De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

At ego hinc tibi maiorem moueo quaestionem, cur paucissimi nouerint unde agant, quod omnes agunt. fortasse dicturus es, quia illi didicerunt artem anatomicam uel empiricam, quas medicinalis continet disciplina, quam pauci assequuntur, ceteri uero ista discere noluerunt, cum potuissent, si utique uoluissent. ubi omitto dicere, cur multi conentur discere ista nec possint, quia tardo. quod multum mirum est, inpediuntur ingenio ea discere ab aliis. quae aguntur ab eis. ipsis et in eis ipsis. sed haec ipsa est maxima quaestio, cur arte non mihi opus sit, ut esse in caelo sciam solem et lunam et alia sidera, et arte mihi opus sit, ut sciam quando digitum moneo, unde incipiam, a corde an a cerebro an ab utroque an neutro, et doctore non egeam. ut sciam quid sit tam longe altius super me, ab alio autem homine discere exspectem, unde agatur a me quod agitur in me. nam cum in corde cogitare dicamur et quod cogitamus nullo alio homine sciente sciamus, ipsum tamen cor ubi cogitamus [*](1 quur BlT 2 nollitC 3 cgemonieon codd.b 4 corde] corpore II disportit AB dispcidit C dispertitis IT bd cordis E 6 cordibus H 7 quur RCllml passim 8 facit I 9 quod ista T 10 excstimas A 11 an—sciunt] anima uero nulli sciunt ABClbd An uero quia non nulli sciunt T 12ido] ! co T illas A adque A ac bd 13adC hintibi A maiorem tibit quur T 14 noucrim A 15 ille A illa C anatoinica C empuricam ABI empurica C empericam E 16 continent A assecuntur CDE 17 compotuissent II (u s. o) 18 eulmulti T istadiscere/ dicere A 19 multo.1 211 maxima ostEI quacsti A 21 curare H (t s. fin. r) mihi non E solem sciam BCITb 22 sciant A mouea B 23 unde id incipiam Ell a alt. om.H an aeutro C an a nentro Hbd 24 doctorcm DH 25 a s. exp. in I in T 27 scinius II ) [*]( 25* )

388
nescimus in qua parte corporis habeamus, nisi ab alio discamus qui nescit quod cogitamus. nec ignoro, cum audimus, ut ex toto corde diligamus deum, non hoc dici de illa particula carnis nostrae, quae sub costis latet, sed de illa ui, qua cogitationes fiunt; quae merito appellatur hoc nomine, quia sicut motus non cessat in corde, unde se pulsus diffundit usquequaque uenarum, ita non quiescimus aliquid cogitando uersare. uerum tamen cum omnis sensus ab anima insit et corpori, cur etiam in tenebris et oculis clausis sensu corporis, qui uocatur tactus, membra forinsecus nostra numeremus, ipsius autem animae interiore praesentia, qua cunctis quae uiuificat atque animat praesto est, nulla intrinsecus nostra uiscera nouerimus, non medicos empiricos nec anatomicos nec dogmaticos nec methodicos, sed hominem scire arbitror neminem.

Et quisquis fuerit conatus haec discere, non frustra ei dicitur: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris. neque enim altiora sunt quam potest nostra statura contingere, sed quam potest nostra coniectura conprehendere et fortiora quam potest uis humani ingenii penetrare; et tamen non est caelum caeli, non dimensio siderum, non modus maris atque terrarum, non infernus inferior, nos sumus, qui nos conprehendere non ualemus, nos modulum scientiae nostrae altiores fortioresque superamus, nos non possumus capere nos et certe non sumus extra nos. nec ideo comparandi pecoribus, quia id quod sumus non penitus inuenimus; et comparandos nos pecoribus putas, si quod fuimus obliti sumus, si tamen id aliquando noueramus? neque enim nunc anima mea trahitur ex parentibus aut insufflatur a deo: utrumlibet horum fecerit, tunc fecit quando me creauit, non etiam nunc de me uel in me facit; actum illud atque transactum est nec praesens mihi [*]( 2 cf. Marc. 12, 30 15 Eccli. 3, 22 ) [*]( 1 alio] illo E 2 ut cm.E 4 costis nostris H ui] in b quaeC fiunt] sunt C 5 appellatu A ho C 6 sepulsus B repulsos H (u s. 0) 8 insinuet E et pr. om. b sensus H 9 menbra I passim 10 autem] enim C interiorem C 12 impericos C empericosE docmaticos C metodicos ABCI T 14 conatus fuerit E _17 que A continere E 19 penitrare T 20 motus H 21 qui nostra cophendere H 23 sumus] possumus codd. praet. T 25 conparandus C oblita C 26 neque] naque II nunc om.Il 28 nuc A 29 actum] atque tum E illuc BI atque om.E )

389
est nec recens. ne id quidem scio, utrum id scierim oblitusque sim, an uero nec tunc quando factum est id sentire ac nosse potuerim.

Ecce modo, modo dum sumus, dum uiuimus, dum nos uiuere scimus. dum meminisse nos et intellegere et uelle certissimi sumus, qui nos naturae nostrae magnos cognitores esse iactamus quid ualeat memoria nostra uel intellegentia uel uoluntas omnino nescimus. amicus quidam meus iam inde ab adulescentia, Simplicius nomine, homo excellentis mirabilisque memoriae, cum interrogatus esset a nobis, quos uersus Vergilius in omnibus libris supra ultimos dixerit, continuo celeriter memoriterque respondit. quaesiuimus etiam superiores ut diceret: dixit. et credidimus eum posse retrorsus recitare Vergilium; de quocumque loco uoluimus, petiuimus ut faceret: fecit. prosa etiam de quacumque oratione Ciceronis, quam memoriae commendauerat, id eum facere uoluimus: quantum uoluimus sursum uersus secutus est. cum ammiraremur, testatus est deum nescisse se hoc posse ante illud experimentum. ita, quantum ad memoriam pertinet, tunc se eius animus didicit et, quandocumque disceret, nisi temptando et experiendo non posset; et utique antequam temptaret, idem ipse erat: cur se igitur nesciebat ?