De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Plane si non est baptismus patris et filii et spiritus sancti nomine consecratus, haereticorum deputetur et iniquum a nobis omni contestatione refutetur; si autem hoc in eo nomen agnoscimus, melius uerba euangelica ab haereticorum errore distinguimus et quod in eis probum est adprobamus, quod mendosum est emendamus.

Libosus a Uaga dixit: In euangelio dominus ego sum, inquit, ueritas. non dixit: (ego sum consuetudo itaque ueritate manifestata cedat consuetudo ueritati, ut etsi in praeteritum quis in ecclesia haereticos non baptixabat, nunc baptixarc incipiat.

Hic nihil ostendere conatus est quomodo sit ueritas, cui debere dicit consuetudinem cedere. plus tamen nos adiuuat aduersus istos qui se ab unitate diuiserunt, quod illam fuisse consuetudinem confitetur, quam quod eam ueritati quam non ostendit cedere oportere arbitratur. illa est enim consuetudo, quae si sacrilegos ad altare Christi sine baptismi purgatione admittebat et nullum bonorum in unitate polluebat, quicumque se ab eadem unitate, in qua nullorum malorum contagione pollui poterant, frustra separauerunt, manifestum sacrilegium [*]( 15 Cypr. sentent. episc. 30 16 Ioh. 14, 6 ) [*]( 1 fili Kml 2 inicuum jxmSg pelleendum J 3 uirtus Lml 6 baptizare L a] ab Lm2, om. LmlVmlq blasphemiae L blasphema sua praesumptione Cypr. 7 gloria] gratia Vv 9 fili Kmly. 10 nemine L inicuum p.ç iniquus v 13 et] add. hi J 14 mёlldosum K 15 a] e L uagis .7 uag* K baga fl 16 inquid V 17 ut s. l, K 22 ab s. l. L quod] quam J consuetudinem fuisse v 24 arbitrare L 25 sacrilego L 27 contagionem L )

335
schismatis admiserunt. si autem per illam consuetudinem omnes polluti perierunt, de qua cauerna isti sine originali ueritate et cum calumniae calliditate procedunt? si uero recta fuerat consuetudo qua sic suscipiebantur haeretici, relinquant furorem, fateantur errorem, ueniant ad catholicam, non ut retinguantur sacramento baptismatis, sed ut curentur a plaga concisionis.