De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Satius a Sicilibba dixit: Si haereticis in baptismo sito peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. nam cum in dic indicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de indicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti. [*]( 23 Cypr. sentent. episc. 39 )[*]( 1 agatur Mm2 2 poterunt LmlN 3 conuincerent Lrnl conuincerint Lm2MmlNV\\i. 4 praeuaricationem-lt. 6 pro nostrorum om. N 5 hoc-lin. 6 pr. traditionem om. Lml 6 si] sic M sicut v 9 se uiuere v 10 preual\'iltio L 13 uera ex uestra L post est add. L s. l.: Si ergo nos propterea traditores, cf. ad pag. 344, 10 15 ergo habent L 19 pr. nos s. l. m2L pertinent JL pertineat \\trnl quemammodum M,... 23 Sattius Cypr. 26 peccatorum remissionem Vv. )

346

Et haec poterat etiam nostra esse sententia; uiderit autem auctor eius quo animo dicta sit. uerbis tamen ita modificata \' est, ut non me pigeat eo animo consentire adque suscribere, quo et ego sentio baptismum quidem Christi haereticos posse habere, sed remissionem peccatorum non habere. non autem ait: \'si haeretici baptizant aut baptizantur,\' sed: si haereticis, inquit, in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. namque pro haereticis ponamus illos, quos in ecclesia nouerat Cyprianus saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes: totidem uerbis possumus hanc sententiam etiam nos uerissime dicere: \'si fallaciter conuersis in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ueram conuersionem postea perducuntur. nam cum in die iudicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiarunt de iudicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.\' sed ista ratiocinatio tali conexione perficitur, ut adiungamus dicentes: \'debent autem timere Christi iudicium et ueraci corde aliquando conuerti; quod cum fecerint, non eos utique necesse est iterum baptizari.\' potuerunt igitur accipere baptismum et remissionem non accipere peccatorum aut remissis peccatis continuo rursus onerari. sic ergo et haeretici.

Uictor a Gor dixit: Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum sine baptismo ad communicationem admittit utrumque contra rationem facit: nec haereticos purgat et christianos inquinat.