De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Immo uero modo non rebaptizat, quia nisi eos qui baptizati non sunt non baptizat; quam consuetudinem anteriorem perspecta diligentius ueritas etiam concilio posteriore firmauit.

Demetrius a Leptiminus dixit: Unum baptisma nos custodimus, qui ecclesiae catholicae soli rem suam uindicamus. qui autem dicunt quia haeretici uere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non dico sed multa baptismata faciunt. nam cum haereses multae sint, pro earum numero et baptismata conputabuntur.

Huic respondetur: Si ita est, tot ergo numerentur baptismata quot sunt opera carnis de quibus ait apostolus: quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt; inter quae numerantur et haereses. et tam multa ipsorum operum intus tamquam in palea tolerantur, et tamen unum baptisma omnibus est quod nullo iniquitatis opere uiolatur.