De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

In libro septimo de uasis aureis et argenteis in domo magna constitutis sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis, in malis autem lignea et fictilia, ad illa referens quod dictum est: alia quidem in honorem, ad haec autem quod dictum est: alia uero in contumeliam. sed magis approbo, quod apud Tyconium postea repperi uel aduerti, in utrisque intellegendum quaedam in honore, non sola scilicet aurea et argentea, et rursus in utrisque quaedam in contumelia,- non utique lignea et fictilia.

. 5. Hoc opus sic incipit: in eis libris, quos aduersus epi stulam Parmeniani. [*]( - 10 cf. De bapt. I 17, 26. III 18, 23. IIII 3, 4. 4, 5. 10, 16. V 16, 21. 24, 35. 27, 38. VI 3, 5. VII 10, 19. 51, 99 16 cf. De bapt. IIII 22, 29 19 cf. De bapt. VII 51, 99 )

377