De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Fortassis iste, qui in diuturna tabe purganda causam posuit cur deberent haeretici baptizari, parceret eis qui in aliquam haeresem inruentes exiguo illic tempore fuissent et cito correcti ad catholicam inde migrassent. deinde et ipse parum aduertit ita dici posse, ut iniqui omnes, qui ad illam petram in qua ecclesia significatur adcurrunt, baptizentur, ut mens iniqua, quae extra petram in harena aedificabat audiendo uerba Christi et non faciendo, sanctificatione lauacri purgata in melius reformetur; et tamen non fit, si iam baptizati sunt, etiam si probentur tales fuisse cum baptizarentur, id est ut saeculo uerbis et non factis renuntiarent.

(Quietus a Buruc (fi.rit: Qui: fide uiuimus obsequi his quae instruendis nobis ante praedicta sunt credula obseruatione debemus. nam. scriptum est aput salomonem: qui bapti: atur a mortuo quid proficit lauatio eius? quod utique de his qui ab haereticis tinguntur et de tinguentibus loquitur. si enim qui aput illos baptizantur per remissionem peccatorum uitam aeternam consequuntur, cur ad ecclesiam ueniunt? si uero a mortuo salutis nihil accipitur ac propterea cognito errore pristino ad ueritatem cum paenitentia reuertuntur, uno uitali baptismate quod in ecclesia catholica est sanctificari debebunt.

Quid sit a mortuo baptizari sine praeiudicio diligentioris eiusdem scripturae considerationis alibi iam diximus. quaero autem cur haereticos solos uelint intellegi mortuos, cum Paulus apostolus generaliter de peccato dixerit: stipendium [*]( 12 Cypr. sentent. episc. 27 15 Eccli. 31 (34), 30 24 Parm. II c. 10 26 Rom. 6, 23 ) [*]( 1 purgandam p pr. 3 heresim MNm2(v) 7 arena Mqml 9 reformemur ppr, 10 ut om. L saeculum p 12 Quietis Lml burue J Buruch v 13 obsequiJ orbe qui J his] is KmlLapr. 15 a mortuo 8. l. K lauatione Cypr. 17 tingentibus v 18 consequantur Jml consecuntur p 19 ueniant codd. praeter Jml, cf. p. 332, 12 21 patientia L paenitentiam Vp.$ml catholica ecclesia Cypr. 22 sanctificare Vmlqml 26 apostulus L dixerit de peccato KmlL )

332
peccati mors, et iterum: sapere autem secundum carnem mors est. et cum mortuam dicat uiduam quae in deliciis uiuit, quomodo non sunt mortui qui saeculo uerbis et non factis renuntiant? quid ergo proficit lauatio eius qui ab istis baptizatur, nisi quia et ipse, si talis est, lauacrum quidem habet, sed non ei proficit ad salutem? si autem ille a quo baptizatur talis est, iste uero non falso ad deum corde conuertitur, non ab illo mortuo baptizatur, sed ab illo uiuo de quo dictum est: ipse est qui baptizat, quolibet corporaliter operante baptizet. quod autem ait de haereticis: si enim qui aput illos baptizantur per remissionem peccautorum uitam aeternam consequuntur. cur ad ecclesiam aen;lfnt?, respondetur: \'ideo ueniunt, quia, etiamsi Christi baptismum usque ad sacramenti celebrationem perceperunt, tamen uitam aeternam nisi per unitatis caritatem non consequuntur, sicut nec illi maliuoli et inuidi, quibus non dimitterentur peccata nec si aduersus eos . odium tenerent a quibus paterentur iniuriam, quia ueritas dixit: si non dimiseritis, nec pater uester dimittet uobis; quanto magis cum eos oderant quibus retribuebant mala pro bonis!\' nec tamen isti saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, si postea corrigerentur, rursus baptizarentur, sed uno uitali baptismate sanctificarentur. quod quidem in catholica est, sed non in sola, sicut nec in sanctis solis qui aedificati sunt super petram et ex. quibus unica illa columba perficitur.