De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Castus a Sicca dixit: Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est[*]( 1 Rom. 8, 6 2 cf. I Tim. 5, 6 9 Ioli. 1, 33 10 Cypr. sentent. episc. 27 18 Matth. 6, 15 19 cf. Ps. 34, 12 24 cf. Cant. 6, 8 26 Cypr. sentent. episc. 28 )[*]( 2 carnemj caritatem L 3 diliciis LM}im2q uiuat [iml 4 lauac- tio JrnJ 6 ei* p. 7 corde ad deum v 9 quolibet-baptizet om. Vm1 10 baptizat MNmlp.; 12 consecuntur Zp 13 quia] qui Mmlpz 15 sequunturi consecuntur 3 maleuoli Kv 16 inuidi.. N 17 hodium LV tenerentur $pr. 19 oderunt Lml 21 corrigentur $pr. 24 una J 26 dicit Yx contemta jxs )

333
et malignus quibus ueritas reuelatur aut circa deum. ingratus est cuius inspiratione ecclesia eius instruitur.

Iste si conuinceret eos qui diuersa sentiebant et hoc tenebant, quod etiam postea totus orbis christiano concilio confirmatus optinuit, ita consuetudinem sequi ut contemnerent ueritatem, haec uerba formidare deberemus; cum uero illa consuetudo et a ueritate propagata et ueritate roborata repperiatur, nihil in hac sententia pertimescimus. et tamen si illi circa fratres inuidi erant et maligni aut circa deum ingrati, ecce qualibus communicabant, ecce quales diuersa sentientes, sicut Cyprianus praedixit, a iure communionis non amouebant, ecce a quibus non polluebantur in conseruatione unitatis, ecce quantum amandum sit uinculum pacis, ecce quid considerent qui nobis de praecessorum episcoporum concilio calumniantur, quorum caritatem non imitantur et quorum exemplo considerato iure damnantur. si consuetudo erat, sicut haec sententia testis est, ut haeretici uenientes ad ecclesiam cum baptismate quod habebant susciperentur, aut hoc recte fiebat aut mali bonos in unitate non maculant. si recte fiebat, cur orbem terrarum, quia sic recipiuntur, accusant? si autem mali bonos in unitate non maculant, quomodo se a crimine sacrilegae separationis excusant?

Eucratius a Thenis dixit: Fidem nostram et baptismatis gratiam et legis ecclesiasticae regulam deus et dominus noster Iesus Christus suo ore apostolos docens perimpleuit dicens: ite, docete gentes, baptizantes eos in[*]( 11 cf. Cypr. sentent. episc. praef. 23 Cypr. sentent. episc. 29 26 Matth. 28, 19 )[*]( 2 est om. Cypr. 3 si] nisi Jinl 4 etiam] add. in L totus (totius _Vml) orbis postea (to? 5 contempneret Mml contemneret v-ç 6 debemus KmlVml illo L 7 a om. c, reperiatur LNm2 8 si om. J 11 amouebunt L 12 conuersatione p 13 considerant {ipr. 14 praedecessorum v 16 haec] ex Spr. 18 habeant L fiebant Kml 20 accusan L in unitate et 21 a crimine om. J spat. uac. relicto 24 dominus et deus Cypr. 25 suo s. l. L 26 omnes gentes Lv eas .lmlMp.ç )

334
uominc patri,..; et f ilii et spiritus sancti. falsum ergo haereticorum baptisma et iniquum a nobis pellendum est et omni contestatione J\'efufrnzdum, de quorum ore uirus, non uita, nec gratia caelestis, sed blasphemia trinitatis exprimitur. et ideo uenientes ad ecclesiam haereticos integro et catholico baptismate baptizari debere manifestum est, ut a blasphemia suae praesumptionis purificati possint spiritus sancti gloria reformari.