De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Contra Donatistas auctoritate beatissimi episcopi et martyris Cypriani se defendere molientes septem libros de baptismo scripsi, in quibus docui nihil sic ualere ad refellendos Donatistas et ad eorum prorsus ora claudenda, ne aduersus catholicam suum scisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani.

Ubicumque autem in his libris commemoraui \'ecclesiam non habentem maculam aut rugam\', non sic accipiendum est, quasi iam sit, sed quae praeparatur, ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum habet, unde cottidie tota dicat: dimitte nobis debita nostra.

In quarto libro, cum dicerem uicem baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus incertum est.