De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Tu autem quo uis pertinere, quod in superiore libro de flatu hominis disputauimus, utrum ad animae naturam. quia ipsa id agit in homine, an ad corporis, quod ab ca mouetur ut id ay;t, an ad huius aeris, cuius reciprocatu id agere declaratur, an potius ad omnia tria, ad animam scilicet, quae corpus monet et ad corpus quod motu flatum recipit atque reddit et ad auram istam undique circumfusam quae intrando alit, releuat exeundo? et tamen hoc litteratus homo atque facundus utique nesciebas, quando credebas [*]( 13 Vinc. Victor; cf. pag. 381, 10 19 cf. pag. 362-365 ) [*](3 pr. sc cm.C 4 cvrte om.A hominis est tota B aninia et] animae C quisquis— corpus om.A 5 desepitC 6 anathomici Cll urnas Il (e s. r) 7 etiauiuos .1 smanas.4 scrutati] seruati C 9 corpus BC lOeos om.E 12 proloqlli E qui A a pecore bd 13 atque-qualitate om.H sed-disscrere om.A 14 natura∗quae H atque] aut C 15 nostre naturae nostro H lbquibus om. BC singillatim bis pos. scmel eras. I singulatim CT ergo BC ergo I 18 uelim] ulum C uolumine A impko E tamen me E 19 quānis ABC superiori E 20 disputauimur A utrum] uerū C amae.4 id ipsa N ipse.4C 21 id agit] ait E abeaj habeat A mouextur E 22 e̖ris A reciprocatu ∗ H 24 motu flatu E istam] mundiIl 23 releuate C 26 atque oro..l fccundus B )

384
et dicebas et scribebas et in conuentu multitudinis conrogatae legebas, ex natura nostra nos utrem inflare et in natura nostra nos minus nihil habere, cum hoc unde faciamus facillime posses non diuinas et humanas paginas perscrutando, sed in te aduertendo nosse cum uelles. quomodo igitur tibi committam, ut me doceas de origine animarum, quod me nescire confiteor, qui quod tuis naribus atque ore sine intermissione facis unde facias ignorabas? et praestet dominus, ut a me commonitus cedas potius quam resistas tam in promptu positae atque apertissimae ueritati nec de utre inflando sic interroges pulmones tuos, ut eos aduersus me habere malis inflatos quam eis adquiescere te docentibus et responsum tibi uerum non loquendo et altercando, sed spirando et respirando reddentibus. proinde ignorantiam meam de origine animarum te corripientem atque obiurgantem non moleste ferrem, immo insuper et gratias magnas agerem. si eam mihi non solum duris percuteres conuiciis, sed ueris etiam excuteres dictis. si enim me posses docere quod nescio, non solum te uerbis, sed et pugnis caedentem deberem patientissime sustinere.

Nam fateor dilectioni tuae, quantum adtinet ad istam quaestionem, unum de duobus ualde cupio nosse, si possim, uel de animarum origine quod ignoro uel utrum pertineat ad nos hoc nosse cum hic uiuimus. quid si enim ex illis rebus est, de quibus nobis dicitur: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi dominus, illa cogita semper? uerum hoc nosse cupio aut ab ipso deo sciente quod creat aut etiam ab aliquo docto sciente quod dicat, non ab homine nesciente quod anhelat. infantiam suam [*]( 23 Eccli. 1, 22 ) [*](1 pr. et om.BCITb conuentitudinis C conrogat elegebus me (om. ex) A conrogate BCH corrogatae 1 congregate E congregate (ex conrogate) D, bd 2 ex] et C et de b nos om. BOITb in] ex T, om.Clb naturam nostrum b in nos b 4 et] sed H pręscrutando D 6 me om.C 8 comonitur A inpromptu (ex inprumptu) H 9 promtu CDE 10 sicut C aduersum T malis habere B 11 te om.CII 12 spiritando A 14 obuirgantem A 16 sed ueris etiam] scrutatus A me om.C dicere C 17 cedentcm I debareC 20 ualde unum de duobusC uel de] nalde Hml 21 hoc nosse s. l.1 22 enim om. I ex] de I 23 neq. si eris .1 nec D 21 dominus om. A 26 alico C dicto C doctore 1 27 anhelatus AC anhelatur B anhelatur I )

385
quisque non recolit et putas hominem nisi deo docente posse cognoscere, unde in matris utero uiuere coeperit, praes-ertim si usque adeo illum adhuc lateat humana natura, ut non solum quid intus habeat uerum etiam quid ad eam forinsecus accedat ignoret ? itane, dilectissime, tu me docebis aut quemquam, unde homines nascentes animentur, qui nesciebas adhuc usque unde uiuentes sic alantur, ut illo alimento paululum subtracto continuo moriantur? tu me docebis aut quemquam, unde homines animentur, qui nesciebas adhuc usque unde utres, quando inflantur, inpleantur? utinam quemadmodum nescis unde origo sit animarum, sic ego saltem scirem utrum mihi in hac uita sciendum esset! si enim ex illis est altioribus, quae inquirere scrutarique prohibemur, timendum est, ne hoc non ignorando, sed quaerendo peccemus. neque enim propterea non esse de illis altioribus putare debemus, quia non ad dei naturam pertinet, sed ad nostram.

Quid quod nonnulla in operibus dei quam deus ipse, in quantum cognosci potest, difficilius cognoscuntur ? nam didicimus deum esse trinitatem; quot autem animalium genera creauerit, saltem terrestrium, quae in arcam Noe intrare potuerunt, adhuc usque nescimus, nisi hoc tu iam forte didicisti. in libro etiam Sapientiae scriptum est: si enim tantum potuerunt ualere ut possent aestimare saeculum, quomodo eius dominum non facilius inuenerunt? an quia hoc intra nos est, ideo non altius nobis est? interior enim est animae nostrae natura quam corpus. quasi uero corpus ipsum non facilius nosse potuit anima extrinsecus per oculos ipsius corporis quam intrinsecus per se ipsam. quid enim est in intestinis corporis, ubi non est ipsa? et tamen etiam quaeque interna atque uitalia oculis [*]( 12 cf. Eccli. 3, 22 21 Sap. 13, 9 ) [*]( -1 nisi om.C docentem H cognoscerit A 2 uinere om.H coeperit m2 in cceperit H ad illiu. illu eo adhnc C 3 illuc H quod b 4 nc itane C ita ne∗ H 5 animenter A 7 morientur C 10 que admodumC saltl EHT 11 . S.ē.aut altioribus A 12 scrutari qu∗e II 13 ne∗II ignoramus A 16 Quid om.H nulla D nnullaC in om.C ipse deus Bb 18 quod ADEH animarū A 19 salam C saltim EIIT area AH archam E 20 forte hoc tu iam DCEITb tu iam om. II etiam] autem C 22 ut om.A estimare Hml 24 hoc om.H 25 naturA C 26 uero non I animo H 28 ipsum II ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 25 )

386
corporis inquisiuit et quicquid ex eis discere potuit per oculos corporis didicit. et certe ibi erat, etiam quando illa nesciebat. et cum uiscera intrinsecus nostra non possint sine anima uiuere, facilius ea potuit anima uiuificare quam nosse. an forte ad eius cognitionem altius illa est corpus eius quam ipsa et ideo si uelit inquirere atque disserere, quando semen hominis conuertatur in sanguinem quando in solidam carnem, quando ossa durari quando incipiant medullari, quot sint genera uenarum atque neruorum, quibus discursibus et anfractibus uniuersum corpus illae inrigent illi alligent, utrum in neruis deputanda sit cutis utrum in ossibus dentes — distant enim, quod medulla carent — et quid ab utrisque differant ungues, quoniam his duritia similes sunt, praecidi autem et crescere commune illis est cum capillis, quisnam sit usus uenarum non sanguinis, sed aeris, quas arterias uocant: haec atque huiusmodi de natura corporis sui si anima nosse desideret, tuncine dicendum est homini: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris, si autem de sua origine quod nescit inquirat, non est altius neque fortius quam ut id possit adprehendere ? et absurdum existimas atque incongruum rationi, ut nesciat anima utrum noua diuinitus insufflata sit an de parentibus tracta, cum hoc iam praeteritum non meminerit et inter illa deputet, quae inreuocabiliter sicut infantiam et cetera recentis ab utero aetatis oblita est, si tamen cum sensu eius aliquo factum est quando factum est, nec putas absurdum atque incongruum, ut corpus sibi subditum nesciat et quod non est de praeteritis eius, sed de praesentibus prorsus ignoret, utrum uenas moueat ut uiuat in corpore, neruos autem [*]( 16 Eccli. 3, 22 ) [*]( 1 quidquid E ■ discerpere C 2 erat-cum om.A 3 possent H 5 illa om.d 6 sanguine BC 7 incipiat ABCI 8 qucd ACD uenerum C 9 et uniuersum II pr. ille (a s. e) II alt. illafl 11 meidulla Cm2 quo non (inter 0 et non ras.) H 12 duritias C prardici A crescere (cere del. assignatur) A 13 est illis E illis—usus om.H sede|ris A 14 aeris] ariesH artirias (e s. i) II haec autem E uiusmcdi A 15 tunc me A tunc ine DI tccine T tunc*ne E tunc certe b tunc inedicendum BC tunc inaedicendum H 16 quaeseeris C et om.H ne te E 18 est om.H altus C ne C ut om.B 19 exestinias A utrumnauadi uinitus A utrumnam rdiuinitus B atruna Ediuinus C utrum diuinitus lioua D utrum nam diuinitusITbd 20 praeteritum iam E 21 qu5 reuocabiliter C 23 alico A ne AC 24 absordum C )
387
utres membris corporis operetur, et si ita est, cur neruos non moueat, nisi uelit, pulsus autem uenarum, etiam si nolit, sine intermissione agat, de qua parte corporis ceteris dominetur quod ἡγεμονιϰόν uocant, utrum de corde an de cerebro an dispertite de corde motibus, de cerebro sensibus an de cerebro et sensibus et uoluntariis motibus, de corde autem non uoluntariis uenarum pulsibus, et si de cerebro illa duo facit, cur sentiat etsi nolit, membra uero non moucat nisi uelit? cum igitur haec in corpore nisi ipsa non faciat, cur nescit quod facit uel unde facit ? nec ei turpe est ista quod nescit et turpe esse existimas, si nesciat unde uel quomodo facta sit. cum se ipsa non fecerit? an quia nonnulli sciunt, quomodo haec et unde agat in corpore, ideo ad illa altiora atque fortiora id pertinere non putas ?