De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Uincentius a Tibari dixit: Haereticos scimus illos esse peiores quam ethnicos. si conuersi ad deum uenire uoluerint, habent utique regulam ueritatis, quam dominus praecepto diuino mandauit apostolis dicens: ite, in nomine meo manum inpo nite, daemonia expellite, et alio loco: ite et docete gentes, tinguentes eas in nomine[*]( 7 Cypr. sentent. episc. 36 15 Gal. 5, 21 20 Cypr. aentent. episc. 37 28 Marc. 16, 17 25 Matth. 28, 19 )[*]( 2 rebaptizat sed baptizat Nm2 sed baptizet s. l, L 4 modo 8. l. K rebaptizet L 5 baptizet Fjjl; 6 perfecta v 8 nos] non J qui] quia Sv Cypr. catholicae om. Cypr. 12 computabuntur KL V com- (con- p.)putabant Mmlp. com(con- ç)putabunt Mm2qml 16 numerentur ç 18 baptismata Lml quod ex quo, opere ex operator N 20 Thibari v Cypr. scimus] cimus Kml scisjmus L scismus mus Nml simus V 21 illos] illo Mm2, om. v dominum Cypr. 23 apostolus Jml 24 imponite K 25 docente Lml tingentes v eos (atjtoii;) L )
Ex qua regula dicat haereticos peiores esse quam ethnicos nescio, cum dominus dicat: si neque ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. an etiam tali haereticus peior est? nihil resisto. non tamen propterea, quia ipse homo peior est ethnico, id est gentili adque pagano, sacramentum etiam Christi, si quod habet, uitiis eius moribusque miscetur et eadem permixtione corruptum perit. nam illi qui recedunt de ecclesia et fiunt haeresum non tantum sectatores sed etiam conditores, si iam baptizati recedunt, cum secundum istam regulam peiores sint ethnicis, habent tamen baptisma; nam si correcti redeant, non accipiunt quod, si amisissent, utique acciperent. potest ergo fieri ut aliquis peior sit ethnico et tamen in eo Christi sacramentum non solum sit, sed etiam non sit peius quam in homine sancto et iusto. etsi enim, quantum in illo homine est, non eum seruauit sed animo et uoluntate uiolauit, tamen, quantum ad ipsum adtinet sacramentum, et cum contemptore et repudiatore suo integrum inuiolatumque permansit. nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles? peiores ergo erant Iudaei quibus dominus dicit: tolerabilius erit Sodomis in die iudicii quam uobis et quibus propheta dicit: iustificastis Sodoipam, id est (in conparatione uestra Sodoma iusta facta est.\' numquid tamen ideo sacramenta diuina, quae aput Iudaeos erant, talia erant [*]( 6 Matth. 18, 17 16 uerba potest ergo fieri-po 341, 10 nolimus agnoscere = Eug. c. 216 24 Matth. 11, 24 25 Ezech. 16, 51 ) [*]( 1 fili Kml 2 impositionem KVp.ç inpositioni Nml secundum Nml 3 pollitationem L 4 fieri] add. censeo v 5 ethinicos Jml 6 sine quae Nml 7 ethnicos et buplicanus L 10 si om. J 11 nam] add. et v 15 alt. si s. L L 16 utque L 19 eum] ipsum Mv 21 contemptatore M contemtore fis repidiatore N 25 iustificatis L 26 iustificata £ p Eug. ) [*]( 22* )
Nam et ipsi gentiles si quid diuinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non inprobauerunt sancti nostri, quamuis illi per suas superstitiones et idolatriam et superbiam ceterosque perditos mores detestandi essent et, nisi corrigerentur, diuino iudicio puniendi. nam et Paulus apostolus . aput Athenienses, cum de deo quaedam diceret, perhibuit testimonium, quod quidam eorum tale aliquid dixerint, quod utique, si ad Christum uenirent, agnosceretur in eis, non inprobaretur, et sanctus Cyprianus talibus aduersus eosdem ethnicos utitur testibus. nam cum de magis loqueretur, quorum tamen, inquit, praecipuus Ostanes et formam ueri dei negat conspici posse et angelos ueros sedi eius dicit adsistere. in quod et Plato pari ratione consentit et unum deum seruans ceteros angelos uel daemonas dicit. Hermes quoque Trimegistus unum deum loquitur et eum inconprehensibilem adque [*]( 2 cf. Luc. 17, 14 3 cf. Luc. 1, 11-13 13 cf. Act. 17, 28 18 Cypr. Quod idola dii non sint cap. 6. ) [*]( 1 ipse quoque v 2 leprosus JmlLVml zachariae LMNVf\'- 3 adstetit Nml asstitit Nm2 adsistit Fjjiq 6 pr. sint Mv Sodomitis in malitia v 7 saramenta L 10 popuerunt Jml inpropauerunt L 11 nostri] uiri Lml idololatriam v (non JK) 12 perditorum Vml esset Lml 13 corrigentur j3 apostulus L 15 dixerunt Nml 16 probaretur JLml 19 inquid Vq praecipuus] precibus Lml sostenes JKm2L Hostanes v dei ueri N 20 dicit sedi eius Eug., 21 adsitStere (i eras.) L quo Nm2$v Cypr. Eug., cf. index s.. u. consentio consentit] consistit J 22 daemones LMm2Vqm2 23 trimegistis Lml Trismegistus v )