De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Leucius a Theueste dixit: Haereticos blasphemos adque iniquos uerbis uariis decerpentes sancta et adorabilia scripturarum uerba execrandos censeo et ideo exorcizandos et baptizandos.

Et ego execrandos censeo, sed non ideo exorcizandos et baptizandos. ipsorum est enim figmentum quod execror, Christi autem sacramentum quod ueneror.

Eugenius ab Ammedera dixit: Et ego hoc idem censeo haereticos baptizandos esse.