Solet etiam quaeri, utrum adprobandum sit quod ab eo qui non accepit accipitur, si forte hoc curiositate aliqua didicit quemadmodum dandum sit, et utrum nihil intersit, quo animo accipiat ille cui datur, cum simulatione an sine simulatione, si cum simulatione, utrum fallens sicut in ecclesia uel in ea quae putatur ecclesia, an iocans sicut in mimo, et quid sit sceleratius, in ecclesia fallaciter accipere an in hae- < resi uel schismate sine fallacia, id est animo non simulato, et utrum in haeresi fallaciter an in mimo cum fide, si [*](2 cf. Sap. 1, 5 ) [*]( 2 spiritus sanctus LMNp.v 3 inutiliter] utiliter L non-accipiunt om. L non imitantes] nominantes Vmlp.; 8 saparatiores L 9 habent om. L 10 accipitur] accipiunt J urgueat JNml 11 animos L 13 ab haeresi] habere si ppr. 14 est om. MmJp. est ante recedendum add. Mm2 15 et] sed Vmlq uel Vm2p. 17 sunt Nml horum jipr. et om. fs 18 incipit esse pv 19 sit] add. baptisma v 20 habeo Lqml accepit] accipit Lml 21 didicit (pr. di s. l.) K quemammodum Mp. nihil s. l. K 23 falla I cens L fallans Nml 24 mimmo JmlKm2 minimo Kmlq 26 schismati V\\i.qm2 fallacia] fallaci J )
373
quisquam inter agendum repentina pietate moueatur. quamquam talem si etiam illi conferamus qui in ipsa catholica fallaciter accipit, mirum si dubitatur quis cui praeferendus sit. quid enim prosit animus ueraciter dantis fallaciter accipienti, non uideo. sed arbitremur aliquem etiam fallaciter dantem: cum et tradens et accipiens fallaciter agant in ipsa unitate catholica, utrum hoc magis baptisma sit acceptandum an illud quod in mimo datur, si quis existat qui fideliter subito commotus accipiat, an, quantum ad ipsos quidem homines adtinet, plurimum distet inter credentem in mimo et inridentem in ecclesia, ad ipsius autem sacramenti integritatem nihil intersit. si enim nihil interest ad integritatem sacramenti in ipsa catholica, utrum id aliqui fallaciter au ueraciter agant, cum tamen hoc idem utrique agant, cur extra intersit non uideo, quando ille qui accipit non simulatione palliatus, sed religione mutatus est. an plus ualent ad confirmandum sacramentum alii ueraces inter quos agitur, quam ad frustrandum illi fallaces a quibus agitur et in quibus agitur? et tamen, si postea prodatur, nemo repetit, sed aut excommunicando punitur illa simulatio aut paenitendo sanatur.
Sed nobis tutum est in ea non progredi aliqua temeritate sententiae, quae nullo in catholico regionali concilio coepta, nullo plenario terminata sunt, id autem fiducia securae uocis adserere, quod in gubernatione domini dei nostri et saluatoris Iesu Christi uniuersalis ecclesiae consensione roboratum est. uerumtamen si quis me forte in eo concilio constitutum, ubi talium rerum quaestio uersaretur, non praecedentibus talibus quorum sententias sequi mallem urgeret, ut dicerem [*]( 1 repentinam Nml 2 in om. q 6 pr. et] ei J agent Jml 7 utrum] pendet ex quaeritur, quod mente supplendwn est ex solet quaeri p. 372,19 acceptandam L aliud L 8 exsistat p.ç qui om. S pr. coinmutus Mml\\jlc 9 attinet homines v 10 distat Mpq im [mimo L 12 ad J et Mmlp.ç; 13 id om. p.ç fallacitur L 16 alii] illi v 17 illi om. Vmh 18 alt. agitur] agatur J 21 tutum] tantum L 22 in del. Vm2 catholica Mm2 23 fiducia] figura$pr. securi Nml 26 forte me v 27 ubi et rerum om. L 28 talibus om. J surgeret J urgueret Nz )
374
quid ipse sentirem, si eo modo adfectus essem quo eram cum ista dictarem, nequaquam dubitarem habere baptismum eos, qui ubicumque et a quibuscumque illud uerbis euangelicis consecratum sine sua simulatione et cum aliqua fide accepissent, quamquam eis ad salutem spiritalem non prodesset, si caritate caruissent, qua catholicae insererentur ecclesiae; si enim habeam, inquit, fidem ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum; sicut iam praeteritis maiorum statutis non dubito etiam illos habere baptismum, qui, quamuis fallaciter id accipiant, in ecclesia tamen accipiunt uel ubi esse putatur ecclesia ab eis in quorum societate id accipitur, de quibus dictum est: ex nobis exierunt. ubi autem neque societas ulla esset ita credentium neque ille qui ibi acciperet ita crederet, sed totum ludicre et mimice et ioculariter ageretur, utrum adprobandus esset baptismus qui sic daretur, diuinum iudicium per alicuius reuelationis oraculum concordi oratione et inpensis supplici deuotione gemitibus inplorandum esse censerem, ita sane ut post me dicturos sententias, ne quid iam exploratum et cognitum adferrent, humiliter expectarem. quanto magis ergo nunc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis uel maioris auctoritatis istud dixisse accipiendus sum!
Sed iam ut existimo tempus est hos etiam libros de quaestione baptismi debito fine concludere. ubi nobis ostendit dominus deus noster per pacificum episcopum [*](6 I Cor. 13, 2 13 I Ioh. 2, 19 25 uerba ostendit dominzcsaedificamur in petra — Eug. c. 218 ) [*](def. N) [*](1 sentiret Lml eos N modo—p. 375, 1 qui ei con- om. N 2 eos baptismum v 6 pro si om. Kml qua] quo JLppr. inserentnr JZppr. 7 inquid V 10 accipiunt g 11 accipiant MVp., om. L putatur esse v 13 esset (ss in ras., in mg. /\'■) J, om. L 14 credentium] crederet (ret in ras.) J credendum Vml 15 ioculanter M iocalater Vmlp ioculatur <; agentur Jml 17 orationem ppr. etdeuotione om. J, in mg. m2 X suplici L subplici p. 18 cernerem Mp 19 ne quid iam] nequitiam fipr. 20 expectarent L exspectarem p.v 22 istum J istuc Mp. illud Yv 24 dubito J )
375
Cyprianum et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec deus id quoque reuelaret, tolerarent potius diuersa sentientes quam se ab eis nefario schismate separarent; ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiamsi de Maximianistis nihil dicamus. si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam iam ecclesiam cui sociaretur uel ipse Cyprianus inuenit. si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus Donatista proponit. baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi qui operantur opera carnis, qualia qui agunt regnum dei non possidebunt, habent ac tradunt et haeretici qui inter illa opera numerati sunt, quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt, sed tam infructuose adque inutiliter tales talibus, quam et illi ceteri pares eorum in eo quod regnum dei non possidebunt. et quemadmodum illis correctis baptisma non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat, sic et haereticis. unde Cyprianus et qui cum eo senserunt catholicae ecclesiae quam noluerunt praecidere non potuerunt praescribere. quod uero aliter sapuerunt, non expauescimus, quia cum eis ueneramur et Petrum; quod autem ab unitate non recesserunt, gaudemus, quia cum eis aedificamur in petra.
[*]( 2 cf. Phil. 3, 15 10 cf. Gal. 5, 19-21 ) [*]( 1 <con)senseruntl pergit N 2 id quoque deus v quoque] desinit J 4 donadistarum L 5 claudantur p. 6 mali bonos] maliuolos Kml contiminant L communicant fJ-ml 10 operatur L 12 opere Fm/ji enumerati LV Eug. 13 tradere ex tradendo ut uid. K remanendo L redeundo Mvi2 tamen N 14 patres N 16 quode erat L 18 praecedere Lml 19 praescripere L 20 non bis Kml 22 petram M petra. amen KL EXPL. LIBRI DE BAPTISMO NUMERO SEPTEM DO GRATIAS QUI LEGIS ORA PRO ME K EXPLICIUNT LIBRI DE BAPTISMO. SCI AUGUSTINI. NVMERO. VII. L EXPLICIT DR BAPTISMO BEATI AUSTINI (sic) LIBER SEPTIMUS N EXPLICIT DE BAPTISMO LIBER SEPTIMUS β)