communes ap 20 omnibusJ/ 21 ni m 23 quid] quinam Lap quisnam Mm uideretur uobis25 parti am 26 dixerant a his A )

103
haberet, qui bene uiueret; reliquis uero in eis deus esse uisus est, in quibus inmundus qui appellatur spiritus non est.