De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Uictoricus a Tabraca dixit: Si licet haereticis baptizare et remissam peccatorum dare, quid illos infamamus, ut haereticos illos appellemus?
Quid si alius diceret: \'si licet iniquis baptizare et remissam peccatorum dare, quid illos infamamus, ut iniquos illos appellemus?\' quod huic responderetur de iniquis, hoc et illi respondeatur de haereticis, id est neque eorum esse baptismum quo baptizant et non esse consequens, ut quisquis habet baptismum Christi etiam de peccatorum remissione securus sit, si hoc in sacramento tantum habet nec ueraci cordis confessione conuersus est, ut dimittenti dimitteretur.
Alius Felix ab Utina dixit: Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non in tantum posse humanam praesumptionem, quam domini nostri Christi adorandam et uenerabilem maiestatem. memores ergo periculi hoc quoque non tantum obseruarc debemus, uerum etiam ab omnibus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum matris ecclesiae adcurrunt baptizentur, ut mens haeretica quae diuturna tabe polluta est sanctificatione lauacri purgata in melius reformetur. [*]( 8 Cypr. sentent. episc. 25 19 ibid. 26 )[*]( 2 dei Cypr. 4 ad KL 6 seruanda Mmlp. 8 Uictoricos L thabraca MVp. Gypr. thabra q scilicet Nmlqml 9 remissam Mv remissl K (in fine lin.) remissa cet. 10 haereticos] iniquos Mp. illos ovi. NVçv 11 si ibi alius N scilicet Nmlç baptizare iniquis N 12 remissa JKLNps 14 ille ppr. 15 quo] quod LN qui s quisquis] ouis quis J 17 conuersione v 19 Uthina v Cypr. dubitum L 21 praesumtionem K quam] qua N quantum v Cypr. cod. S Iesu Christi LNmlqv 23 uerum] ut N 25 occurrunt çlnl 26 sanctificationi Nml reformemur (3 )