De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Non simus molesti legentibus, si eadem uarie ac saepe disserimus. quamquam enim ecclesia sancta catholica in omnibus gentibus aduersus ea, quae in ista quaestione de baptismo, utrum et aput haereticos uel schismaticos idem possit esse qui est in catholica, nonnullam caliginem offundunt, priscae consuetudinis et concilii plenarii auctoritate munita sit, tamen, quia non contemnendis uiris et maxime Cypriano in ipsa unitate aliquando aliter uisum est, eius uti aduersum nos auctoritate conantur qui longe ab eius caritate remoti sunt. propterea cogimur ex opportunitate tractandi et considerandi omnia, quae . in eius concilio de hac re litterisque conperimus, hanc eandem quaestionem aliquanto diutius tamquam in manibus uersare et [*]( 1 inaestimalem L inextimabilem p.ç isti om. JKL 2 praecipiendam J percipiendum FJJLJ saluti Nml utique eis v 3 planem L 5 prodesse J 6 adprobare Nml 8 sunt LNmlv 10 est Christi (iv Eug. etiam Nml conciliis Jml 11 ab om. N exordio (exordium p pr.) amen codd. contuli add. K EXPLICIT (EXPLICAT J) LIBER SEXTUS (VI- KMVç) INCIPIT LIBER SEPTIMUS (VH- DEO GRATIAS K) codd. 14 disseremus Nml catholica sancta v 16 uel] et v 18 plenarii concilii Kv plenari Nml (plenarium concilium passim, at p. 199, 14 concilio suo plenario, p. 305, 26 conciliis uniuersalibus) 20 eius] cuius Vv 22 oportunitate LMNVpml 23 comperimus K$ eadem L\' )

342
ostendere, quam uerius uniuersitati ecclesiae catholicae placuerit, ut haeretici uel schismatici, qui iam Christi baptismum illic unde ueniunt acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur ab errore suo correcti, in caritate radicati adque fundati, ut, quod adtinet ad baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. et beatus quidem Cyprianus, iam corpore quod corrumpitur non adgrauante animam nec deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem, serenius perspicit ueritatem, quam meruit adipisci per caritatem. adiuuet itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate tamquam in caliginosa nube laborantes, ut donante domino bona eius quantum possumus imitemur. si quid autem aliter sensit et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo quem dilexit reuelante iam cernit, nos longe inpares meritis suis ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cuius ipse egregium et carissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes aduersus haereticos uel schismaticos enodemus, quos praecisos ab unitate quam tenuit et arescentes a caritate qua uiguit et elapsos ab humilitate qua stetit tanto amplius inprobat adque condemnat, quanto magis eos nouit ad insidiandum perscrutari uelle quod scripsit et ad pacificandum imitari nolle quod fecit; sicut illi, qui se christianos Nazarenos uocant et more Iudaico carnalia praeputia circumcidunt, nati haeretici ex illo errore, in quem Petrus deuians a Paulo reuocatus est, in hoc adhuc usque persistunt. sicut ergo illi Petro in primatu apostolorum [*]( 1 uerba uerius uniuersitati-p. 343, 5 unitatis obponunt = Eug. c. 217 7 cf. Sap. 9, 15 25 cf. Gal. 2, 11 ) [*]( 1 placuit Eug. 2 schismati J 4 admittuntur JKL ammittuntur N 7 Cyprianus quidem v 9 serenus L 10 itaque nos ex itque m2L 11 mortalitatem Vpqml calliginosa p. 12 quantum possumus, bona eius v 16 clarissimum v 17 menbrum N 18 praechsos J praecisus Nml pretiosos Mmlpmhml a bonitate JKm2L 19 quam] tamquam Mmlp.çml - a om. N alapsos J elabsos K 20 contemnat L 21 nouit eos v 22 scriptum sit JN scribit L 23 *more M 25 deuiens (i pr. in hoc om. v )
343
martyrii gloria coronato in sua peruersitate praecisi ab ecclesia remanserunt, sic isti Cypriano per abundantiam caritatis in sortem sanctorum passionis claritate suscepto se ipsos exsules unitatis agnoscunt et contra unitatis patriam pro suis calumniis ciuem unitatis obponunt. iam itaque ceteras illius concilii sententias eadem ratione uideamus.

Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est, si haeretici hostes adque inpugnatores ueritatis rem sibi uindicant potestatis et dignationis alienae. illud mirandum est quod quidam nostri praeuarica tores ueritatis haereticis suffragantur et christian is aduersantur. propterea decreuimus haereticos baptizandos esse.

Huic respondemus: Immo magis mirandum est et magna laude praedicandum, quod tantum isti dilexerint unitatem, ut, quos praeuaricatores ueritatis arbitrabantur, cum eis in unitate perseuerantes ab eis pollui non timerent. nam cum iste dixisset: illud mirandum est quod quidam nostri praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur et christianis aduersantur, uidebatur esse dicturus: \'propterea decernimus eis non esse communicandum.\' non hoc dixit, sed ait: propterea decernimus haereticos baptizandos esse, seruans quod pacificus Cyprianus ante praestruxerat dicens: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. cum ergo Donatistae nobis calumniantur et nos dicunt traditores, si quis existat uel Iudaeus uel paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos secundum eorum regulas unitatis appellet praeuaricatores, uelim scire ad hoc tam graue crimen refutandum adque diluendum quomodo nobis agenda sit causa communis. [*]( 7. 17. 20 Cypr. sentent. episc. 38 22 Cypr. sentent. episc. praef. 1 perseueritate Nml 2 abuntiam L habundantiam NQ 3 sorte S Eug. passione caritatis MJJ. claritate Vm2v caritate cet. et Eug. codd., cf. p. 243, 5 martyrii claritate exules LNV 5 obponunt (B s. l.) K 7 mattari N Macthari Cypr. 8 rem sibi-lin, 10 ueritatis om. J sibi rem v 9 est om. N 11 decernimus w 12 esse om. p 15 praedicatores ppr. 17 ueritates Jml 18 sufferantur Nml 22 praestrucgerat Lml 26 alt. et om. N ueritatis Kv )

344
isti eos dicunt traditores quos neque illo tempore conuincere potuerunt neque nunc possunt ostendere, et in eodem crimine ipsi esse potius ostenduntur. sed quid ad nos? de istis certe praeuaricatoribus quid dicemus? si enim nos quamuis falso propterea dicimur traditores, quia traditoribus nos in eadem communione successisse criminantur, praeuaricatoribus illis omnes successimus, quia nondum se ab unitate diuiserat pars Donati beati Cypriani temporibus. post passionem quippe eius quadraginta et quod excurrit annis peractis traditio codicum facta est, unde coeperunt appellari traditores. si ergo nos propterea traditores, quia ex traditoribus, sicut opinantur uel confingunt, exorti sumus, ab illis praeuaricatoribus utrique originem ducimus. non est enim quod dicatur non eis communicasse istos, quando suos illos uocant, quod concilium loquitur, quod ipsi maxime proferunt. quidam nostri, inquit, praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur. accedit et testimonium Cypriani satis demonstrantis, quod in eorum communione permanserit, dicendo: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. ipsi enim erant qui diuersum sentiebant, quos iste praeuaricatores uocat, quia scilicet haereticis suffragabantur sine baptismo eos in ecclesiam recipiendo. eam quoque fuisse consuetudinem, ut sic reciperentur, et ipse Cyprianus multis locis et aliquot episcopi in hoc concilio manifestant. unde apparet, si haeretici non habent baptismum, ecclesiam Christi temporum illorum praeuaricatoribus fuisse plenam, qui eis suffragantes sic eos recipiebant. agatur ergo causa communis aduersus crimen [*]( 9 cf. p. 262, 12 s15 Cypr. sentent. episc. 38 18 Cypr. sentent. episc. praef.\' ) [*]( 1 illo] ullo v 6 communionem Vp. 7 succe*simus Nml ab unitate se c 9 XLta L quot Nm2 peractas Lml 10 si—traditores mg. K, sed om. nos desunt haec uerba in L, sed occurrunt p. 345, 13; om. J propterea nos v 14 quod] quando Kml 15 inquid V 18 a om. LNml 20 quos] quod Jml iste] ipse M 22 ecclesia Mfju; 23 aliqui ex aliquod N aliquod ex alia quod V 25 tempore Nm2 26 praeuaricatolbus L 27 causae Jml )
345
praeuaricationis quod negare non possunt, et ibi agetur nostra aduersus crimen traditionis quod conuincere non potuerunt. sed sic agamus quasi conuicerint. quod utrique responderimus eis qui nobis obiciunt maiorum nostrorum praeuaricationem, hoc nos istis respondebimus qui nobis obiciunt maiorum nostrorum traditionem. si enim per maiorum nostrorum traditionem, unde se isti diuiserunt, nos mortui sumus, ita per maiorum praeuaricationem, qui et nostri et ipsorum parentes fuerunt, et nos et ipsi mortui sumus. sed quia uiuere se dicunt, credunt, quod ad eos non pertineat illa praeuaricatio; ergo nec ad nos illa traditio. et illa quidem praeuaricatio secundum ipsos certa est; secundum nos autem nec anterior praeuaricatio uera est, quia et haereticos dicimus posse habere baptismum Christi, nec posterior traditio, quia in ea causa sunt ipsi superati. non habent ergo isti cur a nobis nefario scelere schismatis separentur, quia nostri maiores si traditores non fuerunt, sicut nos dicimus, non est quod ad nos omnino pertineat; si autem traditores fuerunt, sicut ipsi dicunt, sic ad nos non pertinet quemadmodum nec ad nos nec ad ipsos illi praeuaricatores. ac per hoc quoniam ex maiorum nostrorum iniquitate nullum est crimen nostrum, ex proprio schismate certum est crimen illorum.