De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Huic respondetur: Sed non hoc censet ecclesia cui deus iam etiam plenario concilio reuelauit, quod tunc adhuc aliter quidam sapiebatis et, quia in uobis caritas salua erat, in unitate permanebatis.

Item alius Felix a Bamaccura dixit: Et ipse secutus diuinarum scripturarum auctoritatem baptizandos haereticos esse censeo, sed et eos qui aput schismaticos baptixatos esse contendunt. si enim secundum cautum Christi[*]( 8 Cypr. seutent. episc. 31 15 ibid. 32 18 cf. Phil. 3, 15 21 Cypr. sentent. episc. 33 )[*]( 2 perierant Vml sine om. J 4 sic] sit Jml 5 ut non MYp, 6 retingantnr v a) ad VmlĮJoç 8 Leutius LMp, Leuicius N Lucius v theueste N teueste JKL tebeste p Thebeste v Cypr. 9 uanis Cypr. decirpentes Mmlp.ç 10 scribturum V scriptorum ç exhorchizandos (alt. h eras.) N, item lin. 12 15 emmedera p.ml 17 ecclesiae Mml cuius L 18 plenario etiam v reuelabit L 19 quidem Mm2v et] sed v 21 abammacura N ab accura p ab Amaccura v a Bamaccora Cypr. 22 autoritatem Nml haereticos baptizandos v 23 qui] add. ae NmSv 24 esse] eos M se esse Cypr. cod. Tm2; se ergo om. mei et Cypr. codd. )

336
priuatus fons noster est, intellegant cuncti ecclesiae nostrae aduersarii quia alienus esse non potest. nec duobus populis salutarem aquam tribuere potest ille qui unius gregis pastor est. et ideo manifestum est nec haereticos nec schismaticos aliquid caeleste suscipere, qui a peccantibus hominibus et ab ecclesia extraneis audent accipere. quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest.

Huic respondetur scripturas diuinas nusquam praecepisse, ut haeretici aput haereticos baptizati denuo baptizentur, sed multis locis ostendisse alienos esse ab ecclesia omnes qui non sunt in petra nec ad columbae illius membra pertinent, et tamen baptizare et baptizari et habere sine salute sacramentum salutis. fons autem noster, qui similis est fdnti paradisi, quod etiam sicut ille extra paradisum profluat iam satis dictum est, et quod duobus populis, id est suo et extraneo, salutarem aquam tribuere non potest ille qui unius gregis pastor est. concedo adque consentio. sed numquid, quia salutaris non est extraneis, ideo ipsa non est? aqua enim diluuii constitutis intra arcam salutaris fuit, extra arcam uero mortifera fuit; eadem tamen fuit. et multi extranei id est inuidi, quos ex parte diaboli esse Cyprianus dicit et de scripturis ostendit, uelut intus uidentur, et tamen nisi essent extra arcam non morerentur per aquam. tales enim baptismus cum eo male utuntur necat, sicut illis de quibus dicit apostolus bonus odor Christi erat in mortem. cur ergo non suscipiunt aliquid caeleste uel schismatici uel haeretici, sicut spinae seu zizania pluuiam, sicut ipsi qui extra arcam fuerunt aquam de cataractis [*]( 14 cf. lib. IIII 1, 1. VI 21, 37 21 cf. Cypr. de zelo et liuore c. 4 24 cf. II Cor. 2, 15-16 ) [*]( 1 intellegunt Nml 5 posse suscipere Cypr. peccatoribus Cypr. et om. q Cypr. 6 audeant Cypr. quanto p.ml danti] tanti L dantis p 7 ac pienti L 8 precipuisse L 11 pertinere Mm2 12 salutem pa 13 fonte L 16 partor L 18 extr*nei* (a et s recisae) K ipse Mp.ç 20 quod Mmlp.ç 21 diabuli Nml 23 talis KmlMmlNmlVq 24 dicit] ait v ordor L christi odor N 26 seu] siue Vv plu.uiam (i ems.) L 27 catharactis p. )

337
caeli uenientem susceperunt quidem, sed ad perniciem, non ad salutem? ideoque illud, quod in ultimo posuit: quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest, non laboro refellere, quia et nos dicimus accipientibus non prodesse, cum in haeresi accipiunt consentientes haereticis. et ideo ueniunt ad catholicam pacem adque ueritatem, non ut baptismum accipiant, sed ut eis prodesse incipiat quod acceperant.